Dokument-Nr. 13844
Casper, Carl
an Pius XI.
Staufen, 29. Juli 1924
Paterna largissimaque Sanctitatis Vestrae benignitas, qua pauperrimis quibusque toto orbe terrarum semper frui licet, meis quoque parochianis egentibus nuper sucurrere dignata est, cum per opus, cui nomen "Paepstliches Hilfswerk für Deutschland" magnum numerum vestimentorum ac caligarum transmittendum curavit. Quibus donis omnes, qui donari potuerunt, non solum in necessitatibus suis adiuti sed etiam gaudio magno affecti sunt piusque eorum in Beatissimum suum Patrem amor vehementer auctus est.
Liceat ergo mihi parocho deditissime infrascripto et pro me et nomine omnium, inter quos dona ista distributa sunt, Sanctitati Vestrae pro tanto munere summas nostras gratias referre.
Optima quaeque a Deo Omnipotenti pro Sanctitatis Vestrae felicitate una cum parochianis meis adprecans permaneo
Sanctitatis Vestrae
servus humillimus
Carolus Casper
parochus.