TEI-P5
                        
                            Fritz, Karl
                         
                        
                        Ante annum 1914 in Archidioecesi Friburgensi octo legiones peditum, duae turmae
        equitum, quattuor turmae ballistarum, tres partes copiarum technicarum collocatae erant:
        fere 17.000 militum, inter quos ferme 12.000 catholicorum. Quorum cura pastoralis a quattuor
        capellanis militum et duodecim parochis dioecesanis sub auctoritate et vigilantia capellani
        castrensis maioris seu episcopi militum, qui Berolini habitabat, exercebatur. Paene omnes
        milites catholici in Badenia et ditione Hohenzolleriana, e quibus Archidioecesis
        Friburgensis constat, nati erant. Quod plurimi capellani minores e Borussia orti militum
        dialecti rationisque vivendi scientiam non habebant, curae animarum magno detrimento fuit.
        Inter capellenos minores et clerum dioecesanum nullus connexus fuit, nisi capellani ad
        audiendas militum confessiones bis in anno presbyteros quosdam dioecesanos vocabant; immo hi
        capellani condicione vitae meliore fruentes usum cleri dioecesani nonnumquam vitabant. Curam
        animarum episcopus militum Berolini in urbe habitans accurate moderari et observare vix
        potuit; 
Bello confecto nunc in tribus oppidis fere septengenti milites, inter quos quadringenti catholici, adsunt, quorum cura a tribus parochis dioecesanis exercetur; ius inspectionis et regiminis ordinario Friburgensi deest – an et quomodo et quali effectu a parocho militum in urbe Ulma habitante exerceatur, haud scio.
Militum curam pastoralem ab ordinario loci inspici regique optimum esse mihi videtur; hoc modo defectus, de quibus queror, efficaciter vitantur. Defectus qui ante bellum et durante bello aderant, etiam in maiore gradu curae animarum obtrectabunt, si exercitus magnus iterum conscriptus erit. Sin autem nunc cura animarum militum capellano maiori castrensi (i. e. Episcopo militum) tribuitur, mutationem necessariam exercitu magno conscripto non factum iri persuasum mihi est.
Quibus de causis curae pastorali utilissimum mihi videtur nunc inspectionem regimenque ordinario loci tribui, sicut litterae suppli-
+ Carl
Archiepiscopus Friburgensis. 
                        
                             
                        Online seit 24.06.2016. 
                    
    Dokument-Nr. 14120
Fritz, Karl : Votum
: Votum 
 de 
 cura pastorali exercitus Germanici ordinanda.. Freiburg im Breisgau, 20. Oktober 1924
                        27v
 visitationes praecipue res exteras e.g. libros
        paroeciales, archivum, vitam capellani exteram eiusque relationes ad praepositos militares
        spectavisse haud mirum est. Ordinarius loci i. E. Archiepiscopus Friburgensis iure
        inspectionis omnino carens ad curam dictam magnam utilitatem afferre non potuit; ipsius
        custodia et vigilantia valde profuissent. Bello populorum ultimo orto nunnulli sacerdotes
        curae iuvenum virorumque haud satis periti vixque idonei ad exercitum vocati sunt, quamquam
        ab Ordinariatu Friburgensi alii omnimodo idonei nominati sunt vel nominari
        poterant.Bello confecto nunc in tribus oppidis fere septengenti milites, inter quos quadringenti catholici, adsunt, quorum cura a tribus parochis dioecesanis exercetur; ius inspectionis et regiminis ordinario Friburgensi deest – an et quomodo et quali effectu a parocho militum in urbe Ulma habitante exerceatur, haud scio.
Militum curam pastoralem ab ordinario loci inspici regique optimum esse mihi videtur; hoc modo defectus, de quibus queror, efficaciter vitantur. Defectus qui ante bellum et durante bello aderant, etiam in maiore gradu curae animarum obtrectabunt, si exercitus magnus iterum conscriptus erit. Sin autem nunc cura animarum militum capellano maiori castrensi (i. e. Episcopo militum) tribuitur, mutationem necessariam exercitu magno conscripto non factum iri persuasum mihi est.
Quibus de causis curae pastorali utilissimum mihi videtur nunc inspectionem regimenque ordinario loci tribui, sicut litterae suppli-
28r
        ces Eminentissimi Domini A. Card. Bertram de die 15. Junii 1924 G K 4.056 proponunt.+ Carl
Archiepiscopus Friburgensis.
