Dokument-Nr. 14120
Fritz, Karl: Votum
de
cura pastorali exercitus Germanici ordinanda.. Freiburg im Breisgau, 20. Oktober 1924
27v
visitationes praecipue res exteras e.g. libros
paroeciales, archivum, vitam capellani exteram eiusque relationes ad praepositos militares
spectavisse haud mirum est. Ordinarius loci i. E. Archiepiscopus Friburgensis iure
inspectionis omnino carens ad curam dictam magnam utilitatem afferre non potuit; ipsius
custodia et vigilantia valde profuissent. Bello populorum ultimo orto nunnulli sacerdotes
curae iuvenum virorumque haud satis periti vixque idonei ad exercitum vocati sunt, quamquam
ab Ordinariatu Friburgensi alii omnimodo idonei nominati sunt vel nominari
poterant.Bello confecto nunc in tribus oppidis fere septengenti milites, inter quos quadringenti catholici, adsunt, quorum cura a tribus parochis dioecesanis exercetur; ius inspectionis et regiminis ordinario Friburgensi deest – an et quomodo et quali effectu a parocho militum in urbe Ulma habitante exerceatur, haud scio.
Militum curam pastoralem ab ordinario loci inspici regique optimum esse mihi videtur; hoc modo defectus, de quibus queror, efficaciter vitantur. Defectus qui ante bellum et durante bello aderant, etiam in maiore gradu curae animarum obtrectabunt, si exercitus magnus iterum conscriptus erit. Sin autem nunc cura animarum militum capellano maiori castrensi (i. e. Episcopo militum) tribuitur, mutationem necessariam exercitu magno conscripto non factum iri persuasum mihi est.
Quibus de causis curae pastorali utilissimum mihi videtur nunc inspectionem regimenque ordinario loci tribui, sicut litterae suppli-
28r
ces Eminentissimi Domini A. Card. Bertram de die 15. Junii 1924 G K 4.056 proponunt.+ Carl
Archiepiscopus Friburgensis.