Dokument-Nr. 1429
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj an Benedikt XV.
Vilnius, 28. Mai 1918
Belli huius adiuncta quam molestissima pretium omnium rerum apud nos summum fecerunt, proventus vero minimos, quapropter nunc sustentatio Seminarii dioecesani Vilnensis omnino impossibilis evenit.
Cum tamen in hac dioecesi maximus operariorum defectus sentiatur, existentia Seminarii necessaria est, ego igitur infrascriptus dioecesis huius Administrator Apostolicus, collatis cum Venerabili Capitulo Vilnensi ac clero urbano consiliis ad Sanctitatem Vestram recurrere ausus sum petens, ut Ordinario Vilnensi pro ulteriori Seminarii dioecesani sustentatione facultas onus Missarum pro parochianis in omnibus paroeciis a quovis parocho celebrandarum ad unam in mense Missam reducere atque stipendia tali modo in reliquis diebus dominicis ac festivis sive suppressis sive de
23v
praecepto percepta ad finem
praefatum adhibere benigniter concederetur. Medium tamen hoc sufficiens non videtur,
quapropter etiam pro eodem fine quam humillime oro, ut adhuc in casu binationis cuique
sacerdoti pro altera Missa stipendium pro Seminario sustentando tradendum percipere nec non
pro eodem fine etiam feriis binare liceat. Quae facultates ad totum verae pro arbitrio
Ordinarii necessitatis tempus ut valeant enixe rogo.Benignum responsum atque Apostolicam benedictionem ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus expeto. –
Sanctitatis Vestrae
filius obbedientissimus
Casimirus Nicolaus Michalkiewicz