Dokument-Nr. 14495
Kessler, Josef Alois an Pius XI.
Berlin, 19. Dezember 1925

Sanctissime Pater,
Cum mense Martio huius anni subsidium a Sanctitate Vestra largissimum accepissem, omnem operam impendi, parcissime sc. vivendo, ut usque ad redeundum Martium vitae ducendae satis esset. Tali enim pacto me Sanctae Sedis optatis responsurum esse exsistimavi. Sed quod maxime volui fieri non potuit, quod sustentare debeo, quae ad me confugerunt quattuor fratris mei occisi orphanas, ut iam in priore libello supplici exponebam.
Quam ob rem, anno nondum finito, iterum Sanctitati Vestrae supplico, ut paupertati inopiaeque meae benignissime succurrere dignetur, potissimum quia nullos ex domo mea reditus hucusque recipere possum.
Denique ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, osculor ss. reliquias sacratamque dexteram, me profiteor
Sanctitatis Vestrae
Obsequentem humilemque servum
Josephus Kessler
Eppus Tiraspolen.
Empfohlene Zitierweise
Kessler, Josef Alois an PiusXI. vom 19. Dezember 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14495, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14495. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 24.06.2016.