Dokument-Nr. 1464
[De Lai, Gaetano] an Bourne, Francis Alphonsus
[Rom], 15. Juni 1918

Copia
Nonnulli Angliae Episcopi una cum E. V. Rma quaesieriunt, num dispositio decreti diei 25 aprilis huius anni, circa quasdam Ordinariorum facultates, afficiat quoque et comprehendat indulta a S. Officio concessa circa matrimonia mixta: et si ita sit, adiecerunt se videri in angustiis positos, nisi aliquo modo necessitatibus futuris provideatur.
Iamvero [sic], re mature perpensa, etiam penes S. Officium, de mandato SSmi D. N. votum facere debeo E. V., memoratum decretum revera afficere et comprehendere etiam indulta pro matrimoniis mixtis.
Quod vero attinet ad provisiones, quae postulantur ad occurrendum necessitatibus pro mixtis matrimoniis, videtur satis in eodem decreto consultum esse. Praeterquam enim quod urgente mortis periculo et quando omnia sunt parata ad nuptias, nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo differri possit, codex canonicus concedit omnibus Ordinariis aequam dispensandi facultatem; insuper decretum de quo quaestio
36v
in articulo sub litt. c) Ordinariis indulget durante bello ut dispensare valeant ab omnibus impedimentis dirimentibus minoris et maioris gradus in quibus solet Ecclesia dispensare, et etiam ab impedimento impediente mixtae religionis, cum consuetis clausulis, hac una sub conditione nimirum "quoties aditus ad S. Sedem difficilis aut impossibilis saltem per mensem praevideatur".
Si itaque Ordinarius praevideat intra mensem adire non posse Apostolicam Sedem cum effectu, iam ipse per se vigore dicti articuli providere potest.
Aliunde necesse est ut fideles cognoscant Ecclesiam nonnisi cum difficultate matrimonia mixta permittere. Quanta enim mala ex his oriantur, nemo est qui ignorat. Ideo satagere oportet ut fideles ab iis abhorreant: neque hoc obtineri valet, si dispensatio statim ultro citroque tribuatur. Rogo E. V. ut ad cognitionem aliorum Ordinariorum Angliae hanc epistolam deducat, etc."
Empfohlene Zitierweise
[De Lai, Gaetano] an Bourne, Francis Alphonsus vom 15. Juni 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 1464, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/1464. Letzter Zugriff am: 27.12.2024.
Online seit 30.04.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.