Dokument-Nr. 1559
Generalvikariat Eichstätt an Sbarretti, Donato Raffaele
Eichstätt, 06. März 1920
Praepositus Cathedralis Eystettensis Dr. Michael Köhler rationes contradictionis suae in causa habitationis in scriptis, quae adjacent, etiam coram Capitulo in sessione adunato declaravit et testimonio medici accluso confirmavit. In medium affert, quod aetate septuaginta sex annorum debilitatus et lumborum rheumatismo impeditus sit, quominus quotidie pluries scalam 55 graduum ascendat, quae usque ad secundum Piano ducit.
Circa has rationes ex parte Ordinarii et Capituli sequentia exponere liceat: Dolendum est, quod Praeposito ex mutatione habitationis molestiae obveniant; sed haec mutatio requiritur propter amplicationem Cancellariae, quae ad administrationem dioecesis est necessaria. Rem differre, uti iam diximus, impossibile est, quia expensae pro mutatione proximo tempore in budgeto Status praenotari et postulari debent. Si vero expensae hoc anno non postulantur et conceduntur, pro futuro non amplius est
1v
sperandum, eas a gubernio concedi, qui jam de oneribus Status erga Ecclesiam redimendis
tractatur. Itaque res differri non potest usque ad obitum Praepositi sicut ipse
opinatur.Praeterea molesti pro Praeposito oritura non videtur nimia et insuperabilis. Nunc inferiori parte scalae satis commodae utitur, quae ad primum Piano ducit, ubi ipse habitat; mutatione facta alteram partem ascendere debet, quam nunc iam ascendit, si sessioni Capituli et Ordinariatus assistit. Insuper Praepositus jubilatus est dispensatus a Choro et si ei placet, quotidie in sacello in primo Piano adaptato commode Missam celebrare potest, quin necesse sit, ut Ecclesiam cathedralem adeat. Alias vero numquam e domo exit.
Unde Episcopus et Capitulum iterum petunt, ut pro bono communi dioecesis mutatio habitationis fieri possit, etsi Praepositus non consentiat.
Summa qua par est reverentia subscribunt
+ Leo, Epps. Eystetten.
Dr. Triller, decanus Capituli cathedralis,
Vicarius Generalis.
Ruhrseitz, canonicus
Rindfleisch, canonicus.
Schielle, secretarius.
1↑Seitenzählung von den Editoren eingefügt.