Dokument-Nr. 15655
Kilian, Augustin
an Pius XI.
Limburg an der Lahn, 30. Januar 1925
Augustinus, Episcopus Limburgensis, ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus, humiliter quae sequuntur exponit.
Praedecessor Tuus Pius P.P.p.m. Per bullam, quae incipit verbis "Provida solersque", d.d. 16. Augusti 1821, decrevit, ut Ecclesia Limburgensis pro Dioecesano suo territorio haberet totum Ducatum Nassovicum ac insuper liberam civitatem Francofurtensem cum suo territorio. Ad huius civitatis territorium inter alia loca pertinebant vici Dortelweil et Niedererlenbach. Anno 1866, postquam civitas Francofurtensis cum suo territorio a Rege Borussiae occupatta [sic] est, ex pacto inter hunc Regem et Magnum Ducem Hassiae inito dicti vici Dortelweil et Niedererlenbach Magno Ducatui Hassiae incorporati sunt.
Isti duo vici, qui oratorio et sacerdote carebant et usque nunc carent, ab ecclesia parochiali Francofurtensi ad S. Bartholomaeum, ad quam pertinebant et adhuc pertinent, circa 12 km distant. Qua de causa iam anno 1818 Dux Nassociae et Senatus civitatis Francofurtensis, cum de dotatione dioecesis Limburgensis inter se agerent, convenerant, ut illi vici parochiis vicinioribus incorporarentur, quod tamen factum non est.
Dismembratione parochiae Francofurtensis ad S. Bartholomaeum ante complures annos confecta necessarium videtur, ut cura catholicorum, qui in istis vicis inter haereticos habitant,
66v
ad parochiam viciniorem transferatur. Cum autem
vici Dortelweil et Niedererlenbach ab omnibus parochiis dioecesis meae longe distant,
parochiis vere quibusdam dioecesis Moguntinae multo viciniores sint, neque unquam catholici,
qui illos vicos incolunt, ecclesiam Francofurtensem visitent, sed ecclesias locorum
viciniorum ad dioecesim Moguntinam pertinentium frequentent, Praesule Moguntino consentiente
Sanctitatem Tuam enixe rogo, ut vicos dictos Dortelweil et Niedererlenbach de mea dioecesi
et de parochia Francofurtensi ad S. Bartholomaeum separes et dioecesi Moguntiae
incorpores.Pro qua gratia
L. S.
(sig.) Augustinus
Episcopus Limburgensis.
Romam.
Ad N.O.E.342.