Dokument-Nr. 15941
Böhler, Wilhelm Johannes an Pius XI.
Düsseldorf, 15. Mai 1924

Beatissime Pater!
Volvente anno salutis 1911 vir praeclarissimus Guilelmus Marx, qui est pro tempore imperii Germaniae Cancellarius, pugnam acerrimam praevidens futuram in nostra patria de schola catholica, fundavit permagnam parentum catholicorum confoederationem, cui nomen dedit:
"Organisationis institutae ad defendam augendamque scholam catholicam per Germaniam."
Quod vir de re catholica optime meritus opinatus est, id maxime inde a tempore revolutionis, quae
163r
in Germania anno 1918 a viris nequissimis agitabatur, omnibus apparuit velle inimicos fidei christianae unanimi consensu scholas omnes catholicas destruere, erigere neutras et atheas, parentes cogere tenellos infantulos scholis tam malis committere.
At populus catholicus, in organisatione nostra cum episcopis et clero consociatus, magna constantia restitit atque id saltem effecit, ut lex iniquissima a gubernio et inimicis nostris intenta non ferreretur. Quo tamen felici successu non contenta, organisatio scholarum catholicarum omnibus mediis licitis adhibitis id agit, ut quam primum tales leges condantur, quibus jura parentum et ecclesiae tuta rataque maneant et tales scholae nobis praesto sint, in quibus infantes saluberrima doctrina catholica quasi ex integro imbuantur.
164r
Nam hoc nobis persuasum est, non nisi, viros et mulieres ex intimo catholicas nostris permiseris temporibus patriae nostrae saluti esse.
Sed erraret, qui tali opere sane summi momenti officia organisationis jam esse exhausta arbitraretur. Ut parentes cum ludi magistris necnon clero in dies magis uniantur, valde nobis cordi est. Nam educatio catholica tunc optimum tandem effectum habebit, si omnes, quibus hoc gravissimum munus incumbit, unanimiter eundem finem intendunt. Accedit, quod tot scholae catholicae, quas ipsi parentes aliique quorum interest condebant quasque "privatas scholas" vocant maximo in discrimine versantur, cum media necessaria a populo catholico vix ac ne vix quidem possint praestari. Quam miserimam et rei catholicae funestissimam cladem
165r
ut avertat, novum munus nostrae organisationi ab episcopis impositum est. Scholae porro catholicae apud gentes exteras a viris germanicis exstructae nobis ab iisdem episcopis commissae sunt.
Iam praedecessor Sanctitatis Tuae, Benedictus P. P. XV. non solum litteris datis, ad praesidem nostrum Guilelmum Marx organisationem egregie laudavit eique benedixit, sed etiam pecuniae summa nobis benignissime concessa auxit et nostras vires et animum.
Nunc vero officiis organisationis in dies et numero et gravitate crescentibus memores paternae Tuae erga filios catholicos benevolentiae cum universos tum germanicos, quos cor Tuum semel atque iterum salutaribus remediis refecit, filiali cum fiducia et magna cum humilitate ad thronum Tuum provolvimur
166r
orantes:
Ut impertiatur Sanctitatis Tua organisationi nostrae benedictionem Patris caelestis, sine qua in vanum laborabimus; ut, si pro propria penuria et magnis omnium populorum desideriis aliquando licuerit, memor sit miseriae nostrae.
Nos autem promittimus, novo animo novisque atque amplificatis viribus laboraturos nos esse pro schola catholica numquam autem cessuros esse gratiam divinam super sanctitatem Tuam implorare quam - id certissimo animo speramus - Beatus imprimis P. Canisius patronus noster a Deo Patre efflagitabit uberrimam.
Sanctitatis Tuae filius:
W. Böhler
secr. gen.
Empfohlene Zitierweise
Böhler, Wilhelm Johannes an PiusXI. vom 15. Mai 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15941, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15941. Letzter Zugriff am: 28.04.2024.
Online seit 18.09.2015.