Dokument-Nr. 16441
Kessler, Josef Alois an Pacelli, Eugenio
Ottoheim in Zinnowitz, 16. September 1927
Tandem aliquando febri, qua superiore laborabam tempore, liberatus, de domicilii mutatione vitaque conditione Excellentiae Vestrae nunciam oportet.
Et primum Berolinum relinquendum exsistimavi, cum quia pertaesum mihi est otii, tum quia in domo, quae me dicitur, ne cubiculum quidem in quo dormirem, obtinere potui. Itaque 30 augusto elapso in Ottoheim apud Zinnowitz ad littus maris Baltici secessi. Quo in instituto curam circiter ducentorum puerorum et puellarum vigintique monialium gerendam animarum sub auctoritate D. parochi loci suscepi. RD. parochus sane 7 kilometra abhinc vivit.
Rogo igitur humiliter, ut Excellentia Vestra de domicilio meo mutato s. Sedem Apostolicam certiorem reddat.
Excellentiae Vestrae Reverendissimae demissus servus
+ Josephus Kessler
Eppus Tiaspolensi
1↑Protokollnummer des Staatssekretariats.
2↑Protokollnummer der Kommission Pro Russia.