Dokument-Nr. 16475
Pius XI. an Friedrich August III. von Sachsen
Rom, 29. Januar 1924

Copia
Carissime in Christo Fili Noster salutem et Apostolicam Benedictionem.
Libenter ex humanissimis Majestatis Tuae litteris cognovimus Regiam Celsitudinem Suam Principem Sophiam, uxorem Principis Ernesti Henrici, Ducis Saxoniae, Filii Tui Dilectissimi, filiolum Principem in lucem nuper edidisse, cui in sacro baptismate Georgio, Thinoni, Michaeli, Nicolao, Mariae nomina indita sunt. Eiusmodi enim sunt necessitudines quae Nos inter Domumque Tuam augustam feliciter intercedunt ut quaecumque Tibi secunda eveniunt eisdem Nos quoque delectemur. Itaque de re cum Tibi tum Serenissimis Coniugibus gratulamur vehementer ac precamur ut qui nascens communem attulit laetitiam, florens idem, favente Deo, christianarum [sic] vel maxime virtutum laude succrescat. Ceterum quae Nobis pietatis atque observantiae officia significasti ea paterna rependimus caritate. Auspex item caelestiam munerum Apostolica sit Benedictio, quam Tibi, carissime in Christo Fili Noster, universaeque Domui Tuae Augustae effuso animo [95v] impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXIX mensis Januarii MCMXXIV Pontificatus Nostri anno secundo
Pius PP. XI
Empfohlene Zitierweise
PiusXI. an Friedrich AugustIII. von Sachsen vom 29. Januar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16475, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16475. Letzter Zugriff am: 10.05.2024.
Online seit 18.09.2015.