Dokument-Nr. 16478
Maier, Nikolaus: Dioecesis Tiraspolensis.. Berlin, 14. September 1925
Ac primum quidem Dioecesim dividere idem esse videtur ac fidem catholicam regionis septentrionalis nocumento afficere, immo penitus delere. Etenim huius regionis homines catholici, qui natione germani sunt, tum bello fameque, tum bolschewismo, incredibile dictum est, quantum passi sunt. Qui horum hominum dixerit 30-40% periisse et bonorum materialium 90% deleta esse, a vero haud multum erraverit. Unde sequitur hanc Dioecesis partem per se sumptam neque propias scholas cum ludimagistris sustentare neque seminarium alere posse. Divisa igitur Dioecesi, fideles in istis regionibus habitantes Russorum schismaticorum magistros scholasque adire cogerentur, ex quo fieret, ut non solum sensus catholicus, sed etiam religio eorum paulatim labefactaretur, cum apud orientales civiliter institui sit idem ac religiose educari. Quorum omnium malorum remedium in eo invenitur, quod Dioecesi integrae illa pars septentrionalis a parte meridionali, utpote quae oeconomice multum valeat, tum pecunia et copiis tum sacerdotibus magistrisque adiuvatur.
Deinde quae ratio in contrarium affertur, ea stare non videtur. Dicunt enim Dioecesim amplissimam quae nunc sit difficulter administrari posse, videtur igitur oportunius diversis Dioecesis partibus Vicarios Generales charactere episcopali ornatos dare hac ratione:
Pro parte septentrionali cum sede Saratviae Gubernia: Saratoviense, Samarense, Astrachanense, pars septentrionalis Kosakorum usque ad civitates Novotscherkask, Rostow et Taganrog inclusive.
65v
Pro parte meridionale cum sede
Odessae Gubernia: Chersonense, Odessa, Jekaterinoslawiense et Tauntense.Pro Caucasu sedis Vicarii Generalis Tiflisis.
Nec praetereundum censeo mecum sat magnum numerum hominum tum clericorum tum laicorum sentire.
(Subsig.) Sacerdos Nicolaus Maier
Olim parochus parochiae Gniluschensis Dioecesis Tiraspolen.