Dokument-Nr. 16481

Maier, Nikolaus: Dioecesis Tiraspolensis. Berlin, 23. November 1925

Copia
In quantum mihi notumest, quaero coram Deo et conscientia mea mihi allatas objectiones contra idoneitatem Rev. Dom. Praelati Kruschisnky ad administrationem diöcesim Tiraspolensem refutare.
Praelatus Kruschinsky polonicae linguae scientiam habet, sed nescio utrum eum ita eruditum esse in hac lingua ut soluta locutione vel sermone uti possit. Pro (germanofilo) eum nemo habebat; praelatus Kruschinsky omnibus omnia esse vult, haec est communis sententia de eo.
De debili valetudine ejus nunc nihil possum dicere; ante octo annos, quando eum ultima vice vidi, prospera et integra valetudine utebatur.
Quoad energiam ejus omnino objectionem rejiceo, eum ita debilem esse ut non possit sua sponte totam Diöcesim Tiraspolensem gubernare; de allato judicio Mons. Zerr valde dubeo, nam Episcopus Zerr mihi contrarium hac de causa dicebat.
Objectio praelatum Kruschinsky propter defectum energiae non posse juste Diöcesim sua sponte gubernare et eum non habere fiduciam apud clericos, ex animi mei sententia huic contradico et declaro hoc uti falsum testimonium et calumniam. Praelatus Kruschinsky in tota Diöcesi Tiraspolensi aestimatur ut auctor omnium virtutum et temperantiae prudentiaeque specimen; administrationem totius Diöcesis non propter debilitatem suam et defectum energiae, sed, puto, propter nimiam humilitatem suam recusabat.
(s.) Nicolaus Maier
Sacerdos Diöcesis Tiraspolensis.
Empfohlene Zitierweise
Maier, Nikolaus, Dioecesis Tiraspolensis, Berlin vom 23. November 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16481, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16481. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 24.06.2016.