Dokument-Nr. 16489
Fritz, Karl an Sbarretti, Donato Raffaele
Freiburg im Breisgau, 10. September 1925

Eminentissime Princeps!
Annua parochorum temporibus ante bellum immane ex usuris pecuniarum beneficialium, ex iuribus, ut aiunt competentialibus, quae beneficia ipsa in rem publicam vel singulas civitates fundationesve habent, ac ex reditibus praediorum beneficialium confluebant. Accedebat quoque subsidium a re publica et ex tributis ecclesiasticis solutum. Habitatio gratuita taxaeque pro administratione sacramentorum et sacramentalium, quae jura stolae appellantur, necnon compensationes, si quae interdum pro institutione in scholis tradita a parochis percipiebantur, reditibus ordinariis parochorum a lege non annumerabantur. Gubernio civili autem, ut subsidium ad reditus beneficiorum ex aerario publico solveret, censum redituum singulorum beneficiorum publica auctoritate approbatum proponi oportebat.
At cum capitalibus ecclesiasticis inflatione quam vocant, plane deletis ob Germaniae ruinam oeconomicam usurae pecuniarum beneficialium ad nihilum fere decrevissent necnon competentialia et vectigalia locationum - conductionum in forma chartae - monetae solverentur, sacerdotes sustentationem
53v
suam ex beneficiis quarere [sic] non iam poterant. Cuius necessitatis ratione habita res publica Badensis Ecclesiae pecunias necessarias, quibus sacerdotibus sustentationem honestam praebere posset, temporibus pecuniae expretiatae suppeditavit. Simul autem Gubernium civile postulavit, ut omnibus sacerdotibus annua pro aetate ordinis sui ac secundum formulam ecclesiasticam peculiarem, quam "tarifam" vocant, aequo modo solverentur et ut ea pars redituum singulorum beneficiorum amplis fundis praeditorum, quae portionem congruam excederet, in communem, unde sustentatio praeberetur, massam commodorum immitteretur. Singuli quoque sacerdotes sua sponte assensi sunt, ut fructus vel pecuniae competentiales, quas res publica singulis beneficiis debebat, in commune aerarium ecclesiasticum ponerentur, quod hoc modo partem debitam, unde viverent, suo tempore i. e. singulis mensibus recipiebant. Nos insuper et expressa declaratione cavimus, ut iura singulorum beneficiorum in rem publicam servarentur et libero arbitrio uniuscuiusque beneficiarii permisimus, an ipse vellet exigere fructus beneficii an non.
At sacerdotes ipsi intellexerunt, priore ratione fructus beneficiales exigendi magna se detrimenta capturos esse, cum usurae pecuniarum, in quantum adhuc existunt, sexto tantum quoque mense vel ad summum tertio quoque mense, praestationes competentiales tertio quoque mense ac vectigalia locationum - conductionum semel tantum in anno ad festum St. Martini solvi solerent. Sacerdotes, cum propter istum modum solvendi debita suo tempore persolvere non possent,
54r
gratissimis animis hunc ordinem accipiebant, quo iura sua arcae ecclesiasticae cedendi et ab hac singulis mensibus proventus suos recipiendi facultas eis dabatur daturque. Qua quoque dispositione rerum factum est, ut Ecclesiae competentialium solvendorum modum meliorem et postulandi et in tutum reddendi facultas contra rem publicam obveniret. Singuli vero sacerdotes - erant enim 273 beneficiarii iuribus competentialibus fruentes - contra tot rei publicae ministros iura sua obtinere saepe non poterant.
Etiam fructus locationum - conductionum beneficialium non nisi magna cum difficultate exigere poterant, quod coloni aut vectigalia non semper in diem debitum solvebant aut solventes tergiversabantur. Quae cum ita essent, beneficiatis, cum et sua interesset et curae animarum prodesset, acceptissimum erat, quod iura postulandi ex locationibus - conductionibus et arcae ecclesiasticae cedendi et singulis mensibus ex ea mercedem suo tempore recipiendi facultatem haberent.
Exeunte unoquoque anno oeconomico universi reditus beneficiorum singulorum a consilio administrationi praeposito cooperantibus beneficiariis atque Ordinario invigilante censentur. Census in complures annos valens non iam agitur, quia pretia rerum annis exactis tantopere iactantur, ut census diutius valens agi omnino non possit. Antea census hac praesertim ex causa facti sunt, quod eos Gubernio civili propter subsidia rei publicae, quae ad sustentationem sacerdotum dabat, proponi oportebat. Cum autem ex anno 1921 Gubernium civile totam simul summam subsidii rei publicae, quae nunc pro singulis annis 1.050.000 marcarum est, Ecclesiae solvat, Ecclesia ipsa
54v
proprio iure distribuere potest.
Census redituum beneficialium unius anni publice factus basis est etiam annuorum solvendorum usque dum anno oeconomico exeunte reditus beneficiorum denuo censentur, ut tunc compensatio in solutionibus menstruis fieri possit.
Itaque inter veros beneficiorum reditus et inter eos, quos aestimatos tantum vocabant reditus differentia iam non existit. Quae dispositio rerum in Archidioecesi facta per annos magis magisque sacerdotibus placuit, quod singulis mensibus partem suam menstruam formulae seu tarifae consentaneam ab Ordinario statutam percipiunt et reditus beneficiales exigentes vim curae animarum noxiam adhibere iam non coguntur.
Pecuniae ad sustentationem sacerdotum quotannis necessariae secundum rationem acceptorum expensorumque pro anno 1925 statutae sunt 4.957.850 marcarum aurearum. Summa redituum beneficiorum computatur in 1.000.000 marcarum. Subsidium rei publicae ex anno currenti in 1.050.000 marcarum constitutum est. Itaque circiter 2.900.000 marcarum tamquam tributa ecclesiastica a catholicis partis Badensis Archidioecesis conferenda sunt. Magnae huius summae ex tributis conquirendae ratione habita facile intelligi potest, quod tributarii postulant, ut reditus beneficiorum, quam maxime fieri possit, ad tributa minuenda insumantur.
Qua par est reverentia
Eminentiae Vestrae
deditissimus
+ Carolus Fritz
Archiepiscopus Friburgensis.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an Sbarretti, Donato Raffaele vom 10. September 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16489, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16489. Letzter Zugriff am: 28.11.2024.
Online seit 24.06.2016.