Dokument-Nr. 16839
Bea SJ, Augustin an Pius XI.
[Ohne Ort], vor dem 19. Februar 1924
Augustinus Bea S.J., Praepositus Provinciae Germaniae Superioris S.J.
ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime petit, ut Sanctitas Vestra facultatem nuper benignissime concessam componendi Stipendia Missarum usque ad summam dimidii dollarii Americani, ita extendere dignetur, ut liceat ascendere usque ad summam unius dollarii integri. Ex eo enim tempore, quo haec prior facultas concessa est, condiciones oeconomicae in Germania ita mutatae sunt, ut pretia in Germania solvenda iam absolute superent pretia omnium fere aliarum regionum. Omnia enim pretia exprimuntur "Marcis aureis" (Goldmark) (1 Doll. = 4,2 G.M.) et plerumque maiora sunt quam ante bellum; reditus autem et salaria longe minora sunt quam ante bellum; unde fit, ut nulla sit iusta proportio inter reditus et expensas.
Quare subsidium Provinciae per priorem concessionem
6r
praestitum iam non tantopere efficax est
quantopere tunc erat.Et Deus etc.