TEI-P5
Dokument-Nr. 17150
Beatissime Pater
Archiepiscopus Mohiloviensis Eduardus de Ropp humillime ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus exponit quae sequuntur:
In Germania nostro tempore habitant non solum emigrantes ex Russia, sed etiam tales ex terris Lotavicis et Estonicis, quibus istae Respublicae omnia quae habebant confiscarunt. Hi emigrantes, quorum fides ex maiore parte est lutherana, organizarunt1 quoddam asylum pro senibus et debilibus sed penuria ultima laborantes per me implorant Sanctitatem Tuam ut ipsis velis adiutorium quoddam tribuere, sicut tam multis russis schismaticis toties tribuisti.
Petitionem istam audeo Sanctitati Tuae exponere affirmans quod in hoc casu adiutorium esset non solum actus christianae beneficentiae sed etiam aptus ad adducendum animos multorum ad meliorem cognitionem veritatis catholicae.
Et Deus
+ Eduard de Ropp
Archeveque de Mohilew2
47r, in der oberen linken Ecke hds. von unbekannter Hand, vermutlich von einem
Mitarbeiter im Staatssekretariat, notiert und in roter Farbe unterstrichen: "Ricovero
Letto-Estone"; in der oberen rechten Ecke hds. von weiterer unbekannter Hand, vermutlich
ebenfalls von einem Mitarbeiter im Staatssekretariat, in roter Farbe notiert: "a
Lauri".
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 10.09.2018.
Dokument-Nr. 17150
Ropp, Eduard Michael Johann Maria von der
an Pius XI.
Warschau, vor dem 05. März 1926
Archiepiscopus Mohiloviensis Eduardus de Ropp humillime ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus exponit quae sequuntur:
In Germania nostro tempore habitant non solum emigrantes ex Russia, sed etiam tales ex terris Lotavicis et Estonicis, quibus istae Respublicae omnia quae habebant confiscarunt. Hi emigrantes, quorum fides ex maiore parte est lutherana, organizarunt1 quoddam asylum pro senibus et debilibus sed penuria ultima laborantes per me implorant Sanctitatem Tuam ut ipsis velis adiutorium quoddam tribuere, sicut tam multis russis schismaticis toties tribuisti.
Petitionem istam audeo Sanctitati Tuae exponere affirmans quod in hoc casu adiutorium esset non solum actus christianae beneficentiae sed etiam aptus ad adducendum animos multorum ad meliorem cognitionem veritatis catholicae.
Et Deus
+ Eduard de Ropp
Archeveque de Mohilew2
1↑An dieser Stelle am linken Seitenrand hds. von
unbekannter Hand, vermutlich von einem Mitarbeiter im Staatssekretariat, notiert:
"ubinam?".
2↑Hierunter hds. von unbekannter Hand
notiert: "rue Piękna".