Dokument-Nr. 17912
Hugo, Ludwig Maria an Pacelli, Eugenio
Mainz, 31. August 1926
Quoad funus defunctorum apud nos usus invaluit, plusquam centenarius, quod corpora defunctorum immediate e domo eleventur et ad coemeterium deducantur. Sola fere exceptio est, quod corpora sacerdotum defunctorum in ecclesiam deferuntur ibique manent, donec s. Missae ablatio et absolutio rite peracta sint. Aliquibus autem in locis cadavera praeter ecclesiam transvehuntur, sed minime in ecclesiam feruntur. In aliquibus etiam vicis, qui "filiales" vocantur, non habentes neque propriam ecclesiam neque coemeterium, corpora defunctorum ad vel potius prope ecclesiam pagi principalis portantur, ut ibi absolutionem accipiant.
Nullum porro apud nos usque in hanc diem movebatur dubium de legitimitate hujus consuetudinis immemorialis vigentis, eo vel minus, quia in decursu temporis plura ritualia vel appendices ritualium Romae approbabantur, in quibus nihil de translatione cadaverum in ecclesiam dicebatur,
78v
imo contrarium potius insinuabatur.Qua ratione nunc in urbibus majoribus, ubi longe major pars cadaverum, quam primum fieri potest, in publicam aedem mortuorum, quae in coemeterio multum distante est, transfertur, introduci posset consuetudo cadavera in ecclesiam transferendi, ignoro. Certe magistratus publici acatholici pro hac re adiri deberent; quo successu nescio. Etiam in pagis et vicis usus temporum ante actorum, quod nempe totus exequiarum ordo non excepto S. Sacrificio Missae praesente cadavere agatur, vix repristinari poterit, jam ex hac ratione, quia cadavera apud nos post 48 demum horas terrae mandari possunt. Hinc praesertim aestivo tempore saepe foetor molestos fideles, qui s. Functionibus assistere solent, pelleret.
Caute utique suaderi potest, ut, ubi mos est cadavera ad januas ecclesiae deferendi vel praeter ecclesiam transferendi haec pro brevi intervallo in ecclesiam inferantur, ibique preces liturgicae recitentur. Hic mos forsitan etiam ad alias parochias decursu temporis extendi posset.
Ulterius autem aliquid facere mihi quidem non solum inutile, sed potius saluti animarum nociorum mihi videretur. Etenim non est tantum
79r
aliquis horror vel aliquod taedium, quod prohibet,
quo minus fideles inducantur ad transferendum corpora mortuorum in ecclesiam, sed tota
temporis ratio id prohibere videtur. Incessanter enim in dioecesibus, ubi pauci catholici
cum multis acatholicis vivunt, pugnandum est. Res inprimis gravissima, quae nobis nullum
fere concedit mometum tranquillum, est pugna pro schola catholica. Alia ex parte novae
sectae fidelibus pericula parant, magis autem hujus temporis spiritus proprius, qui
voluptates praebere, ad corporales exercitationes, quae omnem modum excedunt, impellere
eoque modo familias subvertere non desinit. Praeterea vestitur mulierum juventutem ab omni
pudicitia amovet, mores inducit, quorum barbaras et paganos puderet, futura matrimonia jam
ab initio pessumdat. Quantam autem heroicam virtutem in clero requirit defensio populi
christiani contra socialismum, qui astute hujus temporis calamitatibus utitur, ut incautos
decipiat contra materialismum, qui tot catholicos occaecat, ut ad uniones illicitas
transvalent! Haud ita raro mihi aut parochis, qui officio suo stant ut decet, dicitur: Si
ecclesia nostrae voluntati non absecundat, tunc eam relinquemus. Et fortasse numerus non est
spernendus,79v
qui hoc facere parati sint. Cum magno conatu
et minimo saepe [drei Buchstaben unlesbar]cesu clero laborandum et luctandum est contra
voluntatem perversam hominum. Inde factum est, ut aliqua inquietudo homines invaserit et
diffidentia adversus ecclesiam. Ubique, etiam ab episcopis dicitur, auctoritatem ecclesiae
valde imminutam esse. Sit res gravis cadavera in ecclesiam deferendi, certe gravior est
animas salvandi immortales. Si hodie lex can. 1215 urgetur, effectus valde dubius est, et
ipsa actio urgendi nobis novum bellum parabit, in quo animae facile detrimentum patientur et
auctoritates S. Matris Ecclesiae nihil lucri capiet. Rem etiam capitulo proponebam; ad unum
omnes rogabant me, ut abstinerem ab omni rigorosa applicatione canonis 1215, quia nihil boni
inde expectandum esset.Ideo enixe oro, ut Excellentia Vestra Reverendissima pro hac saltem dioecesi dispensationem, si opus fuerit, a canone supra citato obtinere conetur.
Omni qua par est reverentia et submissione
Excellentiae Vestrae Reverendissimae
Humillimus servus
(fir.) + Ludovicus Maria
episcopus Moguntinus.