Dokument-Nr. 18089
[Blaskovics, Franz]: Promemoria. [Unbekannt], vor dem 23. August 1926
Praeses guvernii Romaniae, generalis Avarescu, hoc tempore in Italia commoratur, habens expressam intentionem, Concordatum inter Sedem Apostolicam et regnum Romaniae perficiendi.
Ne ecclesia Catholica in Romania irreparabilia patiatur detrimenta, liceat attentionem S. Sedis humillime, sed etiam urgentissime, ad duo puncta provocare, quae in Concordato expresse et clare essent suscipienda. Scilicet:
I. Scholae Catholicae omnis generis, ergo etiam eae, quae sub auctoritate Episcopi a monachis et monialibus Catholicis administrantur, absolute agnoscantur, tamquam scholae sic dictae "confessionales" i.e. ad minimum iisdem iuribus, aequalique tractandi methodo gaudebunt ex parte guvernii et omnium magistratuum Rominiae, quam sic dictae "scolae confessionales" Protestantium.
II. Cum Ecclesia Catholica universalis sit, licebit episcopis pro necessitate sacerdotes, monachos et moniales etiam de externo introducere et applicare. Requiritur tamen, ut episcopus eos respective eas Guvernio statim annuntiet et responsabilitatem pro ipsis in se suscipiat. Porro illi, respective illae non solum se obligabunt, ut legibus Romaniae se subiiciant, sed infra mensem competenti loco substernabunt petitionem, ut inter cives Romaniae assumantur. Quibus praestitis accipient facultatem permanentem in Romania commorandi et officio suo fungendi, necnon ex parte Guverni idem subsidium pecuniare, quam indigeni presbyteri, monachi et moniales.
48r
Motiva
propositiones.
Ad I.
Postulatio certe iusta et minimalis est, ut scolae Catholicae ecclesiasticae, - vel sicut hic dicuntur "confessionales" – et inter eas praesertim scolae monachorum et monialium quae tam instructione quam educatione juventutis utriusque sexus semper excellebant, - saltem iisdem minimalibus iuribus gaudeant quam scolae confessionales aliarum ecclesiarum minoritanarum ex. gr. Protestantium.
Quid? Scolae catholicae monachorum et monialium in Romania neque tantum habent iuris et libertatis, quam scolae Protestantium?!
Estne hoc possibile; cum notum sit, ecclesias magyaras Protestantium contra iniurias scolis illorum illatas ad Ligam Nationum in Genf appellasse!?
Pro dolor! Est factum. Iniuria contra Ecclesiam Catholicam. Iniuria contra egalitatem omnium civium in Lege constitutionali Romaniae garantatam.
Scolae Catholicae a monachis et monialibus conductae multa peius tractantur, quam scolae Protestantium.
In scolis Protestantium nonnisi certae aliquae disciplinae sunt in linqua romena tradendae, - omnes ceterae disciplinae in linqua materna fidelium, respective discipulorum.
E contra monachis et monialibus catholicis Articulus 37 Legis de scolis privatis, - latae per ministrum Anghelescu guvernii praecedentis liberalis (Bratianu), - non permittit docere, nisi in omnibus gradibus scolarum et in omnibus disciplinis exclusive in linqua rumena.
49r
Huiusque
succescive fuit applicatum hoc systema inaequalitatis et iniustitiae. A mense Septembri
huius anni in totum volunt id effectuare.Quaenam essent sequelae?
Scolae monachorum et monialium, i.e.fere omnes scolae catholicae brevi tempore depopularentur et desinerent exsistere, multitudo edificiorum nostrorum scolarium fieret vacua et requireretur a guvernio.
Parentes nempe filios et filias suas in tales mitterent scolas, ubi saltem praevalenter eruditio et educatio in lingua materna fit. In hodiernis temporibus populi jam non sinunt se denationalizari, sed tenaciter adhaerent linguae et culturae propriae. Juventus ergo catholica utriusque sexus successive magis magisque frequentaret scolas Protestantium.
Vere perspectiva tristissima! Perderemus scolas nostras excellentes et furura generatio periclitaretur in fide!Pro succrescentia cleri catholici educanda non haberemus nec unicam scolam gymnasialem Catholicam; quia gymnasium Ordinis Piaristarum Temesvarini (Timiscara) in classibus inferioribus iam romanisatum est et nunc ante totalem romanisationem stat.
Ante dimidium anni Sanctissimus Pater indulsit benignissime petitioni Illustr. nostri Administratoris Apostolici, iurisdictioni eius submittens Patres et gymnasium Piaristarum, ut hoc modo expugnemus apud guvernium agnitionem huius instituti qua scolae "confessionalis". Hoc significaret, ut modo Protestantium Ordinarius Dioecesios determinasset linguam tradendi, erigens classes parallelas tam pro discipulis Germanis, quam magyaris, quia Dioecesis indiget sacerdotibus et Germanicis et magyaris.
50r
Pro
dolo, frustraneus erat hucusque in hunc finem omnis noster conatus, quamvis ipsa lege
fulciatur. Etenim quamvis promemorata Lex de scolis privatis ministri Anghelescu in
Articulo 37 quam maxime iniuriosa sit monachis et monialibus, in
Articulo 15 tamen modum dat, ut etiam scolae Catholicae qua
"confessionales" acnoscantur si directe sub iurisdictione episcopali stant, et
monachi vel moniales qua functionarii ab episcopo applicati in illis docent. Ideo
petiit Administrator noster Apostolicus hanc submissionem Piaristarum.Ast quamvis id obtinuit et quamvis celebres scolae monialium (sorores pauperae Scolarum de Notre Dâme) directe ab episcopis nostris erant erectae, sustentatae et directae, sub Guvernio praecedenti Liberale (Bratianu) nihil potuit obtineri. Etiam promissionibus datis minister Anghelescu nunquam stetit.
Altera ex parte fideles nostri Catholici, tam Germani quam Magyari, iniquae huic situatione nunquam acquiescent. Luptant contra hanc iniustitiam et inaequalitatem pro scolis suis Catholicis in foliis publicis et congregationibus; deputati et senatores eorum in parlamento.
Cum ante aliquot menses novum Guvernium generalis Avarescu erga Minoritates nationales et confessionales aequiorem intentionem promulgaverit, Deputati et Senatores nostri quoad electiones parlamentares pactum inierunt cum Governio, praesertim pro tuendis scolis monachorum et monialium.
In puncto VI huius pacti nobis ex parte guverni aperte promissum fuit, scolas has qua "confessionales" (cum iuribus, quibus scolae Protestantium gaudent) agnitas fore, quam primum demonstraverimus, eas sub iurisdictione episcopali stare. In hoc sensu minister novus instructionis publicae, Dr. Negulescu, rescriptum misit Administratori nostro Apostolico de dato 11. Juni Nr. 51.913, cui in omnibus ex parte nostra responsum fuit.
51
Questionem ergo, circa quam tam multum
luctavimus, cum bono successu definitam putavimus. Eo magis, quia pactum et resolutio
ministri Negulescu in promemorato Articulo 15 Legis erant fundata.Eo gravior erat deceptio nostra. Functionarii ministeriales – chauvinistae praecedentis regiminis,- retardaverunt decretum definitivum, quamvis i[d] inomisse urgebamus. Deinde in locum Dr. Negulescu minister factus est Dr. Petrovici, qui ipse nobis confessus est, questionem hanc sibi omnino ignotam esse. Sub erronea informatione functionarium suorum tamen die 13. Augusti a.c. tulit sententiam omnino erroneam, contra legem, contra pactum et contra decisionem ministri Negulescu, denegans petitionem nostram.
Generalis Avarescu iam in itinere erat versus Italiam. Minister Goga, qui pactum signavit, et alii ministri etiam absentes erant.
Remedium ergo iam solummodo a Sanctissimo Patre speramus, in quantum receptio supradicti Puncti I. in Concordatum qua conditio subscriptionis ponitur.
Pro certo habemus, primministrum Avarescu in hoc casu consensum daturum, quia pro positione eius interna maximi momenti est, ut cum Concordato subscripto redeat domum. Eo magis, cum solutio haec correspondeat programmo eius, pacto nobiscum inito, et legi.
Ad II.
Universalitas Ecclesiae Catholicae per se exigit, ut sacerdotes monachi et moniales pro necessitate et opportunitate in diversis mundi locis applicari possint.
Tali modo magnum emolumentum fidelium, nonnunquam ad evitanda pericola fidei penuriae sacerdotum et monialium,
52r
quae hinc inde occurrit, providere
potest.Hoc tempore ex variis causis in Dioecesi Temesvar (pars Romana Dioeceseos Csanadienssis) extraordinaria pennuria sacerdotum exsistit, praesertim idiomatis germanici et slavici.
Pro parochiis slavicis (Slovaci, ĉechi, bulgari) dioecesis antea abundanter obtinuit sacerdotis respective alumnos ex Slovakia. Ast nunc regio haec pertinet ad Chechoslovakiam, est ergo in externo. Guvernium Romaniae nunc absque causa difficultates facit acquirendi sacerdotes de externo.
Quoad sacerdotes Germanae linguae non solum magnam penuriam habemus sacerdotum, - cum haec Dioeceseos pars valde praevalenter fideles habeat germanici idiomatis, – sed etiam ad regenerationem proprii cleri maximi emolumenti esset, si ex Germania possemus adducere sacerdotes excellentes non solum pietate et eruditione, sed etiam speziali dexteritate organisationis sodalitiorum religiosorum. Multum conferret hoc ad inbrementum religiositatis et moralitatis populi, quod etiam pro Statu magni esset emolumenti. Detrimentrum exinde certe non potest capere.
Merito ergo petimus eorum admissionem, praesertim cum parati sint, ut etiam de iure cives Romaniae evadant. Subsidium pecuniare, quod Romania sacerdotibus omnium Confessionum praebet, his eo magis competit, quia eidem muneri sacro inserviunt et aliter exsistere non possunt, cum per Legem Reformae agrarae tam Patronatus parochiarum nostrarum ablati fuerint, quam episcopatus et Capitulum bona sua amiserit.
Repetimus:
53r
I. Impossibile videtur,
subscribere Concordatum, quosque Ecclesia Catholica et scolae eius monachorum et
monialium in Romania peius tractantur, quam Confessiones protestantes et scolae
earum.II. Ad libertatem Ecclesiae Universalis pertinet, ut pro necessitate sibi sacerdotes, monachos et moniales etiam de externo possit acquirere.
Ideo humillime petimus, ut haec puncta in Concordatum assumantur.