Dokument-Nr. 18677
Sinnigen OP, Ansgar (Taufname: Arnold) an Pius XI.
Berlin, 28. April 1927
Abbates et Provinciales Ordinum et Congregationum missionalium nationis Germanicae hisce diebus eo fine congregati, ut consiliis collatis cognoscant, quid ad divinum fidei propagandae opus promovendum oppurtune [sic] peragere possint primarium ac supremum S. Missionum promotorem in Sede Apostolica filiali obsequio prosequuntur. Monita et praescripta Sedis Apostolicae de S. Missionibus agendis statuta, praeprimis ea quae de clero indigena formando sapientissime edita sunt, omni qua par est reverentia amplectuntur intime persuasos se habentes tali solummodo via opus evangelisationis feliciter esse processurum.
Missionaris nostris, alumnis ad vocationem missionariam aspirantibus, beneficatoribus eorum necnon nobis metipsis Sanctitas Vestra benedictionem Apostolicam tamquam pignus divinae gratiae impertiri dignetur.
Et Deus...
fr. Ansgarius Maria Sinnigen O. Pr.
Secret. General.