Dokument-Nr. 18724

Merry del Val, Raffaele: De sensuali et de sensuali-mystico litterarum genere. Rom, 03. Mai 1927

Suprema S. Congregatio Sancti Officii
Instructio
ad
Archiepiscopos, Episcopos ceterosque locorum ordinarios
Inter mala huius aetatis funestissima, quae doctrinam christianam de moribus penitus subvertunt atque animabus, Jesu Christi emptis Pretioso Sanguine, admodum nocent, imprimis numeranda sunt ea litterarum genera quae sensualitati et libidini aut etiam lascivo cuidam mysticismo indulgent. Huiusmodi sunt praecipue fabulae romanenses, narratiunculae commenticie, dramata, comoediae, quarum quidem scriptionem incredibiliter fecunda sunt haec tempora quotidieque major ubique copia diffunditur.
Quae ingeniorum commenta quibus tam multi, maximeque iuvenes, tantopere capiuntur, si pudoris et honestatis finibus, non sane angustis, continerentur, non solum sine fraude delectare, sed etiam ad legentium mores conformandos prodesse possent.
Nunc vero satis dolere non licet, ut dictum est, ex hac affluentia librorum in quibus magna cum fascinatione nugacitatis par inest turpitudo, gravissimam animarum iacturam exsistere. Etenim quam plures huius generis scriptores fulgentissimis imaginibus impudica facta depingunt, obscoenissima quaeque modo tecte, modo aperte et procaciter, omni castimoniae lege neglecta, enarrant; subtili quadam analysi vitia carnalia vel pessima describunt eaque cunctis orationis luminibus et lenociniis exornant, adeo ut nihil iam in moribus inviolatum relinquatur. Id omne quam perniciosum sit, praesertim adolescentibus, quibus fervor aetatis difficiliorem efficit continentiam, nemo est qui non videat. Volumina autem illa, tenuia saepe, parvo venalia prostant apud biblio-
3v
polas, per vias et plateas civitatum, in stationibus, quae dicuntur, viae ferreae, eademque in manus omnium mira rapiditate veniunt et familias christianas in magna et luctuosa frequenter discrimina adducunt. Nam quis ignorat litteris eius modi phantasiam fortiter excitari, effrenatam libidinem vehementer accendi et cor in coenum turpitudinum trahi?
Ceteris vero fabulis amatoriis multo priores solent ab iis proferri qui, horribile dictu, pabulum morbosae sensualitatis rebus sacris cohonestare non verentur, amoribus impudicis quandam pietatem in Deum et religiosum mysticismum, falsissimum quidem, intexendo: quasi Fides cum rectae vivendi normae negligentia, imo impudentissima infitiatione componatur et virtus religionis cum morum depravatione consocietur. Contra, sanctum est vitam aeternam neminem consequi posse, qui licet veritates divinitus revelatas vel firmissime credat, praecepta tamen a Deo data non custodit, cum christiani hominis ne ipsum quidem mereatur nomen quicumque fidem Christi professus, Christi vestigiis non ingreditur: "Fides sine operibus mortua est" (Iac., 2,26) monuitque Salvator noster: "Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum" (Matt., 7,21).
Ne quis vero illa opponat: in pluribus illorum librorum nitorem et ornamenta orationis vere laudanda, inesse, psychologiam hodiernis inventis congruentem praeclare doceri, lascivas autem corporis voluptates eo reprobari quod exprimantur, ut sunt, foedissimae, aut quod interdum cum conscientiae angoribus coniunctae ostendantur, vel quod patefiat quam saepe extrema turpissimi gaudii luctus cuiusdam poenitentiae occupet. Nam neque scribendi elegantia, nec medicinae aut philosophiae scientia – si modo bis litterarum generibus ea continentur – nec mens, quaevis ea sit, auctorum impedire umquam possunt quominus lectores, quorum generatim, propter naturae corruptionem, magna est fragilitas magnaque ad luxuriam propensio, paginarum immundarum illecebris sensim irretiti, et mentibus pervertantur et cordibus depraventur, ac, remissis habenis cupiditatum, ad scelera omnis generis delabantur, vitamque ipsam, sordibus oppletam, fastidientes, haut raro se ipsi interimant.
Ceterum quod mundus, qui sua quaerit usque ad contemptum Dei, his libris delectetur, eosdemque divulget, mirandum non est; sed maxime dolendum, a scriptoribus qui christiano nomine se iactant, operam studiumque in tam exitiosas litteras conferri. Numquid fieri potest ut prin-
4r
cipiis ethicae evangelicae adversando, adhaereatur Jesu benedicto, qui omnibus, ut carnem cum vitiis et concupiscientiis suis crucifigant, praecepit? "Si quis vult – inquit – post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me" (Matt., 16,24).
Atque eo quidem audaciae et impudentiae scriptores processisse non paucos videmus, ut ea ipsa vitia suis libris in vulgus spargant, quae Apostulus vel nominari a Christifidelibus vetuit: "Fornicatio autem, et omnis immunditia ... nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos" (Eph., 5,3). Discant isti tandem aliquando se duobus dominis servire non posse, Deo et libidini, religioni et impudicitiae. "Qui non est mecum – ait Dominus Jesus – contra me est" (Matt., 12,30), ac certe cum Jesu Christo non sunt scriptores sordidis descriptionibus bonos depravantes mores, qui societatis civilis ac domesticae sunt verissima fundamenta.
Itaque perspecta litterarum lascivarum colluvie, quae quoquo anno latius omnes fere nationes inundat, Sacra haec Suprema Sancti Officii fidei et moribus tuendis praeposita Congregatio, Apostolica Auctoritate ac nomine SSmi Domini Nostri Pii Divina Prov. Papae XI, omnibus locorum Ordinariis mandat, ut omni qua possunt ope tanto tamque praesenti malo mederi conentur.
Profecto ipsorum est, qui a Spiritu Sancto positi sunt regere Ecclesiam Dei, in omnia, quae in suis dioecesibus typis imprimantur et edantur, solerter diligenterque invigilare. Neminem autem illud effugit, libros, qui toto orbe hodie vulgantur, longe crebriores esse quam qui a Sede Apostolica examini possint subiici. Propterea Pius X s.r. Motu Proprio " Sacrorum Antistitum" haec edixit: "Quicumque in vestra unius cuiusque dioecesi prostant libri ad legendum perniciosi, ii ut exulent fortiter contendite, solemni etiam interdictione usi. Etsi enim Apostolica Sedes ad huiusmodi scripta e medio tollenda omnem operam impendat, adeo tamen iam numero crevere, ut vix notandis omnibus pares sint vires. Ex quo fit, ut serior quandoque paretur medicina, quum per longiores moras malum invaluit".
Nec vero talium voluminum et opusculorum pleraque, quamquam perniciosissima, speciali Supremae Congregationis censura plecti valent. Quare Ordinarii ex canone 1397 § 4. C. J. C. per se aut per Consilia a vigilantia, quae quidem Summus idem Pontifex, litteris encyclisis "Pascendi dominici gregis" instituit, sedulo naviterque gravissimum istud munus explere studeant; neque opportune denunciare in
4v
dioecesanis Commentariis praetermittant eosdem libros uti damnatos et quam maxime noxios.
Praeterea quis ignorat Ecclesiam generali lege iam statuisse, ut libri pravitate infecti, qui morum integritatem data opera vel ex professo laederent, vetiti haberentur omnes, perinde ac si in Indicem librorum prohibiturum relati essent? Consequitur inde ut peccatum letale ab iis admittatur qui sine permissione debita librum non dubie salacem legant, etiamsi ab Auctoritate Ecclesiastica non sit nominatim damnatus. Et quia de hac re, maximi quidem momenti, falsae et exitiosae opiniones obtinent inter Christifideles, ideo locorum Ordinarii pastoralibus admonitionibus curent, ut imprimis parochi eorumque adiutores animum in id intendant, et fideles opportune edoceant.
Insuper omnibus declarare qui libri nominatim, pro singularum dioeceseon necessitatibus, ipso iure prohibiti sint Ordinarii ne omittant. Quod si fideles a volumine quopiam arcere efficacius celeriusque se posse existiment si peculiari decreto illud improbent, hoc suo iure omnino utantur oportet sicut, gravioribus causis postulantibus, id ipsum consuevit S. Sedes, ad praescriptumc canonis 1395 § 1, C. J. C.: "Ius et officium libros ex iusta causa prohibendi competit non solum supremae auctoritati ecclesiasticae pro universa Ecclesia, sed pro suis subditis Conciliis quoque particularibus et locorum Ordinariis".
Denique haec Suprema Sacra Congregatio omnes Archiepiscopos, Episcopos et reliquos locorum Ordinarios iubet, occasione Relationis dioecesanae, quidquid contra libros lascivos statuerint et executi sint, Sancto Officio manifestare.
Ex Aedibus Sancti Officii die III Maii MCMXXVII.
R. Card. Merry del Val
a Secretis.
Empfohlene Zitierweise
Merry del Val, Raffaele, De sensuali et de sensuali-mystico litterarum genere, Rom vom 03. Mai 1927, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18724, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18724. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 25.02.2019.