Dokument-Nr. 18873
Fritz, Karl an Pius XI.
Freiburg im Breisgau, 14. November 1928

Beatissime Pater!
Carolus Fritz, archiepiscopus Friburgensis, Sanctitati Vestrae, quae sequuntur, humillime exponit.
1. Dr. theol. Guilelmus Reinhard, director Convictus Theologici in Freiburg, natus 12. Februarii 1880, presbyter ordinatus 2. Julii 1903, duodecim abhinc annos director dicti instituti est. In convictu theologico alumni, qui in universitate litterarum Friburgensi philosophiae et sacrae theologiae studio operam dant, in sacris litteris instruuntur et ascetice formantur et victum quotidianum habitationemque recipiunt. Inter omnes constat Guilelmum Reinhard munere suo summa cumfide erga ss. ecclesiam et apostolicam sedem, omnibus viribus, optimis cum fructibus fungi; huius sacerdotis amor, labor, prudentia Dei gratia adiuvante effecerunt, ut clerus archidioecesis iunior quoad fidem, mores, studium, labores pastorales vere bonus nominari possit.
2. Hermanus Martin, parochus in urbe Baden-Baden, natus 26. Octobris 1859, presbyter ordinatus die
139v
2. Augusti 1885, munere suo viginti quinque abhinc annos optime fungitur. Baden-Baden inter 25.600 incolas 17.700 catholicos habet, qui in tres parochias dispertiti sunt; locus aquarum salubritate in medendis corporibus nobilis et salubrium aquarum usu frequens est. Martin amplam et pulcherrimam ecclesiam aedificavit, aream novae ecclesiae acquisivit, necessitatibus suae aliarumque ecclesiarum in urbe optima cum diligentia consulit; semper pastorem fidelem et assiduum animarum se praebuit.
Quae cum ita sint, Guilelmum Reinhard, directorem in Freiburg, et Hermannum Martin, parochum in Baden-Baden, vere dignos esse <affirmare possum>1, ut a Sanctitate Vestra aliquo honore decorentur; persuasum mihi est augmentationem horum sacerdotum ecclesiae utilissimam fore et laudem totius cleri assecuturam esse.
Quibus de causis mihi rogare liceat, ut sacerdotes Guilelmus Reinhard, director convictus theologici in Freiburg, et Hermannus Martin, parochus in Baden-Baden
140r
honore camerarii secreti supernumerarii augeantur.
Sanctitatis Vestrae,
qua par est reverentia,
filius humillimus et obsequentissimus
+ Carolus Fritz
Archiepiscopus Friburgensis
139r, links oberhalb des Textkörpers hds. vermutlich vom Empfänger in roter Farbe notiert: "si"; 140r, rechts am unteren Seitenrand hds. vermutlich vom Empfänger notiert: "[ein Wort unlesbar]".
1Masch. eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an PiusXI. vom 14. November 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 18873, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/18873. Letzter Zugriff am: 01.02.2023.
Online seit 20.01.2020.