Dokument-Nr. 19193

[Kein Betreff], vor dem 19. Juli 1917

1. An testis sciat in qua Provincia sita sit Civitas cujus situs, qualitatis, et magnitudinis sit, quot confletur domibus, et quot Christi fidelibus inhabitetur, cujus domino in temporalibus subjaceat, et quae sit causa scientiae.
2. An sciat in illa Civitate esse Ecclesiam sub qua invocatione, cujus structurae, et qualitatis, an aliqua reparatione indigeat, et quae sit causa scientiae.
3. An sciat, quot Epicopos suffraganeos habeat; et quae sit causa scientiae.
Si vero Ecclesia sit Episcopalis:
An sciat, cui Archiepiscopo sit suffraganea; et quae sit causa scientiae,
4. Quot et quales sint in dicta Ecclesia Dignitates, Canonicatus, et alia Beneficia Ecclesiastica, quis sit numerus omnium Presbytorum, et Clericorum inibi in divinis inservientium, quae sit Dignitas major post Pontificalem, quales sint reditus Dignitatum, Canonicatuum, et aliorum Beneficiorum, et an adsint praebenda Theologalis, et Poenitentiaria, et quae sit causa scientiae.
5. An in ea cura animarum exerceatur, per quem, an sit in ea fons Baptismalis, et quae sit causa scientiae.
6. An habeat Sacrarium sufficienter instructum sacra supellectili, caeterisque rebus ad divinum cultum, et etiam ad Pontificalia exercenda, necessariis, chorum, organum, campanile cum campanis, et coemeterium, et quae sit causa scientiae.
7. An sint in ea corpora, vel aliquae insignes Reliquiae Sanctorum, quomodo asserventur, et quae sit causa scientiae.
8. An habeat domum pro habitatione, ubi, et qualem, quantum distet ab Ecclesia, et an reparatione indigeat, et quae sit causa scientiae.
9. An sciat verum valorem redituum mensae ad quam summam annuatim ascendant, in quibus consistant, an sint aliqua pensione onerati, ad cujus, vel quorum favorem dicta pensio sit reservata et quae sit causa scientiae.
10. Quot existant in illa Civitate Ecclesiae Parochialis et an unaquaeque habeat fontem Baptismalem, quot item in illa existant Collegiatae, quot Monasteria virorum, et mulierum, quot Confraternitates, et Hospitalia, et an ibi sit Mons Pietatis, et quae sit causa scientiae.
11. Quantum sit ampla Dioecesis, quot, et quae loca complectatur, et quae sit causa scientiae.
12. An in ea erectum sit Seminarium; quot in eo pueri alantur, et quae sit causa scientiae.
13. An ipsa Ecclesia vacet, quomodo, a quo tempore citra, et quae sit causa scientiae.
Empfohlene Zitierweise
Anlage vom vor dem 19. Juli 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19193, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19193. Letzter Zugriff am: 28.12.2024.
Online seit 19.12.2012, letzte Änderung am 01.09.2016.