Dokument-Nr. 19248
Poggenburg, Johannes an Pius XI.
Münster, 13. November 1928

Beatissime Pater!
Ad pedes Sanctitatis Tuae humillime provolutus Joannes Poggenburg Episcopus Manasteriensis quae sequuntur exponit:
Josephus Steverding1, natus anno 1862, sacerdotio auctus anno 1889, parochus in Buer-Erle dioecesis Monasteriensis et decanus ruralis iam ab anno 1917 in animarum salute promovenda maxima cum diligentia, indefesso cum zelo uberrimque cum fructu fidelissime laboravit viresque suas consumpsit atque omnium parochianorum suorum atque confratrum amorem ac venerationem sibi conciliavit. Quapropter hunc sacerdotem optime meritum, virtutum laude sacerdotalium praecellentem, amore ac observantia erga S. Matrem Ecclesiam et Christi in terris Vicarium flagrantissimum plane dignum existimaverim, qui aliquo Pontificiae benevolentiae signo decoretur, atque Sanctitati Tuae humillime supplicaverim, ut dictum decanum et parochum Josephum Steverding inter Cubicularios2 Tuos intimos adscribere haud dedignetur.
Et Deus ...
Sanctitatis Tuae
humillimus et obedientissimus
servus ac filius
+ Joannes
Episcopus Monasteriensis
135r, links am unteren Seitenrand hds. vermutlich vom Empfänger notiert: "77"; rechts am unteren Seitenrand hds. vermutlich vom Empfänger notiert: "g".
1"Josephus Steverding" hds. vermutlich vom Empfänger in roter Farbe unterstrichen.
2"Cubicularios" hds. vermutlich vom Empfänger in roter Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Poggenburg, Johannes an PiusXI. vom 13. November 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19248, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19248. Letzter Zugriff am: 01.02.2023.
Online seit 20.01.2020.