Dokument-Nr. 19705
Sproll, Johannes Baptista an Pius XI.
Rottenburg, 24. September 1929

Copia
Beatissime Pater!
Die 10. Augusti h. a. ad thronum Sanctitatis V. accessi humiliter rogans, ut R. Dno Can. Fischer dignitatem episcopi auxiliaris pro hac dioecesi benigne conferas.
Hortante R. et E. Nuntio Aplico Berolinensi alios duos sacerdotes S. V. praesentare et commendare mihi liceat, qui munere episcopali digni mihi videntur scilicet
1. R. D. Aemilium Kaim, Eccl. cathr. can. Natus est die 28. Jan. 1871 ex legitimo matrimonio, patre ludimagistro et matre optima adhuc vivente, ad sacerdotium evectus die 17. Jul. 1894. Postquam pluribus in locis cooperatoris munere functus est, anno 1908 ipsi cura paroeciae Cannstadt tradita est. In hac urbe, cuius incolae ad annum 1927 boni pastoris Lutheranae adscripti sunt, usque ad annum 1927 boni pastoris partes explevit. Quo anno die 7. Augusti ipsi Canonicatum vacantem contuli.
Commendatur R. D. Kaim morum integritate, pietate, animarum zelo, prudentia, ceterisque dotibus, quibus episcopus ornatus esse debet. Studiorum curriculum summa cum laude absolvit praemio insignitus ab Univ. Tubingensi pro opusculo, quod de libris quibusdam Vet. Testamenti conscripsit. Animarum curae inserviens imprimis catecheticis et homileticis studiis vacavit et opus homileticum ("Alles wird geheiligt durch Gottes Wort") edidit, quod novem complecitur tomos. Quare Facultas theol. Univ. Tub. laurea doctoris in s. theol. hon. causa ipsum decoravit.
Anno praeterlapso cum licentia mea munus deputati in comitiis reipublicae Württemberg suscepit, ut una cum laicis catholicis in legibus
4v
ferendis ecclesiae catholicae partes tueretur, quod adhuc cum fortitudine, dexteritate prudentiaque exsecutus est.
2. R.  D. Georgium Stauber, directorem seminarii maioris Tub., Cubicularium secretum S. V.
R. D. Stauber natus est die 18. Julii 1882 e legitimo matrimonio, evectus ad sacerdotium die 15. Julii 1908, per bien ium [sic] munere coopatoris in Schramberg, per septennium repetitoris in seminario minori in Ehingen functus est. Anno 1917 paroeciam Blaubeuren in diaspora sitam regendam suscepit et anno 1921 director seminarii maioris theologorum in Universitate Tub. constitutus est. Cum in pastoris tum in directoris munere optime meritus est R. D. Stauber: morum integritate, pietate, animarum zelo, prudentia, scientia et doctrina theol. solida excelluit, imprimis multum adlaboravit, ut theologos pietate, religiositate, ecclesiae amore omnibusque virtutibus sacerdotalibus imbueret, rem scholasticam sensu catholico in republica proveheret, creatus praeses Unionis nuncupatae a scholis catholicis.
Utrumque sacerdotem qualitatibus memoratis in can. 331 CJC pollere et autumo et testor.
Et Deus etc.
(s) + Joannes Baptista, Epps.
/B.
Empfohlene Zitierweise
Sproll, Johannes Baptista an PiusXI. vom 24. September 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19705, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19705. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 20.01.2020.