TEI-P5
Dokument-Nr. 2248
Beatissime Pater!
Orator humillime infrascriptus, videlicet Archiepiscopus Friburgensis, die 16. Novembris anni praeteriti Sanctitati Vestrae petitionem porrexit, ut sibi facultas daretur imponendi modicum censum pro annis 1918 et 1919 quibusdam Beeneficis<i>s1
quorum reditus tempore belli enormiter aucti sunt, ut iis pecuniis nova beneficia erigi vel
tenuiter dotata augeri possen. Nuper per Apostolicam Nuntiaturam Bavariae mihi indicatum
est, desiderare S. Congregationem Concilii, cui negotium istud mandatum est, ut etiam
interesse habentes audirentur, antequam ad praestationem adigerentur. Ordinationem talem,
quam rationalem atque aequam esse cognosco, libenter exsequerer; sed nunc rapidissimo cursu
mutatis apud nos omnibus rebus publicis causae supplicationis magna ex parte desierunt, cum
post bellum finitum reditus pinguiores brevi tempore certo notabiliter sin minuendi
gravissimaque tributa a gubernio civili omnibus qui oneri ferendo pares sunt, futura sint
imponenda.
Addere quoque in laudem Cleri huius Archidioecesis possum, non paucos ad meas preces anno praeterito magnam partem pro necessitatibus ecclesiasticis ultro cessisse.
Quae cum ita sint, mihi non iam in mente est, beneficiariis meis censum per modum obligationis imponere. Itaque Sanctitatem Vestram rogo, ut mihi petitionem meam de die 16. Novembris 1918 liceat revocare.
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus et in Christo filius
Thomas Nörber AEpus Fbgensis
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 18.09.2015.
Dokument-Nr. 2248
Nörber, Thomas
an Benedikt XV.
Freiburg im Breisgau, 12. Februar 1919
Orator humillime infrascriptus, videlicet Archiepiscopus Friburgensis, die 16. Novembris anni praeteriti Sanctitati Vestrae petitionem porrexit, ut sibi facultas daretur imponendi modicum censum pro annis 1918 et 1919 quibusdam Be
Addere quoque in laudem Cleri huius Archidioecesis possum, non paucos ad meas preces anno praeterito magnam partem pro necessitatibus ecclesiasticis ultro cessisse.
Quae cum ita sint, mihi non iam in mente est, beneficiariis meis censum per modum obligationis imponere. Itaque Sanctitatem Vestram rogo, ut mihi petitionem meam de die 16. Novembris 1918 liceat revocare.
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus et in Christo filius
Thomas Nörber AEpus Fbgensis
1↑Hds. vom Absender korrigiert.