Dokument-Nr. 2620
Puryckis, Joseph an Pacelli, Eugenio
Berlin, 24. Mai 1918
Duo sunt mala praecipua, quibus ecclesia in Lituania laborat nempe: polonisantes et socialismus coniunctus cum radicalismo aliisque similibus doctrinis. – Polonisantes eos appellamus, qui licet origine sint lituani, tamen linguam moresque polonos imitantur, omne lituanum spernunt in politicis vero illam funestissimam unionem cum polonis, quae tot mala patriae nostrae attulit, resuscitare volunt et hoc modo contra voluntatem universi populi lituani tendunt. Pessimum sane hoc censendum est, quod ipsi ad fines suos consequendos auctoritate religionis semper et hodie abutuntur omne lituanum pagano comparantes polonum vero veluti vere christianum salutique perutile commendantes. Cum polonisantes longo tempore potestatem ecclesiasticam in suis manibus habeant, ut episcopi dioecesiumque administratores, seminariorumve rectores et professores et s. p. inde nil mirum quod populum adeo in errorem induxerunt ut multis in locis praesertim in dioecesi vilnensi populus ipse linguam suam spernat, linguam polonam in ecclesiis postulet et si sermonem polonum non intelligat saltem aliquod verba nonullas orationes a parochis polonisantibus addiscere cogitur. Hic modus agendi lituanis semper valde odiosus nuc [sic] Republica lituana restaurata quando ordo et concordia civium maxime est neces-
8v
saria polonisantes praesertim in dioecesi vilnensi, praeeunte dioec. Administratore Dno Michalkiewicz et multis sacerdotibus, maximo cum furore contra rem publicam eiusque senatum agitare coeperunt.Lituani ecclesiasticam auctoritatem aestimantes diu a Sancta Sede auxilium expectabant. Tandem furore polonisantium in dies crescente atque auxiliio Roma tardante multi loci necessitatem synodi nationalis sermonibus agitare coeperunt, in qua res ecclesiasticae ordinantur atque imprimis eppus vilnensis eligatur. Licet haec opinio a laicis praecipue propagetur timendum est tamen ne in clero quoque sectatores inveniat.
Regimen polonisantium non solum rei publicae valde sit periculosum sed et Ecclesiae non minus damnosum. Ipsi etenim sequaces suos homines saepe pessimos digniatibus cumulant functionesque gravissimas iis tradunt, qui populum lituanum et pravis moribus scandalisant et eruditionem eius omnino negligunt. Quare praesertim in dioecesi vilnensi haud paucos [invenis], qui fundamentalia dogmata, ut redemptionis SSmae Trinitatis aliaque prorsus ignorant. Caeterum haec res iam multis in scriptis ad SSam Sedem fuse exposita est. Nos audivimus Sanctam Sedem quaerere huiusmodi hominem, qui eppus vilnensis factus et lituanis et polonisantibus carus acceptusque sit. Sed nos omnino nobis persuasum habemus hac rem nullo modo possibilem esse nam polonisantes viam populo lituano oppositam tendentes nullum alium nisi suum sequacem eppum carum sibi habebunt. Altera ex parte lituani tot iniurias a polonisantibus perpessi mi sua iura defendentes nullum alium nisi hominem de ecclesia et de partria bene meritum eppum accipient.
Porro nobis non esse iustum videtur ut iura polonisantium
9r
et litanorum aequi habeantur. Patria nostra non est pars Poloniae sed regio a Polonia omnino distincta a lituanis inhabitata qui propriam suam linguam suosque mores habent. Numerus verorum polonorum in Lituania infimuss est ita sit 1% haud excedat. Polonisantium vero numerus iuxta omnes etiam polonorum computationes 4%-10% vix attingit.Etiam in ipsa civitate Vilnensi, quam polonisantes omnino suam esse iactant, iuxta novissimum censum habetur circiter 35°millia lituanorum (qui lingua lituanica loquuntur) circiter 32°mil. Qui mixto idiomate polono-ruthenico loquuntur, circiter 4-5 mil. Polonorum et quod superset – iudei. Ut poloni in Polonia ita lituani in Lituania veri sunt domini et Sancta Sedes eorum vota desideriaque attendere deberet non vero polonorum qui sunt adversae in Lituania vel polonisantium qui ut "les renégats" a lituanis iure meritoque considerantur. Vilna – caput rei publicae lituanae proclamata est et tota dioecesis Vilnensis partem integrantem huius rei publicae efficit, quare eppus Vilnensis qui primas inter eppos lituanos erit et in ipsa republica regenda maxime valiebit non potest esse alius nisi verus lituanus lituanoque populo eiusque senatui carus.
Alterum malum quod novae rei publicae imminet – socialismus vel liberalismus aliaeque hisce similes doctrinae. Russis in Lituania dominantibus scholae superiores prorsus fece deficiebant inde iuventus in universitatibus russicis excolebantur. Quibus universitatibus spiritu atheo ductis tantum aberat ut fundamenta fidei morumque in iuventute firmet ut potius ea quae in gymnasiis iacta sunt, evertat.
9v
Inde plurrimi homines exculti in Lituania vel parvae sunt fidei, vel, quod peius est, fidei sunt hostiles et socialismum aliasque acatholicas doctrinas modernas profitentur nec non populum hisce doctrinis imbuere et a religione catholica abstrahere conantur. Bello exorto et germanis in Lituaniam venientibus plurrimi lituani Russiam petere coacti errant ibique degentes tempore revolutionis doctrinis anarchisticis socialisticis aliisque similibus imbuebantur. Nunc patriam reversi ea quae in Russia didicerunt inter populum spargere conantur. Populus, praesertim iuventus cum videat sese a polonisantibus opprimi eo libentius novis doctrinis aures praebet. Maxime nunc republica lituana restaurata socialistae eorumque commilitones omnibus viribus laborant ut populum lituanum in in [sic] suas partes pertrahant atque ita potestatem rei publicae in suas manus recipiant. Proinde summum est tempus ut clerus item fortiter agere incipiat et quidem imprimis maxime est necessarium societates christianas a clero ducendas fundare et propagare, scholas primarias nec non superiores fundare, instructionem catholicam per bibliothecas, scholas populares praelectiones publicas promovere et sic porro. Actum est de Ecclesia in Lituania nisi haec statim incipiantur. Jam autem huiusmodi actio impossibilis est nisi eppos strenuos, expertos, promptos et fortes in agendo habeamus.
Porro, illo vastissimo imperio russorum nuper tam mirabilis modo everso etiam in illis dissitis regionibus spes maximam Ecclesiae Ca-
10r
tholicae affulgere coepit. Ecclesia enim schismatica orientalis non potui consistere nisi potestate civili suffulta, quo fulcro ablato ipsam ecclesiam labi et dispergere necesse est. Quare illa centies centena millia veluti oves sine pastore intenebris vagabuntur nisi Ecclesia Catholica illis manum suam adiutricem porrigat. Sed quomodo Ecclesia illis filiis deperditis sese appropinquet? Nostra opinione non alio modo nisi per vicinas gentes catholicas, quae praeclarum illud apostolatur munus in se suscipere et exequi valeant. Jam vero vicinos catholicos russorum nullos alios nisi polonos et lituanos habemus. De polonis non est necesse cur multa verba faciamus eos huius negotii omnino incapaces esse. Vir doctissimus Palmieri in opere praeclaro "La chiesa Russa" hoc luce clarius probavit. Et quidem polonos hos ab duas causas praecipuas huiuscurae inaeptos esse censemus: Primo quia ab antiquissimo tempore cum Russis litigabantur et ideo quoddam odium naturale et invincibile inter hos duos populos existere neme [sic] est quin videat. Secundo praesertim in Ukraina et Alba Russia polonos odio haberi certum est nam ipsi illic terras latifundiaque possidentes veluti divites pauperumque oppressores habentur.
Tandem poloni ideo quoque se indignos apostolatus munere ostenderunt, quod non tam evangelium quam suam linguam moresque propagabant ita ut hodie in Russia omne catholicum cum polono idem habeatur et ipsa fides catholica polona vocetur.
10v
Poloni eousque Auctoritate religionis abusi sunt ut hodie in tota Alba Russia in Magna parte Lituaniae et in Ukraina non lingua vernacula, sed polona populo praedicatur et sacerdotes poloni vel polonisantes non solum linguam vernaculam addiscere negligunt sed eam veluti vulgarem imo et paganam dicentes derident contemptuique tradunt.Iam vero omnino aliter de lituanis est dicendum.
Saeculo XIII-XVI vsstissimum imperium lituanum a mare Baltico usque ad Pontum Euxinum extitisse nemo est quin sciat. In hoc imperio omnes albi Russi omnesque Rutheni pacifece in maxima concordia simul habitabant. Tantum aberat ut lituani licet domini linguam vel mores suorum concivium spernent ut eos vel maxime protegent et in usum rei publicae admittant. Inde nec mirum albos russos hodie unam rem publicam cum lituanis fundandam desiderare et Ruthenos unionem cum Lituania ineundam velle. Sacerdotes lituani primi erant qui in dioecesi vilnensi albis russis proprio eorum idiomate praedicare conabantur, sed ad Administratore Dno Michalkiewiczio [sic] prohibiti sunt. – Notum est a saeculo XVI usque ad XIX magnam partem alborum russorum et Ruthenorum ritus orientalis in unione cum Ecclesia catholica Romana vidisse et solummo[do] sub dominatione russorum vi metuque ad unionem deserendam adactos esse. Nos minime latet Sanctam Sedem summo desiderio ardere has oves in sinum Eccles.°Catholicae accipiendi. Jam autem nostra firma opinione
11r
ecclesiam lituanam esse hanc ianuam per quam accessus ad illas oves patet. Sed ut Ecclesia in Lituania hoc opus exequi valeat ipsa firma solidaque esse debet. Jam autem firma numquam erit si firmis pastoribus carebit. Praesertim pastor vilnensis, cui ut viciniori opus apostolatus praeprimis occurrit non solum fide pietateque excellere debet, sed etiam rerum politicarum gnarus nam res religiosae a politicis apud nos nullo modo separari possunt.
Ad haec omnia supra exposita exequenda solus est in Lituania vir aptus nempe Rev.°Dnus.°C.°Olševskis. Ideoque et bonum Ecclesiae et nostrae patriae postulat ut vir iste quam citius eppus vilnensis nominetur. De eius vitae curriculo brevi tempore quaedam scribenda non ommittemus [sic].
Legatus Senatus Lituani
Dr. Joseph Puryckis