Dokument-Nr. 2622
Marianische Kongregation in Prag an Pacelli, Eugenio
[Ohne Ort], 30. April 1918

Ad pedes Dominationis Vestrae recurrentes in gravi et difficili pro nobis negotio auxilium Vestrum imploramus.
Amici certiores nos fecerunt conatus fieri ut R. P. Noster Generalis Georgius Matulewicz ad Episcopatum Vilnensem promoveatur. Persuasum nobis est Congregationem absque eius auxilio maximum damnum passuram esse, quod sequentibus argumentis probamus:
1) Congregatio nostra s. XVII instituta, s. XIX saeviente persecutione fracta, recentissime vero renovata et a Pio X die 15 Sept. 1910 an. approbata nondum idoneos viros habet, qui eam cum successu promovere possint. Constat nunc Congregatio 25 sacerdotibus, ex quibus solummodo 7 vota perpetua emiserunt, 5 studiis vacant, 4 in novitiatu manent, reliqui vero 11 post vota anua variis occupationibus vacant. Ex fratribus laicis 10 vota annua emiserunt, circa 20 in novitiatibus manent. Tam pauci sacerdotes 7 domus dirigere debent in Polonia, Lithuania, Helvetia et America.
2) Saeviente persecutione imperii russici omnino dispersi viximus et tamquam sacerdotes saeculares a gubernio civili putabamur. Nunc vero faventibus RR-mis Episcopis vires nostros
35r
colligere incepimus nullamque ecclesiam propriam adhuc habemus.
3) R. P. Matulewicz tantae est apud nos auctoritatis ut ipse solus vocationes in nostram Congegationem praesertim inter sacerdotes saeculares excitare atque allicere possit.
4) Instructiones quibus vita nostra interior et exterior dirigeretur nondum sunt elaboratae et nemo est qui tanta scientia atque vitae experientia polleat, ut hoc opus aggredi valeat.
5) R. P. Matulewicz ut reformator veterum Constitutionum iure merito a nostris tamquam Congregationis Fundator habetur et in proximo Capitulo Generali certissime in Superiorem Generalem iterum eligeretur, cum nemo sit qui eius vices gerere possit.
6) Addi potest R. P. Matulewicz multum insudasse in aliis Institutis Religiosis reformandis, quae in nostris regionibus ob persecutiones delitescere debebant et variis defectibus obnoxiae existebant. Si R. P. Matulewiez episcopus crearetur, ab hoc opere omnino desistere deberet.
Quibus omnibus bene coram Deo et conscientia nostra perpensis ad pedes Eminentiae Vestrae recurrimus, humillime implorantes, ut petitionem nostram Beatissimo Patri praesentare dignetur, ne Congregatio nostra recens a fundamentis instaurata et adhuc debilis valido auxilo R. P.Matulewicz tamquam Superioris Generalis destituatur.
Et Deus...
Casimirus Bronikowski
fr. a consuliis dom. Bielanensis
Sigismundus Trońyński
Fr. a consiliis dom. Bielanensis
Vlodimirus Zakowski
superior domus Bielanensis
Marianus Wisniewski
magister novitiorum
Joseph Wojtkiewicz
Professor seminarii Wladislaviensis
35v

Leo Kulwieć Superior domus Varsaviensis
Robertus Wierzejski, frater a cons. dom. Varsaviensis
Vladislaus Łysik, superior domus Pragensis.
Empfohlene Zitierweise
Marianische Kongregation in Prag an Pacelli, Eugenio vom 30. April 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2622, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2622. Letzter Zugriff am: 25.04.2024.
Online seit 17.06.2011.