Dokument-Nr. 2676
[Litauische Priester] an Benedikt XV.
[Ohne Ort], vor dem 24. Februar 1918

Beatissime Pater.
– Jam multoties Lithuani tam per scripta, quae dicuntur memorialia, tam per varias personas seu legatos Apostolicae Sedi exponere adnitebantur quomodo Poloni seu polonisantes in Lithuania auctoritate Ecclesiastica et religioso influxu abutebantur abutenturque, ut populum lithuanum ad suam propriam linguam moresque deserendos et fines polonorum in Lithuania propugnandos inducant. Huiusmodi abusus prolixe atque veraciter omnibus cum circumstantiis expositi sunt in scriptis seu memorialibus praesentatis Apostolicae Sedi anno 1906 a lithuanis diocesis Vilnensis, deinde anno 1912 a sacerdotibus lithuanis eiusdem dioeceseos, tandem anno 1917
60r
a Delegatione Populi Lithuani in Helvetia. (Délégation du Conseil Nationale Suprême).
Sed, pro dolor, hi abusus huiusque perdurant et durabunt quod usque Sedes episcopales poloni vel polonisantes occupabunt. Huiusmodi status non solum dedecori est Ecclesiae, sed et periculum haud exiguum ipsi Religioni Catholicae in universa Lithuania suscitat. Nam illi, qui vulgo indifferentes vel liberales dicuntur, magis magisque clamores sublevant de iniuriis nationi Lithuanae ab Ecclesia illatis deque polonisatione populi lithuani per Ecclesiam.
Quare nos Seinensis dioeceseos presbyteri, certiores redditi de sede episcopali Vilnensi vacante, ad pedes Vestrae Sanctitatis prostrati rogamus obtestamurque, ut sedi Vilnensi quam citius pastorem dare digneris, qui et origine et lingua et moribus verus sit
61r
lithuanus, simulque Reverendissimum Dominum Constantinum Olševskis, canonicum capituli Samogitiensis, cuius merita tum Ecclesiae tum patriae omnibus satis nota sunt, omnino dignum putare audemus, ut Sedi nonsolum ilnensi pastor praeficiatur.
Sanctitatis Vestrae
servitores et filii
[Joannes Valaitis parochus Pakuonensis
Justinus Stangaitis, par. Panemunensis, redactor ephem. "Vadovas", membrum Consilii Nationalis Lituanensis.
Joseph Juozaitis sacer. in Skravidze
Bernadus Czepulewicz sacer. in Preny.
Vitoldus Gurrevičius sacer. in Lapyškis.
Franciscus Račiunas sacerd. in Godlevo
Joannes Boltrišaitis par. Paievinsis
Adamus Grinewicius emeritus in Ponemum
Vincentius Ambraziejus vicarius in Godlewo.
Vincas Gergelis, vicarius in Panewunć
Josephus Ramanauskas vicarius in Pokuonis
61v

Simeon Krušinskas in Pakuonis
Georgius Krokinikas in Wyzoka Ruda parochus
Felix Martišius in Višakis Ruda vicarius
Joannes Katilius, parochus in Griškaluda.
Mathias Petrauskas vicarius in Griškaluda
Josephus Stancitis adm. Zukszensis
Simon Raczunas emeritus
E. Laurynitis par. in Blogoslavenstvo
Michael Brondzo sac. in Pojeziviki (Paereriliais)
Kun Pran. Kuras, Klebonas Ilguvos
Kun. Pr. Parnuch. – Lekečiu Kleb.
Kgs. Simaus Heinlius Panuemus Klebonas
Dr. V. Saulonis parochus sintovtiensis
Salomon Hollak Praelatus Decanus Capituli Cathedralis Sejnensis
Decanus Foraneus et Parochus Vladislavoviensis.
Rauba Stanislaus Vik. Vladislavoviensis.
Maslauskas Ladislaus Vicarius Vladislavoviensis.
Kun. P. Karalius Pilviškius vikaras
Simeon Svilpa Parochus Pilviziensis
Vincentius Nathiavieni parochus Szumsk
Franciskus Sendzuck vic. in Szumsk.
Antonius Ogintas Administrator par. Gižensis
Udobigity vicarius Generali dioecesi Sejnensi
Josephus Aleksa vicarius in Vilkabiškis
Petrus Maslowski parochus de Olvita
Pius Abramowicz parochus Gražyscensis
Antonius Smulistys
62r

Vicentius Vaičulis vicarius Vilcoviscensis
Josephus Baltruszaitis parochus Pajevonensis
Matthaeus Sakevičius parochus Bartnicensis
Albinus Krakuitis vicarius Keturvolocensis
Anastasius Sebastanis vicarius Lozdziejensis
Antonius Grybinas Administrator in Šakiai
Augustinus Prapuolesis administrator parochiae in Keturvalakiai
Vincentius Ovaranauskas decanus foraneus et parochus Mariampolensis.
Mathias Brazauskas parochus in Urdomin
Justinus Novickas vicarius Mariampolensis.
Joannes Potsiunas parochus Ludvinoviensis
Casimirus Macinkovičius Decanus Foraneus et parochus Kalwariensis
Kruvialis Martinus vicarius Kolvariensis
Mathias Simonaitis Decanus Suvalcensis, Parochus in Pumuk
Josephus Švedaz vicarius Punscensis.
Dr. Joannes Totoraitis pater spiritualis seminarii Seinensis.
Antonius Paukša praelatus Capituli Cathedrae Sejnensis, parochus Ecclesiae in Lozdzieje
Antonius Sivickas Rector parochiae Seinensis
Antonius Petrauskas Vicarius Ecclesiae Cathedralis Seinensis
Adam Loslauskas Administrator Parochiae Berznicensis
62v

Joseph Kartilus rector parochiae Smolany
Joseph Galeckaus rector par. Kucminai
Joseph Maoma parochul in Ecclesia Veitiejensi
Michaïl Katilius, Administrator Ecclesiae in Seirijai
Johannes Reitelaitis, vicarius Ecclesiae in Seirijai
Vincentius Donicius Administrator Ecclesiae in Nirvola
Josephus Lelesius vicarius – Slabada.
Pr. Gaimas Alytaus vikarus.
Kun. M. Miganekas par. Olitensis.
Josephus Jurastis Administrator Ecclesiae in Udrija
Andreas Pavilaitiz Administrator Prenensis Eccl.
Justinus augustaitis, vicarius Prenensis
Vincentius Rudicka administr. Ecclesiae Balbieriski
Joseph Vaiaitis vic. in Šlavotas
Empfohlene Zitierweise
[Litauische Priester] an BenediktXV. vom vor dem 24. Februar 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2676, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2676. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 17.06.2011.