Dokument-Nr. 2677
[Litauische Priester] an Benedikt XV.
[Ohne Ort], vor dem 24. Februar 1918

Beatissime Pater!
Jam multoties Lituani tum per scripta, quae dicuntur memorialia, tum per legatos Sanctitati Tuae exponere et declarare admitebantur, quomodo Poloni in Lituania per aliquot saecula auctoritate ecclesiastica et religioso influsu abuterentur abutanturque, ut Lituanos ad suam linguam moresque deserendos et polonicos accipiendos inducant.
Hi abusus prolixe veraciterque expositi sunt in memorialibus praesentatis Sanctitati Tuae anno 1906 a Lituanis dioecesis Vilnensis, anno 1912 a sacerdotibus lituanis eiusdem dioecesis et tandem anno 1917 a Delegatione Lituana in Helvetia. (Delegation du Conseille National Supreme). Sed pro dolor, hujusmodi status hucusque perdurat durabitque quocusque sedes episcopales Lituaniae Poloni vel polonisantes tenebunt. Jam autem abusus in scriptis modo memoratis expositi non solum maximo sunt dedecori Ecclesiae necnon detrimento nationi lituanae, sed et ipsi religioni catholicae periculum haud exiguum involvunt. Etenim illi, qui indifferentes seu liberales vulgo dicuntur, magis magisque clamores de iniuriis nationi lituanae ab Ecclesia illatis excitant atque hocce modo animum hostilem aversionemque erga Ecclesiam et Summum Pontificem crescere faciunt.
Quare nos dioecesis Samogitiensis1, presbyteri lituani de sede Vilnensi vacante certiores facti ad pedes Tuae Sanctitatis prostrate iterum iterumque
63v
deprecamur obtestamurque, ut ubi capitalis lituanae Vilnius (Vilna) praeficere digneris hujusmodi pastorem, qui et zelo fidei plenus et origine, lingua moribusque verus sit lituanus. Simulque putare audemus Dominum Constantinum Olševkskis, canonicum capituli Samogitiensis, cuius merita Ecclesiae et patriae in universa Lituania nota sunt, omnino dignum esse, ut Sedi Vilnensi pastor constituatur. 2
Sanctitatis Tuae
servitors et filii:
Franciscus Zadeikis Decanus et Parochus Skuodensis
Matthaeus Weyt emerit
Joannes Laugalis vicarius Skuodensis
Joannes Vaitekunas parochus Lenkimensis
Adamus Sutkevičius, altovista Lenkiniensis
Kasimirus Nienvaśius parochus Dorbianensis
Franciskus Čepulis administrator Laukožemensis
Pater Hieronymus Pečkaitis O.Fr. M. vicarius temp. Dorbianensis
Georgius Gudelis vicarius Kartenensis
Boleslaus Didžgalis Vicarius Plotelensis
Ignatius Rubarevičius Parochus Plotelensis
Stanislaus Urbelis Administrator Beržorensis
Constantinus Jasdauskis [fil. Sateikensis]
Ino apud Synvis par. Ginteliskensis,
Adamus Razmus fil. Grustunkensis
P. Punis administrator bex. Plungenensis
Franciscus Urbanavicius parochus Salautensis
Carolus Poreltis fil. Kaluelensis
Vicarius Salantiensis Casimirus Iurtas
Sac. Joan. Kruskiewic Emer. Salautensis
[ein Name unlesbar]
64r

Kazimirus Gabrielaitis vicarius Hosedensis
Josephus Pumelionis mansionarius Cathedralis
Guilielmus Francusovicz vikarius Uzventnesis
Alexander Lombrowski Praelatus Cap. Samogilisky S. Theol. Magister
Paulus Strokowksi Administrator eccl. Jasrovensis
Joannes Fevejneis curatus Ecc. Alexandriensis
Silvester paucer parochus Macensis
Antonius [Pedinin-Buianensi] Klausulis parochus Lutensis
Alexksander Žebrauskas vicarius Szatensis
63r, oberhalb des Textes, hds. in roter Farbe, von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger vermerkt: "Olsevskij"; darunter: "Somm. N. 4".
1An dieser Stelle hds. in roter Farbe über dem Text von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, vermerkt: "(Seinensis-Vilnensis)".
2"Jam multoties Lituani… pastor constituatur" hds. am linken Seitenrand, in roter Farbe vermutlich vom Empfänger angestrichen.
Empfohlene Zitierweise
[Litauische Priester] an BenediktXV. vom vor dem 24. Februar 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2677, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2677. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 17.06.2011.