Dokument-Nr. 2781
Kukta, JuozapasBrazys-Frey, TheodorBakšys, JosefStankiewicz, Josef an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj
Vilnius, 20. November 1917

Contra Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Administratorem Apostolicum Dioceseos Velnensis Casimirum-Nicolaum Michalkiewicz S. Th. M.
A Decreto in nos supra nominatos modo administrativo non iudiciali de die 12 currentis m. Novembris, quo sequentes poenae impositae nobis sunt:
Ego Canonicus Josephus Kuchta 1) ab officio parochi et beneficio ad Ecclesiam SS. Sanctorum Vilnae dimissus, 2) a divnis per mensem suspensione innodatus, 3) a praesentia in choro Cathedrali et Capituli sessionibus per eundem mensem interdictus.
Ego Presbyter Theodorus Brazys-Frey 1) ab officiis Professoris Seminarii Dioecesani et Vicarii Eccl. Cathedralis dimissus, 2) a divinis per mensem suspensione innodatus.
Ego Presbyter Josephus Bakšys 1) ab officio Cathechetae Scholarum Vilnensium dimissus, 2) a divinis per mensem suspensione innodatus.
40v
Ego Presbyter Josephus Stankiewicz per mensem licentia missam celebrandi et adprobatione pro sacris functionibus in Dioecesi Vilnensi peragendis privatus.
His poenis iniuste nos inflictos esse dicimus, quia ob defectum processus saltem summarii veritas non potuit elucidari. Quae in nostra causa acta sunt non concordant essentialibus solemnitatibus de iure tam naturali quam canonico pro iudiciis summariis (Conf. Instr. S. Congr. I de die 20 Junii 1878 et II de die 11 Junii 1880). Non est datus locus neque citationi formali, neque causae disceptationi, neque necessariae defensioni.
Insuper incriminationes erga nos ex Memorando Lituanorum de die 10 Junii anni currentis Cancellario Imperii Germanici oblato desumptas refutamus uti iniustas, quia tum nos, puniti ob subscriptionem dicti memorandi, tum auctores eiusdem alio sensu omnino intelligimus incriminata puncta memorandi, quam qui nobis tribuitur.
Quae cum ita sint nos postulamus institutionem iudicii formalis a Superiore Judice, nam Illustrissima ac Reverendissima Dominatio Vestra uti subscriptus sub memorando ex parte adversa nempe polonorum, quod causam dedit memorando Lituanorum, non possit in propria causa iudex esse. (Jus Canon. Auct. E. Grandclaude p.162). Nos appellamus ad S. Sedem Apostolicam, qua propter innixe petimus omnia acta quae in nostra causa confecta sunt nec non nobis Canonico J. Kuchta, Presb. Th. Brazys-Frey, Presb. J. Bakšys litteras passus exhibere. Hunc libellum porrigere et omnia acta pertinentia ad nostram causam ac litteras passus nostras commitimus J. Bakšys accipere.-
Canonicus Josephus Kuchta
Theodorus Brazys-Frey, presb.
Josephus Bakšys Dr. S. Th.
Dr. Phil. Josephus Stankiewičius presb.
Empfohlene Zitierweise
Kukta, Juozapas an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj vom 20. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2781, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2781. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 17.06.2011.