Dokument-Nr. 2825
Kukta, JuozapasBrazys-Frey, TheodorBakšys, JosefStankiewicz, Josef an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj
Vilnius, 03. Dezember 1917

Ad libellum appellatorium die 20 Novembris a.c. Illustrissimuo Domino a nobis porrectum die 24 eiusdem mensis et anni responsum ad nos pervenit, quo declaratur causam nostrum "iudicio statario" decisam esse idque ab notorietatem culpae, in quo casu appellationem in lege canonica non daretur.
Cuius rei gratia necessarium putamus quae sequuntur declarare:
1.°A iudicio, quod ob defectum praescriptae quae sequuntur est appellare simper licet. In nostra causa iudicium nullum esse evincunt laesa puncta: XXII, XXIII, XXVII, XXVIII, XXX et XXXIII "Instructionis Leonis XIII pro ecclesiasticis curriis quoad modum procedendi oeconomice in causis disciplinaribus et criminalibus clericorum" de die 11 Junii 1880.
2.°Dato non concesso iudicium validum esse, recursus ad S. Sedem Apostolicam et quidem per modum appellationis nobis nihilominus pateret, siquidem imprimis, nos nullius delicti et consequenter nullius verae culpae sumus conscii; secundo, si hoc non obstante in causa nostra obiective sumpta aliqua culpa adesset, ipsa tam incerta, dubia et obscura esset, ut nequaquam notoria notorietate incerta, dubia dici posset. Atqui haec solum notrietas efficit novam inquisitionem et propterea etiam appellationem superfluam et ob hanc solum rationem et in hoc nonnisi sensu ius canonicum in rebus notoriis denegat appellationem.
3.°Dato etiam culpam nostrum notoriam esse, ut ad mentem iuris canonici ex hoc capite appellare non liceret, requiritur, ut etiam poena iusta culpaeque proportionate inflicta sit, quod omni cum certitudine tunc solum constare potest, si delictum a iure praevisum et poena notatum est.
42v
Quod cum in nostro casu locum non habeat, via dubio de iustitia poenae et eo ipso appellationi aperta est eo magis quod aequalitas inter culpam et poenam in nostro casu manifeste non est servata, nam ob rem, quae ipso Illustrissimo Domino Judice tantum in offensione sensuum pii catholici ergo ultimo non in delicto contra fidem et disciplinam, sed pietatem consisteret, poenae nobis inflictae sunt, quae in iure canonico nomine gravissimarum veniunt.
Ceterum 4. quidquid de rectitudine nostrae argumentationis Illustrissimo Domino videretur, iudicare de natura causae et sufficientia rationum ad licite appellandum censemus esse iudicis "ad quem" non "a quo".
His claritatis causa praemissis iterum notum facimus nos a sententia iudiciali de die 12 Novembris a.c. ad S. Sedem Apostolicam appellare.
Quum autem appelationem rite instituendam requiritur in iure dimissio causae, innixe petentes ab Illustrissimo Domino altera vice postulamus libellum dimissorium nostrae causae, qui apostolus audit, ad S. Sedem Apostolicam transmittere et nobis litteras passus et "Celebret" exhibere.
Hunc libellum porrigere litteras passus et "Celebret" accipere commitimus Dr. J. Josepho Bakšys.
Canonicus Joseph Kuchta
Theodorus Brazys-Frey Presb.
Josephus Bakšys Dr. S. Th.
Dr. phil. J. Stankevicz [sic]
Empfohlene Zitierweise
Kukta, Juozapas an Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj vom 03. Dezember 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2825, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2825. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 17.06.2011.