Dokument-Nr. 2827
Kukta, JuozapasBrazys-Frey, Theodor Bakšys, JosefStankiewicz, Josef an Benedikt XV.
[Vilnius], vor dem 16. September 1918

Die 12 Novembris an. 1917 nobis supra nominates sacerdotibus innotuit decretum iudiciale Administratoris Apostolici Dioecesis Vilnensis Casimiri-Nicolai Michalkiewicz, quo nobis sequentes poenae inflictae sunt, nimirum:
Ego Canonicus gremialis Capituli Vilnensis Josephus Kuchta 1) ab officio parochi et beneficio ad Ecclesiam SS. Sanctorum Vil-
44v
nae dimissus, 2) a divinis per mensem suspensione innodatus, 3) a praesentia in choro Cathedrali et Capituli sessionibus per eundem mensem interdictus.
Ego Presbyter Theodorus Brazys-Frey 1) ab officiis Professoris Seminarii Dioecesani et Vicarii Eccl. Cathedralis dimissus, 2) a divinis per mensem suspensione innodatus.
Ego Presbyter Josephus Bakšys 1) ab officio Cathechetae Scholarum Vilnensium dimissus, 2) a divinis per mensem suspensione innodatus.
Ego Presbyter Josephus Stankiewicz per mensem licentia missam celebrandi et adprobatione pro sacris functionibus in Dioecesi Vilnensi peragendis privatus.
Uti causa istarum poenarum in memorato decreto adducuntur quattuor puncta e memorando Lituanorum de die 10 Julii an. 1917 ad Suam Excellentiam Cancellarium Imperii Germanici, sub quo nostra nomina inveniuntur. Puncta illa in dicto decreto, quasi sensus cuiuscunque pii catholici maxime offenderent et clero populoque fideli scandalo essent, notata, sic sonant:

I.
…"Die geistliche Obrigkeit der Wilnaer Diözese, welche sich in den Händen der Polonisatoren befand, hat verschiedentlich versucht, die Volksmassen zu überzeugen, dass "katholisch" dem "polonischen" und "litauisch" dem "heidnischen" gleichbedeutend sei, und ein solches Na- tionalbewusstsein genügt noch für Viele im Osten Litauens…"
…"Potestas ecclesiastica dioecesis Vilnensis, quae penes Polonisatores erat multimodis conata est multitudini populi persuadere "catholicum" idem ac "polonum" et "lituanum" idem ac "paganum" significare, et huiusmodi conscientia nationalis multis in Oriente Litaniae usque hodie sufficiens est…"
II.
…"Befremdend wirkt es vollends, wenn man die Einführung des christlichen Glaubens in Litauen als besonderes Verdienst der Polen preisen hört. Wir wissen, dass die Einführung des Katholizismus in Litauen nur auf dem Papier durch die Polen erfolgte, in Wirklichkeit aber
…"Mirabile est omnino auditu, conversionem Lituaniae ad fidem christianam ut speciale meritum Polonorum exaltari. Scimus fidem catholicam in Lituania in sola charta a Polonis, revera autem ab ipsis Lituanis plerumque introductam esse. Ubi autem labor, cum conversione
45r
zumeist durch die Litauer selber erfolgt ist. Wo die Bekehrungsarbeit nur von den Polen in die Hände genommen wurde, ist das Volk noch bis zum 18. Jahrhundert im Heidentum verblieben. So war es ganz in der Nähe von Wilna, also unweit der Stadt, deren kirchliche Oberämter die die Polen sich stets in die Hände zu spielen wussten. Was für Wert hat der polnisch gefärbte Katholicismus für Litauen? Noch heute werden die Wilnaer Katholiken belehrt, Gott als polnischen König und die Mutter Gottes als polnische Königin zu verstehen. Polen und Katholik sind nur Synonyme..." connexus, a solis Polonis susceptus est, rudes usque ad saec. XVIII in paganismo remanserunt. Ita in regionibus Vilnae proximis, id est haud procul ab urbe, in qua dignitates ecclesiasticas semper Poloni in suas manus comprehenderunt. Quemnam volarem habet pro Lituania catholicismus ille, polonismo imbutus? Usque hodie discunt catholici Vilnenses Deum regem Poloniae, et Deigenitricem reginam Poloniae computare. Polonus et catholicus non sunt nisi synonyma…"
III.
…"Es bleibt noch die Frage offen, welche Bedeutung die "Vertreter aller polnischen politischen Richtungen Litauens" in dem Volke haben, dass sie in den polnischen Staat eingliedern möchten. Sie konnten im Lande nur soweit gelten, als seitens der polonisierten kirchlichen Hierarchie und der russischen Büreauokratie Unterstützung fanden. Beide wünschten die ihre nationalen Rechte fordernden Litauer mit Hilfe des polonisierten Großgrundbesitzes niederzuhalten…"
…"Remanet adhuc aperta quaestio, quantam auctoritatem "Vicarii omnium politicarum sententiarum in Lituania" apud populum, quam civitati polonae incorporare cupiunt, habeant. Tantum enim in regione valebant, quantum a polonisata hierarchia ecclesiastica et russica biurocratia sustentabantur. Utraque Lituanos ope polonisatae magnae proprietatis ruralis prohibere volebat qui iura sua nationalia propugnabant…"
IIII. [sic]
…"Was die Statistik des Jahrs 1916, die Hauptwaffe der Polonisatoren, anbetrifft so verdient sie Beachtung nur darin, weil sie zeigt, welcher Art dieser polnische Katholizismus ist, mit dem die Polen vor der ganzen Welt prahlen. Wie unanfechtbare Zeugenaussagen in großer Zahl zeigen, sind die Litauer gegen ihren
…"Quod attinet statisticam anni 1916, principalia arma Polonisatorum, ipsa attentionem meretur, quatenus demonstrat, cuiusnam naturae ille polonicus catholicismus de quo Poloni coram toto mundo superbiunt, sit. Ut copiosa et irrefragabilia testimonia demonstrant, Lituani contra suam expressam voluntatem in nu-
45v
ausdrücklichen Willen als Polen eingetragen worden, sogar solche Litauer, welche als größte Gegner des Polentums allenthalben bekannt sind, auch solche, die kaum polnisch sprechen konnten. Da hieß es: Katholik? also Pole! In dieser statistischen Aufnahme sind ganze Kirchspiele, wo die litauische Sprache in lebendigem Gebrauch ist, als polnische verzeichnet. Soll auch da von einer bodenständigen polnischen Bauernschaft die Rede sein? Schon der Umstand allein, dass zu den 44 Personen, die den Anschluss an Polen fordern, auch der Bischofsverweser der Wilnaer Diözese selber gehört, verrät den Weg, auf dem die Ergebnisse dieser Statistik gewonnen worden sind…" merum Polonorum inscribebantur, etiam tales Lituani, qui ubique tamquam maximi adversarii rei Polonae noti sunt, tales etiam, qui vix polonice loqui poterant. Interrogabatur: Catholicus? ergo Polonus! In hisce statisticis calculis integrae parochiae, in quibus lingua lituanica in vivo usu est, ut polonae inscriptae sunt. Num et hic de genuinis polonis rusticis agi possit? Id solum, quod ad illos 44, qui coniunctionem cum Polonia postulant, ipse Administrator Dioecesis Vilnensis pertinet, tradit viam, per quam exitus istius statisticae obtenti fuerint…"

Ut puncta ista in recto sensu intelligantur et ut tota causa copiosus lumen acquirat, liceat nobis quaedam de ortu et idea laudati memorandi succincte exponere.
Die 24 Mai an. 1917 poloni in Lituania degentes Germanico gubernio memorandum porrexerunt, in quo ius sibi de sorte Lituaniae decidendi petulanter arripientes postulationem Lituaniae regno Poloniae adjungendae ponent eiusque necessitatem variis modis probare canantur. Sub documento inter cetera 44 nomina nomen Administratoris Apostolici Dioecesis Vilnensis et nomina quinque sacerdotum polonorum legebantur.
Hoc memorandum cum independentiam Lituaniae tollere intenderet, Lituanis maxime inimicum visum est, et proinde mirum non est, quod eorum animos maxime movit et vehementem indignationem contra eius auctores genuit. Commoti Lituani contra talia conamina protestationem necessariam esse duxerunt et in hoc charactere novum memorandum composuerunt, in quo fortiter, uti iustum erat, argumentationes adversariorum impugnant atque confutant.
Cum poloni in suo memorando necessitatem Lituaniae adiungendae regno Poloniae inter cetera copia polonorum in terris Lituaniae et
46r
suis meritis regioni circa culturam et religionem allatam probant, Lituani coacti videbantur has affirmationes in recto lumine monstrare viamque, qua illi poloni in terris nostris orti sint, indicare. Inde necessarium erat unum alterumve acerbum dictum veritatis ex historia et hodierno statu Ecclesiae in Lituania in medium proferre et tali modo orta sunt illa dicta, quae in supra allatis punctis nobis in crimen imputantur.
Illa subscribendo nullatenus intendimus aliquid contra Dei vel B. V. Mariae honorem proferre aut irreverentia superiors afficere, sed solummodo voluimus ex una parte indicare qui sint illi Lituaniae poloni, quorum copia auctores memorandi polonorum gloriantur, et qua via fabricati, ex altera autem sollemniter protestare contra abusum religionis ad fines politicos et nationales polonorum, quae res nequit esse honori Ecclesiae catholicae, dum patriae nostrae maximo est detrimento.
Respectus hic videbatur nobis sat gravis ut quaedam de hierarchiae ecclesiasticae in Lituania gestis proferrantur, quae, etsi in se acerba veritati tamen historicae, uti scimus, consona et longe lateque nota sunt.
Illis moti, haec prae oculis tenentes memorandum Lituanorum subscripsimus nil criminosum agere credentes. At brevi contra nos causa in hac re mota est et nobis sententia iudiciali Administratoris Apostolici Dioecesis Vilnensis poenae atroces inflictae sunt.
Sententia ista nobis neque iusta neque legitime lata apparet idque ob sequentes rationes:
1. Ratione defectus criminis. Nos nolumus affirmare memorandum a nobis subscriptum non esse vel illa puncta non continere, sed solum putamus in illis nil criminosi adesse. Post maturum examen nos in illis punctis recto senso sumptis, qui e textu, contextu et principali idea memorandi eruitur, nihil invenimus, quod veritati factorum non corresponderent. Judex videtur ea sumpsisse in alio, memorando alieno sensu et non data nobis sufficiente facultate, quamquam de ea rogavimus, sese explicandi et defendendi, nostram culpam notoriam habuit nosque damnavit.
2. Ratione defectus formae pro iudiciis praescriptae. In nostra causa decidenda no sunt servatae essentials praescriptiones iudiciorum quoad denfensionem rei: nos neque citationem accepimus cum iudicato delicto, cuius accusamur, neque nobis congruum tempus locusque pro defensione datus est. Haec autem omnia acta sunt contra XXII, XXVIII, XXX, XXXIII puncta "Instructionis Leonis XIII pro ecclesiasticis curiis quo-
46v
ad modum procedendi oeconomice in causis disciplinaribus et crimanlibus clericorum" de die 11 Junii an. 1880.
Nos solum privatim absque indictione causae invitati fuimus in curiam episcopalem, ubi ab ipso Administratore Apostolico Dioecesis Vilnensis nobis declaratum est nos in causa subscripti memorandi vocatos esse attamen hic nondum de iudicio agi, sed dumtaxat de praeparatoria causae cognitione.
Nos, licet ad respondendum imparati, quippe qui interrogabamur ex abrupto, nihilominus autumnantes hic de nulla re gravi agi responsum in caute praebuimus, in quo prout facile est intellectu, neque omnia argumenta, quae nostrae defensioni esse possent, neque in debito ordine et connexione, neque tam clare, ut desiderari potest, exposuimus. Accedit, quod in scrutinio non penitus recto modo cum nobis processum est. Expressiones malae vel malum sapientes tam categorice nobis tribuebantur, quasi a nobis essent in memorando dictae, ut nos de hac re dubitantes neque expresse negare audentes, incerti essemus, quid respondendum. Manifestum est in talibus condicionibus explicationem factam neque plenam, neque ordinatam, neque obiectiones e radicibus evertentem esse potuisse. Id sentientes rogavimus, ut nobis facultas sese defendendi in commodioribus adiunctis praeberetur, at proh dolor! id nobis permissum non est et nos paene inauditi contra omne ius damnati sumus tamquam illi, quorum culpa notoria est notorietate evidentiae.
3. Ratione iudicis suspecti. Nobis firmiter persuasum est nostram causam exortam esse ultimo non propter offensos sensus piorum catholicorum, sed polonorum. Etenim, dum poloni nos acriter reprehendunt et damnant, nobis praesto sunt multae declarationes tum in verbis tum in scriptis ex parte, ut scimus, omnino piorum catholicorum et sacerdotum etiam polonorum, qui aperte confitentur se memorando a nobis subscripto nil, quod esset contra honorem Dei vel B. Virginis aut veritatem historicam reperire. Quae cum ita sint ratio ultima indignationis erga nos, videtur non tam in ipsis illis punctis, quam in affectibus politicis latere. Atqui huiuscemodi causa inquisita et decisa fuit a iudice, cuius persuasione et desideria politica, prout ex subscriptione memorandi Polonorum luce clarior apparet, haud dubio in partem polonorum directa sunt.
Quum res politicae et nationales maxime animos omnium afficiant et moveant, timemus ne nostra causa iuxta illud: "Prout unusquisque affectus ita et iudicat", decisa sit, qui timor eo magis crescit et fundatus
47r
videtur, quod in nostro memorando quaedam sumuntur ut contra personam ipsius iudicis directa.
His expositis nos ab iniusta sententia in nos lata appellantes humillibus precibus Sanctitati Suae supplicamus causam nostram denuo recognoscere, nos ab iniusta sententia liberare et restitutionem in integrum cum reparatione damnorum famae et fortunae ordinare.
Canonicus Josephus Kuchta
Theodorus Brazys-Frey, Presb.
Josephus Bakšys, Dr. S. Th.
Josephus Stankiewicz, Dr. Philos.
Empfohlene Zitierweise
Kukta, Juozapas an BenediktXV. vom vor dem 16. September 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2827, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2827. Letzter Zugriff am: 17.04.2024.
Online seit 17.06.2011.