Dokument-Nr. 2935
Przeździecki, Henryk Ignacy an Pacelli, Eugenio
Warschau, 18. Mai 1918

Excellentissime Domine,
R. D. Georgius Matulewicz, praepositus generalis congregationis Marianorum, est natione lithuanus et lithuanis carus, a polonis bene visus, sacerdos piissimus, vir doctissimus et humillimus. Sacerdos hic, cum nuntium accepisset se a multis ad sedem episcopalem Wilnensem desiderari, omnem lapidem movebat et movet, ne episcopus creetur. Solum mandatum a Beatissimo Patre sub lege obedientiae datum resistentiam hac in re R. D. Georgii Matulewicz vincere potest.
In his tristissimis conditionibus, in quibus dioecesis Wilnensis variis divisa dicordiis nunc versatur, laudatus sacerdos, cuius vitae finis est, ut omnibus omnia factus animas salvet, vocari videtur, ut clerum Wilnensem
56v
ad mentem sanam revocat et fideles huius dioecesis vero amore christiano coniugat.
Excellentissimi Domini humillimus et obedientissimus servus
Henricus Przeździecki
Vicarius Generalis
Empfohlene Zitierweise
Przeździecki, Henryk Ignacy an Pacelli, Eugenio vom 18. Mai 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 2935, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/2935. Letzter Zugriff am: 27.04.2024.
Online seit 17.06.2011.