Dokument-Nr. 2959
Voldemaras, Augustinas: De statu Ecclessiae Catholicae in Lituania, vor dem 19. Mai 1918
Quid igitur mirum, si lituani, qui semper religonem coluerint, de ecclesia reformanda cogitant. Nostratibus enim duae res semper cordi fuerunt: salus religionis catholicae et salus nationis lituanae. Quarum alterutra anima putarent lituani se vim vitalem amisisse. Ex quo intelligi potest, quam grave damnum Ecclesiae afferatur ab iis, qui nationem lituanam oppugnent. Inter quos omnes polonizantes numerandi sunt.
Sed quaeri potest qui isti homines sint, qui tantas strages ecclesiae edere possunt. Quid assequi velint, apparet ex significatu vocabuli. Sunt autem natione partim lituani, partim rutheni albi. Inveniuntur inter eos homines eximiis virtutibus, magno ingenii acumine, doctrina praediti, qui cum rem lituanam oppugnant id bono ipsorum lituanorum se facere existimant. Persuasum enim sibi habent lituanos, nisi polonicam linguam, mores, instituta asciscant, stare non posse. Qui cum Sedi Apostolicae ut viri optimi cogniti sint, nobis periculosissimi sunt. Eorum enim arbritratu et iudicio multa gesta sunt gerunturque contra salutem populi lituani, cum non
4v
videant, quam gravi in errore versentur.Alterum genus eorum nihil cum religione habet. Hi cum nos oppugnat, faciunt id aliis rebus inducti, volunt enim numerum polonorum adscitis lituanis, cupiunt terras in Lituania habere mittendis coloniis polonicis, annituntur plebem nostram in sua potestate ac dicione tenere. Neque hi aspernendi sunt cum sint homines opulentissimi, quorum auctoritas apud magistratus plurimum valeat.
Quid igitur lituani contra haec? Vindicantes sua iura nequaquam passari sunt, quin polonizantes impune adversus nos grassentur. Conatus eorum cohibere erit facilius, cum rem publicam lituanam iam liberatam habeamus. Attamen magistratus nostri inviti vim adhibituri sunt, quod in restauranda exaedificandaque re publica concordia omnium ordinum, omnium civium opus nobis est. Etiam cautius in Ecclesia rei publicae lituanae concilianda procedendum est, ne Ecclesia Catholica a magistratibus catholicis opprimi videatur. Si tamen opus erit, nihil intermittent, quin nationem lituanam a machinationibus polonizantium defendant. Rectores ecclesiarum si quid contra rem lituanam fecerint, citabuntur ad causam dicendam. Quod saepius non venire potest in dioecesi Vilnensi quae ad id locorum a polonizantibus ita possidetur, ut sedes episcopalis, capitulum, seminarium in eorum manibus sint. Quin etiam nuperrime in capitulum a Michalkiewiczio, Administratore Apostolico, plures introducti sunt, qui rem lituanam oppugnant.
Quae omnia lituani cum videant, anxii quaerunt, ubi sit
6r
malorum finis futuras. Auxilium, quod a Sede Apostolica saepius imploraverunt, diu ac frustra expectatur. Quam ob rem inveniuntur qui arbitrentur auxilium a semet ipsis petendum esse. Neque difficile esse id parare si synodus nationalis convocetur, quae episcopum sedi Vilnensi eligat, virum cum populo lituano carum, tum quid utilitates Ecclesiae quid desiderent, gnarum, Seinensem vero episcorum [sic] Karas deponat, qui propter tenuam valetudinem aliasque ob causas inhabilis ecclesiae gubernandae sit. Quibus rebus confectis ad alia ecclesiae mala sananda procedendum esse.Haec in vulgus iactantur sermonibusque agitantur. Quod ne latius servat, praecavendum est. Multa enim sunt, quae ad progrediendum hac via invitent. Omnibus nationibus insitum est naturaliter quoddam desiderium suae ecclesiae condendae. Lituanis, si qui inconsideratius agere velint, videri potest nationem melius defensum iri, si omnia ad suum arbitrium in ecclesia constituat. Id vident vicinas gentes agere. Anno enim superiore synodus totius Russiae Mosquae habita est ad patriarcham eligendum reformandamque ecclesiam. Cuius concilii participes erant cum ecclesiastici, tum laici. Porro rutheni cum civitatem liberam suique iuris condidissent, statim id agere coeperunt, ut obscissis omnibus vinculis a Mosqua ecclesiam autocephalam haberent. Quo modo haec omnia acta essent, plurimi nostratium ipsi viderunt, qui tum exules in Russia vitam degebant et nunc in patriam revertuntur. Vicinorum exempla ut sequantur lituani quoque, invitantur quodam modo tacite a germanis,
6v
quorum in potestate nunc Lituania est. Cuius rei multa sunt documenta. Neque difficile intellectu est, cur nos ab Ecclesia universali sevocare velint. In actis diurnis pangermanicis sescenties dictum est terras Lituaniae maximae idoneas esse, quae colonos germanos accipiunt. Neque hi coloni catholici intelliguntur, cum catholicae partes Germaniae remotiores sint, sed lutherani, qui aut confines sunt, ut borussi, aut propius habitant, ut saxones. Si igitur lituani religionem cathholicam repudiarent, facilius confidunt ex iis germanos facere posse. Quam ad rem primus gradus esse videtur ecclesia nationalis, cuius fundamenta non esse tam difficile iacere, si lituani eo perduci possent, ut id ipsi facerent.Hic est status Ecclesiae Catholicae in Lituania. Ne quid gravius accidat, statim est rei consulendum imprisque [sic] episcopus Vilnensis creandus, cui rei nullum impedimentum est. Sed qualis debet esse is vir, cui tam grave onus tuto insigni possit? Imprimis necesse est sit versatus in arcanis politices [sic] tum lituanicae, tum polonicae, tum germanicae. Quarum rerum ignarus si sit, videre non possit, unde plurimum mali Ecclesiae immineat. Cum autem nunc agendi tempus sit, non deliberandi, opus est nobis viro imprimis strenuo.
Propositi vero sit ita tenax, ut nullis difficultatibus, quae innumerabiles sunt, deterreatur. Neque illud omittendum est Vilnam caput Lituaniae et simper fuisse et futuram esse. Qua de re expressis verbis dictum invenimus in senatus consulto facto die 11°mensis decembris superioris anni Episcopus Vilnensis in mango ducatu Lituaniae semper primum locum
5r
dignitatis habuit. Neque aliter res se habebit in regno Lituaniae. Ut sit igitur dux totius nationis necesse est, ut populo lituano carus acceptusque sit. Hominem parum sibi notum, qui procul a vicissitudinibus nationis vitam degebat, populus lituanus respicet.Tali duce et res publica ordinabitur et ecclesia reformabitur, Sede Apostolica monstrante viam.
Quae cum ita sint, omnium lituanorum oculi in unum coniecti sunt, canonicum Samogitiensem rev. Constantinum Olševskis, quem cunta Lituania sperat sibi episcopum futurum.
Prof. Aug. Voldemar