Dokument-Nr. 3183
Domkapitel Köln: Electionis instrumentum. Köln, 16. Januar 1920
Cum Emus ac Rmus Dnus Felix Cardinalis de Hartmann, Archiepiscopus Coloniensis, die 11. m. Novembris a. 1919 diem supremum obiisset, omnes in eo eramus, ut, quae in adornandis sepultura et exequiis pietas et reverentia erga tantum Praesulem suggerebant, ad amussim observarentur. Quibus in animae refrigerium religiose absolutis, constituta etiam ad normam can. 432 § 1 Codicis Juris Canonici administratione dioecesana, indictisque publicis precebus, die 7. m. Januarii h. a. in sessione capitulari rite convocata lectis prius Brevi Pii PP. VII "Quod de fidelium", litteris Emi Card. Rampolla diei 20. Julii 1900 necnon canonibus in Codice Juris Canonici de electione Episcoporum contentis et deputatis tanquam scrutatoribus Pl. RR. DD. Carolo Cohen et Dre Adolpho Ott, canonicis, qui unacum Rmo Dno Praeposito tactis SS. Dei Evangeliis iuramentum de munere fideliter adimplendo et de secreto servando emiserunt, per secretum scrutinium Candidati pro electione novi Antistitis designati sunt, quorum nomina deinceps Commissario Gubernii proposita et ab eodem tanquam approbata declarata fuere.
Itaque omnibus ad solemnem electionis actum rite praeparatis die 15. m. Januarii 1920 hora octava Missa solemnis de Spiritu Sancto celebrata est cui Commissarius Gubernii Celsissimus Dnus de Groote, Gubernii in provincia Rhenana praeses in sede ipsi praeparata interfuit, praesente Capitulo Metropolitano universoque Clero civitatis. Deinde Capitulum Metropolitanum praecedente clero hymnum "Veni Creator Spiritus" cantante in aulam capitularem ingressum est. Admissi sunt etiam primum R. R. Gasparus Scholl, iuris canonici doctor, tanquam notarius ecclesiasticus, ad hoc a Rmo Dno Vicario Capitulari deputatus, dein RR. DD. Joannes Schulte et Jacobus Eck, vicarii
51v
Ecclesiae Metropolitanae, tanquam testes ad hunc actum rogati, denique praenobiles DD. Carolus Custodis et Joseph Mies, quorum alter Syndicus Capituli Metropolitani, alter Cancellarius Curiae Archiepiscopalis, qui omnes coram Capitulo in aula capitulari congregato iuramentum promiserunt, se durante electionis instantis negotio non discessuros sed quaecunque agenda aut dicenda forent, attentis oculis auribusque prosecuturos esse, ut fidele desuper suo tempore testimonium perhibere possent, servato tamen secreto in omnes qui inquirendi ius non habent. Tum recitatis a Praeside responsorio "Veni Sancte Spiritus" et Collecta "Deus qui corda fidelium" Capitulares consederunt et lecta sua nomina:
Praesentes fuerunt:
Rmus Dnus Praelatus
Arnoldus Middendorf, s. theol. ad hon. et phil. doctor, praepositus, Sanctitati S. ab intimo cubiculo,
Pl. RR. DD. Canonici numerarii:
Petrus Lausberg, ep. tit. Thyatir. suffr. Colonien.,
Rmus Dnus Joseph Vogt, s. theol. et iur. can. doctor, vic. capit.
Pl. R. D. Henricus Ludwigs, s. theol. doctor, Sis S. prael. domest.,
Pl. R. D. Vinandus Blank, s. theol. doctor, Sis S. prael. domest.,
Pl. R. D. Franciscus Düsterwald, s. theol. doctor, Sis S. prael. domest.,
Pl. R. D. Arnoldus Steffens, s. theol. doctor et iur. can. Lic.,
Pl. R. D. Joseph Romunde, Sis.S. prael. domest., parochus,
Pl. R. D. Carolus Cohen, Sanctitati S. ab intimo cubiculo,
Pl. R. D. Adolphus Ott, s. theol. et phil. doctor,
Pl. R. D. Fridericus comes de Spee, Sis suae ab intimo cubiculo,
Pl. R.D. canonicus honorarius
Joseph Euskirchen, parochus et decanus in Essen ad Ruram
Finita praesentium enumeratione iam constabat, unum praelatum et tres canonicos honorarios ad electionem esse rite vocatos sed ob adversam valetudinem corporis absentes. Quo cognito iussu Praesidis ianua obserata et Capitulum declaratum est
52r
clausum. Rmus Dnus Praeses, ut fidem faceret omnes in hoc electionis negotio iure suffragii gaudentes rite esse convocatos exhibuit: 1mo: proclama eius rei causa die 7. m. Januarii h. a. a Capitulo datum cum nota publicationis,
2mo: invitationes speciales singulis Praelatis et Canonicis tam numerariis quam honorariis ad aedes factas cum notis insinuationum,
quae omnia recognita et ad acta remissa sunt.
Tum vero Praeses gravissima oratione praesentes Capitulares in hunc modum allocutus est:
"Moneo Vos, fratres, et memetipsum exhortor, ut divini memores iudicii omni spe, gratia, metu et alio quocunque humano affectu posthabitis Archiepiscopum eligamus eum, quem facta pia et iusta consideratione tanto oneri parem, tanto munere dignum et ecclesiae utiliorem habuerimus. Simul si, quod absit, inter Nos esset excommunicatus, suspensus, interdictus aut quomodocunque impeditus, ne illius temeritate instans electio in irritum cadat, protestor ut abstineat."
Tunc verba praeeunte Praeside Capituli Praelati et cuncti Capitulares stantes dextris ad sinistrum pectus admotis iuramentum electionis praestiterunt tenoris sequentis: "Juro et promitto me in hoc electionis negotio Archiepiscopum electurum esse, quem digniorem in Domino iudicavero sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia."
Post haec supradicti scrutatores consederunt ad mensam separatam in qua Dni Nostri Jesu Christi effigies una cum calice aperto posita erat. Senior scrutatorum pl. R. D. Carolus Cohen, monitus a secundo misit in calicem schedulam voti sui clausam. Similiter fecit alter scrutator pl. R. D. Dr. Adolphus Ott. Tum reliqui capitulares secundum ordinem evocati vota sua schedulis inclusa calici immiserunt.
His peractis factaque schedularum in calice repertarum numeratione scrutinium publicatum i. e. a scrutatorum
52v
seniore palam indicatum est, numerum schedularum parem esse numero iure suffragii gaudentium. Deinde schedulae singulae ab eodem scrutatore apertae, inspectae, secundo scrutatori inspiciendae traditae et singula vota notata sunt nominibus eorum qui vota obtinuere, in charta ad id praeparata inscriptis. Facta demum votorum collatione quaesivit memoratus scrutator: "Placetne Capitulo fieri votorum publicationem?" Quod cum placuisset publicavit edixitque: "Rmum Dnum Carolum Joseph Schulte, episcopum Paderbornensem, undecim vota et Emum ac Rmum Dnum Adolphum Cardinalem Bertram, episcopum principem Wratislaviensem unum votum obtinuisse", ex quo patebat Rmum Dnum Carolum Joseph Schulte, episcopum Paderbornensem in Archiepiscopum Coloniensem canonice electum esse. Tum idem scrutator quaesivit in hunc modum: "Placetne Capitulo recitari decretum electionis?" Quod cum placuisset idem scrutator decretum electionis scriptis conceptum clara et intelligibili voce sic coram Capitulo pronuntiavit: "In nomine Domini, Amen.""Ego Carolus Cohen primus scrutatorum electus nomine meo et conscrutatoris mei et omnium Vestrum, qui mecum convenistis et consensistis eligo in Archiepiscopum huius Archidioecesis et electum coram Vobis pronuntio Rmum Dnum Carolum Joseph Schulte, episcopum Paderbornensem, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen."
Tunc missi sunt e gremio Capituli pl. RR. DD. Dr. Adolphus Ott et Fridericus Comes de Spee canonici, qui Gubernii Oratori electionem factam esse nuntiarent. Celsissimus Orator cum ipsis in conclave reversus ex sua parte declaravit, electionem Gubernio gratam esse nihilque obstare quominus diploma electionis in personam Rmi Dni Caroli Joseph Schulte, episcopi Paderbornensis, concipiendum signetur. Tunc lectum et consignatum est diploma tenoris sequentis: "Nos, Praelati et Canonici Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis tenore praesentium testamur, quod cum obito Emi ac
53r
Rmi Dni Felicis Cardinalis de Hartmann, Archiepiscopi Coloniensis, die 11. m. Novembris a. 1919 vita pie defuncti, Ecclesiam Metropolitanam Coloniensem pastoris vigilantissimi solatio privari contigerit, Nos pro iure communi Nobis competente, dudum usitato et per Bullam "De salute animarum" agnito et confirmato hodierna decima quinta m. Januarii die apud Ecclesiam Metropolitanam in electionem Archiepiscopi rite convocati et capitulariter congregati, assistente Nobis Spiritus Sancti gratia, Archiepiscopum Coloniensem canonice elegimus Rmum Dnum Carolum Joseph Schulte, episcopum Paderbornensem, quem de huius electionis confirmatione ad S. Sedem Apostolicam ea qua par est reverentia hisce ablegamus. Dabamus Coloniae in congregatione Nostra electorali die 15. m. Januarii anni 1920."
Consignato diplomate reseratae sunt ianuae conclavis capitularis et missus est Rmus Dnus praeses capituli qui clero populoque eventum publicaret addito tamen, hunc actum capitularem suos canonicos effectus non sortiri, nisi cum a Summo Pontifice fuerit confirmatus.
Id quod manuum nostrarum subscriptione et sigilli Capitularis impressione testamur.
Nos Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis
Praelati et Canonici
Sign. Arnoldus Middendorf, Praepositus,
Sign. Henricus Ludwigs, Canonicus,
Sign. Winandus Blank, Canonicus,
Sign. Franciscus Düsterwald, Canonicus,
Sign. Arnoldus Steffens, Canonicus,
Sign. Josephus Romunde, Canonicus,
Sign. Petrus J. Lausberg, Epp. tit. Thyatir. et Suffr. Col.,
Sign. Joseph Vogt, Canonicus,
Sign. Adolphum Ott Canonicus,
Sign. Fridericus comes Spee, Canonicus,
Sign. Josephus Euskirchen Canonicus honorarius
53v
Nos, infrascripti, Notarius ecclesiasticus testesque requisiti tenore praesentium testamur haec omnia uti in prostante electionis instrumento expressa, relata et exposita sunt, ita coram nobis, totum electionis processum ab initio usque ad finem intuentibus, audientibus et attenta mente prosequentibus, accurate et sine interruptione acta esse.
Coloniae in loco Capituli anno Domini 1920, die 15. m. Januarii, sedente Summo Pontifice Benedicto XV.
Sign. Carolus Custodis, testis,
Sign. Joseph Mies, testis,
Sign. Joannes Schulte, testis,
Sign. Jacobus Eck, testis.
Sign. Gasparus Scholl, notarius ecclesiasticus.
Pro fide copiae.
Dr. Middendorf
Praepositus Ecclesiae Metropolitanae.