Dokument-Nr. 33

Göbel, Matthäus: [Kein Betreff], vor dem 10. November 1920

Totum dioeceseos Limburgensis territorium in se comprehendit totum regium districtum Wiesbaden, una sola parochia Bockenheim cum suis quondam filiabus nunc vero indepentibus ecclesiis Eckenheim, Ginnheim et Seckbach excepta, quae cum urbe Francofurtensi coaluit et abhinc paucis annis districtui Wiesbadensi attributa adhuc dioecesi Fuldensi incorporata remanet, ita ut in dicta urbe fines utriusque dioecesos Limburgensis scilicet cum circiter 130.000 Catholicis et Fuldensis cum circiter 25.000 Catholicis haud facile sint discernendi. Inde vero multa incommoda sequuntur quippe cum ordo festorum, mandatum ieiunii atque libri, qui in ecclesia et in schola ad instituendam juventutem in doctrina christiana usui sunt, vel officiis divinis inserviunt, non parum inter se discrepent. Quare optandum est, ut tota urbs Francofurtensis una cum territorio ad dioecesim Fuldensem pertinente dioecesi Limburgensi adscribatur, cui unioni Episcopus Fuldensis se consensum libenter daturum esse mihi nuper declaravit.
Quod ut clarius oculis Sanctitatis Tuae subjiciam haec ex ordine enarrare mihi fas sit.
Bulla Pii VII b. m. quae incipit "Provida solersque" d. d. 16 Augusti 1821 pro 5 principatibus saecularibus, nempe pro regno Wuerttemberg, pro Magnis Ducatibus Baden et Hessen-Darmstadt, pro Ducatu Nassau et Electoratu Hessen-Cassel quinque novae dioeceses Rottenburg, Freiburg, Mainz, Limburg et Fulda erectae sunt. Cum dioecesi vero Limburgensi territorium liberae civitatis Francfurt ad Moenum conjunctum fuit. Hoc porro territorium medium inter territoria Hessen-Darmstadt (dioecesis Mainz), Nassau (dioecesis Limburgensis) et Hessen-Cassel (Fulda) situm erat, ita ut undequaque immediate ab iisdem tangeretur et includeretur. Bello porro anni 1866 inter Borussiam et Austriam exorto principatus Nassau et Hessen-
34v
Cassel necnon territorium Francofurtense cum regno borussico unita sunt. Gubernium borussicum vero, dispositionibus Bullae "Provida solersque" quoad fines dioecesium intactis relictis fines politicos ita mutavit, ut ex territorio Nassoviensi, territorio Francofurtensi et regione proxime cum hoc ultimo adjacente, eousque ad Electoratum Hassensem pertinente, novum districtum gubernialem Wiesbaden efformaret. Urbs vero Francfurt more hisce temporibus assueto paullatim fines proprios magis magisque extendit et communitates circumjacentes sibis incorporavit, ita ut unam cum ipsa communitatem civilem constituerent. Hinc factum est, ut oppidum Bockenheim ad dioecesim Fuldensem pertinens in ambitu urbis Francfurt, quae partem dioecesis Limburgensis efformat, quasi evanesceret, licet nomen ipsius proprium tamquam nomen regionis urbanae perduraret et adhuc perduret, et pagi Ginnheim, Eckenheim, Seckbach decursu annorum eadem ratione paullatim, exceptis nominibus evanescent. Huiusmodi inclusio in urbe illa magna quoad ordinem politicum nullam affert immutationem, cum omnes isti loci eundem ad districtum gubernialem Wiesbadensem pertinerent;et quoad regimen ecclesiasticum res non eodem modo se habet. Intra ambitum urbis enim nunc plataeae existunt, in quibus incolae domorum unius lateris episcopo Limburgensi, domus lateris alterius vero cum habitantibus in iisdem jurisdictioni spirituali episcopi Fuldensis subjacent. Ab incolis unius lateris plateae festum de praecepto observandum est, dum incolae domorum alterius lateris e regione oppositi operibus servilibus indulgent, quia dioecesis ad quam ipsi pertinent, festum illud non habet. Incolae unius lateris jejunare et abstinentiam ab esu carnium observare debent; si vero in alterius lateris domum ingredientur, nec jejunium nec abstinentiam servare tenentur,
35r
quia dioecesis altero alium jejunandi ordinem praecipit. Libri religiosi, quibus utuntur incolae unius alteriusque lateris plataeae pro vantu in ecclesiis et pro institutione juventutis in doctrina christiana in scholis publicis diversi sunt et debent mutari, quotiescunque cives Francofurtenses in huiiusmodi plateis ex uno in oppositum latus domicilium transferunt; quod pro familiis pauperibus non parvum incommodum secum non ferre nequit. Finem, Pater Beatissime, non facerem, si omnes difficultates et perturbationes ordinis ecclesiastici enumerare vellem, quae ex huiusmodi permixtione duarum dioecesium ortum habent et mitum profecto non est, quod ex longo jam tempore viri non solum ecclesiastici sed etiam laici et officiales gubernii de tollendis eisdem collatis consiliis deliberant. In hoc omnes conveniunt, naturam rerum postulare, ut partes urbis ad dioecesim Fuldensem pertinentes cum dioecesi Limburgensi, ad quam maxima omnino pars urbis pertinet, uniantur. At quomodo damnum dioecesi Fuldensi ex amissione fere 25.000 catholicorum eveniens eidem compensare poterit? Fuit consiliarus intimus gubernialis ministerio berolinsi addictus, qui aliquot ante annos consuluit, ut dioecesi Fuldensi compensatio fieret et partibus quibusdam disjectis magnae dioecesis Trevirensis, quae in dextera Rheni fluminis sitae a reliqua universa dioecesi Trevirensi in parte sinistra Rheni constituta omnino separatae sunt, nempe circulo guberniali Wetzlar, qui immediate territorium Fuldense tangit et ad quem visitandum Episcopus Trevirensis dioecesim Limburgensem transmeare debet, necnon alias regiones Trevirenses cisrhenanas, quae ab episcopatu Fuldensi parum, a dioecesi vero Trevirensi longe dis-
35v
stant. Nominavit Consiliarus iste gubernialis in specie decanatum ruralem Trevirensem Kirchen 41.682 fideles amplectentem, qui profecto ad compensationem abundantissime sufficeret. Separatio huius decanatus dioecesi Trevirensi 1.200.000 fideles numeranti damnum sensibile non afferet. Dioecesis Fuldensis modo 207.877 fideles continet, Limburgensis vero 444.900. Huius viri consilium optimum profecto videtur esse, cum ea ratione dioecesi Fuldensi plenissima compensatio tribueretur quin dioecesis permagna Trevirensis exinde damnum notabile pateretur; at quaestio est, an Rmus Epps Trevirensis consensum dare velit ad huiusmodi diminutionem sui territorii. Quod si Sanctitas Tua communicationem cum ipso neonon cum Rmo Episcopo Fuldensi et cum gubernio borussico inire dignare velit, puto quod negotium facile perfici posset. De cetero totam hanc rem sapientae Tuae propono, confidens, Sanctitatem Tuam, quae justa sint et aequa, ordinatorum.
Pro copia:
Goebel
Empfohlene Zitierweise
Göbel, Matthäus, [Kein Betreff] vom vor dem 10. November 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 33, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/33. Letzter Zugriff am: 27.12.2024.
Online seit 14.01.2013.