Dokument-Nr. 33
Göbel, Matthäus: [Kein Betreff], vor dem 10. November 1920
Quod ut clarius oculis Sanctitatis Tuae subjiciam haec ex ordine enarrare mihi fas sit.
Bulla Pii VII b. m. quae incipit "Provida solersque" d. d. 16 Augusti 1821 pro 5 principatibus saecularibus, nempe pro regno Wuerttemberg, pro Magnis Ducatibus Baden et Hessen-Darmstadt, pro Ducatu Nassau et Electoratu Hessen-Cassel quinque novae dioeceses Rottenburg, Freiburg, Mainz, Limburg et Fulda erectae sunt. Cum dioecesi vero Limburgensi territorium liberae civitatis Francfurt ad Moenum conjunctum fuit. Hoc porro territorium medium inter territoria Hessen-Darmstadt (dioecesis Mainz), Nassau (dioecesis Limburgensis) et Hessen-Cassel (Fulda) situm erat, ita ut undequaque immediate ab iisdem tangeretur et includeretur. Bello porro anni 1866 inter Borussiam et Austriam exorto principatus Nassau et Hessen-
34v
Cassel necnon territorium Francofurtense cum regno
borussico unita sunt. Gubernium borussicum vero, dispositionibus Bullae "Provida solersque"
quoad fines dioecesium intactis relictis fines politicos ita mutavit, ut ex territorio
Nassoviensi, territorio Francofurtensi et regione proxime cum hoc ultimo adjacente, eousque
ad Electoratum Hassensem pertinente, novum districtum gubernialem Wiesbaden efformaret. Urbs
vero Francfurt more hisce temporibus assueto paullatim fines proprios magis magisque
extendit et communitates circumjacentes sibis incorporavit, ita ut unam cum ipsa
communitatem civilem constituerent. Hinc factum est, ut oppidum Bockenheim ad dioecesim
Fuldensem pertinens in ambitu urbis Francfurt, quae partem dioecesis Limburgensis efformat,
quasi evanesceret, licet nomen ipsius proprium tamquam nomen regionis urbanae perduraret et
adhuc perduret, et pagi Ginnheim, Eckenheim, Seckbach decursu annorum eadem ratione
paullatim, exceptis nominibus evanescent. Huiusmodi inclusio in urbe illa magna quoad
ordinem politicum nullam affert immutationem, cum omnes isti loci eundem ad districtum
gubernialem Wiesbadensem pertinerent;et quoad regimen ecclesiasticum res non eodem modo se
habet. Intra ambitum urbis enim nunc plataeae existunt, in quibus incolae domorum unius
lateris episcopo Limburgensi, domus lateris alterius vero cum habitantibus in iisdem
jurisdictioni spirituali episcopi Fuldensis subjacent. Ab incolis unius lateris plateae
festum de praecepto observandum est, dum incolae domorum alterius lateris e regione oppositi
operibus servilibus indulgent, quia dioecesis ad quam ipsi pertinent, festum illud non
habet. Incolae unius lateris jejunare et abstinentiam ab esu carnium observare debent; si
vero in alterius lateris domum ingredientur, nec jejunium nec abstinentiam servare tenentur,
35r
quia dioecesis altero alium jejunandi ordinem praecipit.
Libri religiosi, quibus utuntur incolae unius alteriusque lateris plataeae pro vantu in
ecclesiis et pro institutione juventutis in doctrina christiana in scholis publicis diversi
sunt et debent mutari, quotiescunque cives Francofurtenses in huiiusmodi plateis ex uno in
oppositum latus domicilium transferunt; quod pro familiis pauperibus non parvum incommodum
secum non ferre nequit. Finem, Pater Beatissime, non facerem, si omnes difficultates et
perturbationes ordinis ecclesiastici enumerare vellem, quae ex huiusmodi permixtione duarum
dioecesium ortum habent et mitum profecto non est, quod ex longo jam tempore viri non solum
ecclesiastici sed etiam laici et officiales gubernii de tollendis eisdem collatis consiliis
deliberant. In hoc omnes conveniunt, naturam rerum postulare, ut partes urbis ad dioecesim
Fuldensem pertinentes cum dioecesi Limburgensi, ad quam maxima omnino pars urbis pertinet,
uniantur. At quomodo damnum dioecesi Fuldensi ex amissione fere 25.000 catholicorum eveniens
eidem compensare poterit? Fuit consiliarus intimus gubernialis ministerio berolinsi
addictus, qui aliquot ante annos consuluit, ut dioecesi Fuldensi compensatio fieret et
partibus quibusdam disjectis magnae dioecesis Trevirensis, quae in dextera Rheni fluminis
sitae a reliqua universa dioecesi Trevirensi in parte sinistra Rheni constituta omnino
separatae sunt, nempe circulo guberniali Wetzlar, qui immediate territorium Fuldense tangit
et ad quem visitandum Episcopus Trevirensis dioecesim Limburgensem transmeare debet, necnon
alias regiones Trevirenses cisrhenanas, quae ab episcopatu Fuldensi parum, a dioecesi vero
Trevirensi longe dis-35v
stant. Nominavit Consiliarus iste
gubernialis in specie decanatum ruralem Trevirensem Kirchen 41.682 fideles
amplectentem, qui profecto ad compensationem abundantissime sufficeret. Separatio huius
decanatus dioecesi Trevirensi 1.200.000 fideles numeranti damnum sensibile non afferet.
Dioecesis Fuldensis modo 207.877 fideles continet, Limburgensis vero 444.900. Huius viri
consilium optimum profecto videtur esse, cum ea ratione dioecesi Fuldensi plenissima
compensatio tribueretur quin dioecesis permagna Trevirensis exinde damnum notabile
pateretur; at quaestio est, an Rmus Epps Trevirensis consensum dare velit ad huiusmodi
diminutionem sui territorii. Quod si Sanctitas Tua communicationem cum ipso neonon cum Rmo
Episcopo Fuldensi et cum gubernio borussico inire dignare velit, puto quod negotium facile
perfici posset. De cetero totam hanc rem sapientae Tuae propono, confidens, Sanctitatem
Tuam, quae justa sint et aequa, ordinatorum.Pro copia:
Goebel