Dokument-Nr. 3364

Bisleti, Gaetano: De Novo Iuris Canonici Codice in Scholis proponendo. [Vatikan], 30. Oktober 1917

Cum novum iuris canonici Codicem SS. D. N. Benedictus Pp. XV a die festo Pentecostes proximi anni millesimi nongentesimi duodevicesimi in universa latina Ecclesia vim habiturum esse edixerit, liquet ex eo ipso die Codicem fore authenticum et unicum iuris canonici fontem, proptereaque tum in disciplina Ecclesiae moderanda, tum in iudiciis et in scholis eo uno utendum esse. Quam sit igitur necessarium, clericis praesertim, codicem probe nosse atque omnino habere perspectum, nemo est qui non videat.
Itaque Sacra haec Congregatio, ut in re tanti momenti rectae alumnorum institutioni pro officio suo consulat, omnibus ac singulis studiorum Universitatibus et iuris canonici Lyceis quae, ad normam can. 256, § 1, eidem Sacrae Congregationi parent, praecipit ac mandat, ut in schola antehac textus aptissime nuncupata, in qua ius canonicum penitus copioseque praelegitur, ita in posterum eiusmodi disciplina tradatur, ut alumni, non modo Codicis sententia synthetice proposita, sed accurata quoque uniuscuiusque canonis analysi, ad cognoscendum et intelligendum Codicem veluti manu ducantur: debent scilicet doctores iuri canonico tradendo, ipso Codicis ordine ac titulorum capitumque serie religiosissime servata, singulos canones diligenti explanatione interpretari. Iidem tamen magistri, ante quam dicere de aliquo instituto iuridico aggrediantur, apte exponant qui eius fuerit ortus, quae decursu temporis acciderint progressiones, mutationes ac vices, ut discipuli pleniorem iuris cognitionem assequantur.
Nullo ceterum, praeter Codicem, libro alumnos uti necesse erit; quodsi doctoribus placuerit eos unum aliquem adhibere librum, id sancte retinendum, ut non eius libri ordini ordo Codicis, sed huic ille aptetur et accommodetur.
Romae, ex aedibus S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, die VII mensis Augusti an. MDCCCCXVII.
Caietanus Card. Bisleti,
Praefectus.
Ioseph Rossino, Substitutus
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano, De Novo Iuris Canonici Codice in Scholis proponendo, [Vatikan] vom 30. Oktober 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3364, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3364. Letzter Zugriff am: 27.12.2024.
Online seit 20.12.2011.