Dokument-Nr. 3983
Verschiedene Äbte an Benedikt XV.
Fulda, 01. September 1921

Beatissime Pater!
Infrascripti Abbates et Superiores provinciales Ordinum et Congregationum Germaniae pro missionibus exteris, annua conferentia caritate fraterna congregati, ante pedes Sanctiatis Vestrae humillime provoluti exponunt, quae sequuntur.
Semper quidem fuit sacra Apostolicae Sedis sollicitudo praecipua adjuvandi pauperes atque indigentes; Sanctitas tamen Vestra his temporibus non ordinaria cordis benignitate et humanitate universum amplexa est orbem catholicum, et misericordia mota, pietatis viscera effudit praeprimis omnibus, qui atroci bello in miseriam dejecti sunt. Illam benignitatem non ignorantes dicti Superiores enixe rogant, ut etiam Seminariis-missionalibus sacerdotum et sororum assignet adjumentum ex collecta, quam orbis catholicus pro Media Europa adjuvanda in manus Sanctitatis Vestrae deposuit. Quae donatio vix contra donatorum intentionem esse poterit, cum juvenes et puellae in Seminariis instituendi parvulis adcenseri possunt.
Sunt etenim circa 62 Instituta, in quibus pii pueri et puellae, saepe pauperes, pro munere apostolico suscipiendo educantur, ut, absoluto tempore et studii et probationis religiosae, in vinea Domini pro incremento regni Dei laborare possint. Et spes non parva effulget, quod multi sacerdotes et sorores, impedimentis belli superatis, ad nutum Sanctitatis Vestrae parati erunt, proficisci in quamcunque orbis partem Christi Vicarius illos vocat ad tenebras paganismi Evangelii lumine depellendas. At nostris temporibus plurima Instituta, infausta quasi rerum omnium penuria, magna in difficultate versantur et, ni nonnullae domus religiosae subsidiis ex America allatis fuissent sustentate, jam dudum eas claudi necesse fuisset. Et tunc eheu, quod detrimentum passum fuisset opus fidei propagandae! Sed nec nunc periculum omnino superatum est, quandoquidem propter nimiam inopiam alumni missionales utriusque sexus sufficienter enutriri vix possunt.
56v

Qua de causa, filii obedientissimi supplicem dirigunt instantiam ad cor communis Patris totius gregis Dominici et nomine Jesu atque operis fidei gratia petunt, ut Sanctitas Vestra, in quantum fieri potest; dictorum Institutorum non obliviscatur.
Conferentiae Superiorum Praeses, qui subscripsit, summam, quam Sanctitas Vestra nobis assignaverit, pro rata parte ad normam justitiae distributivae singulis Institutis distribuet.
Et Deus etc.
Omni qua par est reverentia Sanctitatis Vestrae filii obsequentissimi:
Witzel Theophil. Min. Prov. O. Fr. M. Fulda, Praeses Conferentiae Superiorum.
Lettenbauer Sup. Prov. P. S. M., Limburg, Assistens Conf. Superiorum.
Vogel Placidus Abbas O. S. B., Münsterschwarzach, Assistens Conf. Superiorum.
Schwager S. V. D., Secretarius Generalis Conferentiae Superiorum.
Weber Norbertus Archiabbas O.S.B., St. Ottilien.
Maier Cölestin Abbas O. S. B., Schweiklberg.
Keicher Otto Min. Prov. O. Fr. M., München.
Koch Lucas Min. Prov. O. Fr. M., Düsseldorf.
Simon Georg Min. Prov. O. Fr. M., Breslau-Karlowitz.
Stuhlweissenburg Thomas Sup. Prov. O. P., Düsseldorf.
Haggenmiller Fr. Min. Prov. O.. Cap., Altötting.
Schulte Chrysostomus Min. Prov. O. M. Cap., Münster.
Kösters Sup. Prov. S.J., Cöln.
Richard Sup. Prov. S. J., München.
Klerlein Sup. Prov. C. S. Sp., Knechtsteden.
Scholten Sup. Prov. C. Ss. Cc., Aachen.
Gnädig Sup. Prov. S.M., Meppen.
Leyendecker Sup. Prov. O.M.I., Hünfeld.
Dicks Sup. Prov. M. S. C., Hiltrup.
Frey Sup. Prov. M.A., Trier
Bogenberger Sup. Prov. O. S. Fr. S., Overbach.
Handrup Sup. Prov. S.V.D., Hangelar.
Vormann Sup. Prov. S. V. D. Mödling.
Otto Sup. Prov. S. C. I., Sittard.
Reiner R. M. M. Proc. Gen., Würzburg.
Hansknecht Sup. Prov. S. D.S., Klausheide.
Trampe Sup. Gen. C.S.F., Grave.
Fr. Raimund Sup. Fr. p. M., Recklinghausen.
Fulda, e monasterio Frauenberg, die 1. mensis Septembris 1921.
Empfohlene Zitierweise
Verschiedene Äbte an BenediktXV. vom 01. September 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3983, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3983. Letzter Zugriff am: 28.12.2024.
Online seit 14.05.2013.