Dokument-Nr. 4165

Rossi OCD, Raffaele Carlo: Berolonensis Administrationis Apostolicae Decretum. Rom, 10. September 1929

copia
Quo melius prospiceretur spirituali curae fidelium qui commorantur in territorio, quod per Apostolicas sub plumbo Litteras "De salute animarum" fel. record. Pii P. P. VII. sub die 16 Julii anni 1821, perpetuo subiectum fuit Episcopi Wratislaviensis administrationi, gerendae, vi subdelegationis, a praeposito parocho ecclesiae S. Hedwigis in civitate Berolinensi, SSmus D. N. Pius Div. Prov. P. P. XI regimen praefati territorio seu Delegationis peculiari Administratori Apostolico, ab Ordinario Wratislaviensi independenti, tradere statuit. Hoc proinde Concistoriali Decreto, Idem SSmus eligit et constituit Administratorem Apostolicum dicti territorii, ad nutum S. Sedis, R. P. D. Christianum Schreiber, Episcopum Misnensem, cum omnibus iuribus, privilegiis et facultatibus quibus Episcopi residentiales fruuntur. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus S. C. Concistorialis, die 10 Septembris 1929.
Carolus Card.  Perosi Secretarius.
(L. S.)
+ Fr. Raphael C.
Archiep. Thessalon.
Adsess.
Empfohlene Zitierweise
Rossi OCD, Raffaele Carlo, Berolonensis Administrationis Apostolicae Decretum, Rom vom 10. September 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 4165, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/4165. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.
Online seit 20.01.2020.