Dokument-Nr. 496
Domkapitel Köln an Benedikt XV.
Köln, 26. Juli 1919

Beatissime Pater,
Bello cruento iam composito novus proh dolor! in terra nostra gignitur discordiae fomes. In archidioecesis enim Coloniensis versus Belgium confinio humanis per nefas turbatis divina etiam incipiunt turbari. Id enim palam nunc agunt Belgae, ut pagos Malmundariensem et Eupenensem, quos a Germania iam putant avulsos regnoque Belgico in perpetuum adscitos, ab ecclesia quoque Coloniensi faciant separari attribuique Leodiensi dioecesi.
Quapropter capitulum ecclesiae metropolitanae Coloniensis, cuius est invigilare archidioecesis Coliniensis integritati, ad Te, beatissime Pater, universalis ecclesiae pastorem et iustitiae aequitatisque tutorem, recurrit instanter deprecans, ne unquam eiusmodi annuas machinationibus neve disiungas, quae feliciter ab aevo sunt coniuncta neve, quae sunt concordia, dissolvas.
23v
A primaeva siquidem religionis christianae aetate pagus Malmundariensis ad Coloniensem spectat ecclesiam. Atque ipsa Malmundariensis ordinis S. Benedicti olim abbatia, adstipulante S. Cuniberto, archiepiscopo Coloniensi, anno 650 fuit fundata, pridieque Kalendas Apriles anni 751 vel 752 S. Agilolfus, sedis Coloniensis antistes, in territorio Malmundariensi apud Amblavam martyr occubuit proprioque cruore illam irrigando terram sacratissimo eandem ecclesiae Coloniensi adstrinxit vinculo.
Pagus vero Eupenensis per constitutionem Pii PP. VII die 16. Julii 1821 archidioecesi Coloniensi demum adiunctus, antea ad Leodiensem quidem pertinebat ecclesiam, sedi tamen metropolitanae Coloniensi semper fuit subiectus. Nam Leodiensis dioecesis et ipsa, quae ab initio vocabatur Tungrensis et a Coloniensi ecclesia traxit originem, usque ad magnam Franco-Gallorum pertubationem ut in politicis ad regnum spectabat Germanicum, ita in ecclesiasticis ad provinciam pertinebat Coloniensem.
Accedit, quod incolae territorii illius Belgio contigui
24r
qui fere omnes catholicam profitentur fidem et ad numerum animarum adscendunt quinquaginta novem millium, lingua utuntur Germanica, exceptis quidem pagi Malmundariensis parrochiis – Bellevaux, Ligneuville, Malmundario, Robertville, Sourbrodt, Weismes, Xhoffraix – quae vulgo utuntur peculiari idiomate ex Celtarum Romanorumque linguis exorto, linguam tamen callent et ipsam Germanicam. Quae quidem parochiae, quamvis nationis non sint Germanicae, tamen ab antiquissimis temporibus sedi Coloniensi fidelissime adhaeserunt.
Quae cum ita sint, Sanctitas Vestra ne quaesumus permittat ecclesiam metropolitanam Coloniensem, quae sanctae Romanae ecclesiae semper fuit fidelis filia populumque sibi commissum in sanctae Romanae ecclesiae fide constanter in decursu saeculorum et conservavit et fovit, notabili gregis parte, quae fide ac pietate nulli est secunda, orbetur et spolietur.
Apostolicam implorantes benedictionem permanemus permansurique sumus Sanctitatis Vestrae obedientissimi devotissimique filii capituli ecclesiae metropolitanae Coloniensis praelati et canonici.
24v
Dr. Arnoldus Middendorf, praepositus.
+ Josephus Müller, epps. tit. Sareptanus, decanus.
Dr. Hennricus Ludwigo.
Dr. Winandus Blank, canonicus.
Dr. Arnoldus Steffens
Josephus Komundi
Carolus Cohen
Dr. Franciscus Düsterwald
+ Petrus Josephus Lausberg, epps. Thyatir et suffr. Coloniensis
D. Joseph Vogt.
canonici
Empfohlene Zitierweise
Domkapitel Köln an BenediktXV. vom 26. Juli 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 496, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/496. Letzter Zugriff am: 28.11.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.