Dokument-Nr. 5327
Kurz, Johann Baptist an Gasparri, Pietro
Altdorf bei Eichstätt, 12. August 1920
Dr. Joannes Kurz, parochus Altdorfi prope Titting dioecesis Eystettensis et Otto Nitzsch, consiliarius superior reipublicae Bavariae, praesidentes unionis ad struendas vias in Jurae montibus (Zweckverband für Juraerschließungsstraßen) has supplices preces Sanctitati Vestrae humillime edicere audent:
Unio nostra bello infelici peracto auctore regimine provinciae nostrae condita est ea intentione, ut in viis et pontibus per montes Jurae arduos struendis pauperes milites et captivi ex bello redeuntes et negotio carentes operam inveniant. Haud pauci operarii, qui in bello pestifero Deum et religionem perdiderant,
190v
in regione nostra christiana apud agricolas pios ad fidem et mores christianos reverterunt.Usque adhuc duo paene millia operariorum fodiunt et aedificant, qui circa sex millia uxorum liberorumque vel parentum debilium alere debent. Nimis exiguam recipiunt mercedem (3 M 20 Pf – 4 M 35 Pf pro hora), quae non sufficit ad sustentationem familiarum suarum. Multi non possunt se saturare, alii vestimentis necessariis indigent et calceamentis.
Humillime ergo audemus Sanctitatem Vestram orare et obsecrare, ut ex opibus, quae ex toto Orbe Romae ad S. Petrum sunt allatae pro pauperibus Europae Mediae operariis nostris eorumque familiis ad octo millia laborantium fame et frigore partem quandam benignissime recipiamus:
Quam misericordiam serenissimam Deus Optimus Maximus Sanctitati Vestrae reconciliet, enixe imploramus.
Sanctitatis Vestrae
Devotissimi servi
Nitzsch
Consiliarius superior Reipublicae Bavariae.
Dr. jur. Joannes Kurz
parochus, praeses unionis ad struendas vias in Jurae montibus