Dokument-Nr. 6231
Hauck, Jacobus von an Pius XI.
Bamberg, 07. Januar 1922

Beatissime Pater!
Iacobus, Archiepiscopus Bambergensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus, quae sequuntur exponere audet:
Muneris pastoralis curarum, quae me vexant, non minima est, ut ecclesiae in permagna urbe Norimberga necessariae aedificentur. Qua in urbe fabricis et mercatura praeclara, cuius incolae abhinc centum circiter annos paene omnes lutherani erant, numerus catholicorum ita est auctus, ut nunc plus quam centum viginti millia catholicorum adsint et tertiam omnium incolarum partem compleant.
Quare inter praeteritos triginta annos ibi decem ecclesiae novae non sine magno labore exstructae sunt.
Nunc in territorio suburbano "Steinbühl" nuncupato novae aedificatio urget ecclesiae, sed inopinatis obstructa est difficultatibus.
Quo in territorio officinis abundante, quem circiter viginti quinque millia catholicorum incolunt, anno 1917 nova condita est parochia atque patribus Ordinis Fratrum Minorum commissa. Usque
102v
adhuc autem in hac permagna parochia ad divinum cultum publice exercendum parva tantum ecclesia ex ligno constructa adest, quae diem de die magis ruinosa efficitur.
Iam durante bello atroci consilium captum est aedificandi ibi ecclesiam, quae non solum esset ecclesia parochialis, sed etiam memoriam Bavarorum pro patria mortuorum servaret; rex autem Bavariae, Ludiovicus tertius nuper defunctus, summus huius templi protector esse voluit stipemque primam ad aedificandum contulit. Cum ex tota Bavaria munera confluerent copiosa, spes haud vana esse videbatur, fore ut ecclesia exstrui posset magnitudine ornatuque non multo inferior illis praeclaris templis, quae olim Norimbergae in honorem S. Sebaldi et S. Laurentii magnifice aedificata ex quattuor saeculis cultui lutherano inserviunt. Quod religionis catholicae gloriae promovendae causa valde optandum erat.
Sed, pro dolor, cum pecuniae summa, quae ad aedificandam illam ecclesiam sufficere videbatur, iam collecta esset, ex infelici belli eventu et civili perturbatione pretium pecuniae ita est imminutum, ut nunc ad exstruendam ecclesiam decies tantum esset necessarium.
Hac necessitate coactus ad Sanctitatem
103r
Vestram, quae omnes filios amanter amplectitur, refugere audeo infimis precibus rogans, ut Sanctitas Vestra ad exstruendam Norimbergae S. Ludovici ecclesiam, si facultates ad largiendum adsint, aliquid offerre dignetur.
Si ecclesiam illam beneficio Sanctitatis Vestrae auctam esse fideles audierint, et ipsi ad contribuendum multo promptiores erunt.
Sanctitas Vestra ut et audaciae meae gratiam faciat et ecclesiae exstructioni benedictione Sua prosperum tribuat successum, humillime petens permaneo in pedis osculo
Sanctitatis Vestrae
infimus in Christo filius ac famulus
+ Jacobus, Archieppus Bambergensis.
Empfohlene Zitierweise
Hauck, Jacobus von an PiusXI. vom 07. Januar 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6231, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6231. Letzter Zugriff am: 04.10.2024.
Online seit 31.07.2013.