Dokument-Nr. 630
Schreiber, Christian
an Pius XI.
Bautzen, 30. Januar 1925
Subscriptus episcopus Misnensis ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus sequentes humillimas preces defero:
Die 17. Januarii 1925 Budissae mortuus est Decanus Capituli Cathedralis dioecesis Misnensis Revmus D. Jacobus Skala. Omni quam debeo et libenter exhibeo reverentia atque obedientia erga Sanctitatem Vestram rogo, ut Capitulo Cathedrali Misnensi (Budissae) pro hac vice et sine praejudicio futuri temporis benigne concedatur electio novi Decani per me confirmanda simulque pro hac vice electio unius Canonici in praedicto Capitulo per me confirmanda.
Rationes autem petitionis meae sequentes proferre liceat:
1. Praedictum Capitulum pluribus ex saeculis, dum adhuc Capitulum Collegiatum erat, usque ad reerectionem dioecesis Misnensis anno 1921 suamque elevationem in Capitulum Cathedrale jus habuit et exercuit eligendi tum Decanum tum Canonicos. Iam vero conveniens esse videtur, ut pro hac prima vice electionis Decani in novo Capitulo Cathedrali ipsi ex benignitate Sedis Apostolicae licentia detur eligendi Decanum et simul unum Canonicum, qui vacat, utrumque pro hac vice tantum.
2. Praedictum Capitulum ex saeculis quibus Capitulum Collegiatum erat, conspicua bona temporalia (domus, agros, silvas) et jura civilia
22v
possidet, quae bona ac jura
cohaerebant cum statutis Capituli praedicti qua Collegiati, inter quae eminet electionis
statutum. Iam vero antequam in concordatu cum re publica Germanica faciendo praedictum
Capitulum - non obstante sua in Capitulum Cathedrale transformatione et non obstante
abolitione sui electionis statui per canones facta – tamquam successor legitimus omnium
bonorum ac jurium coram jure publico agnitum fuerit, timendum esse videtur ne orta forsan
inter Ecclesiam et Statum Saxonicum discordia ex immutatione electionis statuti haec bona ac
jura periclitentur. Quapropter maioris prudentiae esse videtur, ut electionis statuto
interim non tacto, ex benignitate Sedis Apostolicae praedicto Capitulo electio Decani et
unius Canonici per Episcopum confirmanda per hac vice et sine praejudicio futuri temporis
tribuatur, spe affulgente fore ut jam ante subsequentem Decani Budissinensis electionem
concordatum inter Sanctam Sedem et rem publicam Germanicam concludatur.Et Deus etc.
Sanctitatis Vestrae
obedientissimus filius
Christianus Schreiber,
episcopus Misnensis.