Dokument-Nr. 632
Keppler, Paul Wilhelm von an Pius XI.
Rottenburg, 01. Februar 1924
Die XIIa Januarii hujus anni Decanus Capituli cathedralis Julius de Walser pie in Domino obiit. In Bulla fundationis Dioecesis Rottenburgensis "Ad Dominici gregis custodiam" d. d. XI. Aprilis 1827 constitutum est, ut quotiescunque Decanatus Capituli vacaverit, Episcopus cum Canonicis alternis vicibus hanc dignitatem conferat. Obligatio ibidem imposita summo Territorii principi
12v
infra sex hebdomades a die vacationis quatuor candidatos
proponendi exstincta est per rerum publicarum conversionem. Hac vice secundum ordinem ab
erectione Dioecesis servatum Episcopi esset, Decanum Capituli nominare. Sed obstat can. 396
§ 1 Codicis Juris Canonici. Cum autem nunc ipsum in eo sit, ut quae reipublicae cum ecclesia
intercedit ratio in Germania ad novam regulam dirigatur et ii qui reipublicae Württembergiae
praesunt, quasdem prioris temporis leges, quae ad ecclesiam pertinent, tollere vel
13r
commutare in animo habeant, et episcopus et canonici
unanimi consensu munus Decani vacans eodem, qui adhuc vigebat, more deferendum esse censent.
Itaque ut Sanctitas Vestra pro hac vice episcopo facultatem Decanum Capituli constituendi
tribuere dignetur, humillime rogare audemus.In omni submissione et profunda reverentia
Sanctitatis Vestrae
obsequiosissimus filius
+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgem.