Dokument-Nr. 6554

Hauck, Jacobus von: [Kein Betreff]. Bamberg, 13. Juli 1917

Iacobus, Archiepiscopus Bambergensis, quaestionibus, quas S. C.  De Seminariis et de Studiorum Universitatibus nuper proposuit, quae sequuntur, observantissime respondet:
I.- De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Archidioecesi Bambergensi proprium est Seminarium, constitutum anno 1585 (1584) a principe episcopo Ernesto a Mengersdorf, a quo nomen habet "Ernestinum"; documentum fundationis reperiri amplius non potuit. Seminarium in se indivisum est, ex pluribus aedificiis non coalescit, distinguitur tamen in maius (Seminarium clericorum) et minus (Seminarium puerorum, Ottonianum dictum, quod anno 1866 Ernestino adiunctum est).
2. - (Seminarium est pro unica tantum archidioecesi constitutum).
3. Seminarii fabrica, anno 1732 coepta, anno 1737 perfecta esse videtur. Capere potest 53 clericos et pueros 76. Apta quidem est disciplinae tuendae, minus autem legibus valetudinis tuendae respondet. Ex parte introspectui vicinorum obnoxia est, hortis et atriis ad spatiandum caret. Quapropter novum Seminarium statim post bellum nunc per orbem grassans exstruetur.
2
4. Domus rusticationis non adest; alumni ferias integras in oppidis vicisque patriis degunt.
Spes eiusdem comparandae exigua relinquitur, quia expensae pro Seminario erigendo satis multae sunt. Adest autem villa prope urbem sita, quam alumni saepe frequentant.
II. -De reditibus, expensis et oneribus.
5. Reditus Seminarii certi, ex bonis immobilibus et ex censibus provenientes, quotannis summam septuaginta millium marcarum excedunt; reditus incerti, ex pensionibus puerorum et ex Missarum pro populis vel binationum stipendiis provenientes, summam viginti octo millium marcarum superant.
Tuitioni autem bonorum Seminarii satis provisum est Concordato inter Sanctissimum Dominum Pium VII. Summum Pontificem et Maiestatem Suam Maximilianum Iosephum Bavariae Regem inito, quod articulo V. sancivit: "Sua singulis dioecesibus Seminaria Episcopalia conserventur et dotatione congrua in bonis fundisque stabilibus provideantur".
6. Pensio ab alumnis clericis, qui servitio archidioecesis se adstringunt, nulla pro victu et institutione exigitur. Qui tamen relicta vocatione clericali ad statum laicalem transeunt, Seminarium indemne reddere tenentur, si possunt, pensione annuali 450 marcarum persolvenda. Alumni vero pueri pro facultatibus parentum suorum pensionem vel integram (450 marcarum) vel partialem vel nullam persolvere debent.
7. Expensae quotannis summam sexaginta quinque millium marcarum excedunt (nempe in administratione 1.100 M, in honorarium praepositorum 6.500 M, in salarium famulorum 3.000 M, in alimentationem 50.000 M, in vectigalia 1.000 M, in conservationem aedificii 4.500 M).
3
8. Seminarium adhuc aere alieno non gravatur.
9. Seminarium Ernestinum tenetur onere 11 tantum Missarum, quae a regente Seminarii rite quotannis persolvuntur. Seminarium vero Ottonianum onere 89 Missarum tenetur, quae a directore puerorum persolvuntur. Pueri item 12 rosaria a fundatoribus ipsis praescripta rite recitant.
10. Reditus omnes summam nonaginta quinque millium marcarum attingunt, expensae autem septuaginta duorum millium; quidquid superest, convertitur in fundum pro novo Seminario aedificando, in quo maiores quam nunc sumptus necesarii erunt.
III. - De Personis.
11. Regentis munere fungitur Ioannes Baptista Dietz, SS. Theol. et Philos. Doctor, annos natus 38, olim alumnus Collegii Germanici et Hungarici (1899-1906). In patriam reversus primum sacellani, deinde subregentis Seminarii munere fungebatur, anno 1912 regens consitutus est. Eminet prudentia, scientia et morum gravitate atque non verbis tantum sed etiam saluberrimo exemplo alumnos ad disciplinas ediscendas et ad virtutes excolendas accendit. Cura alumnorum paterna perfusus Regens eos etiam separatim audit, hortatur et, si necessarium videtur, corrigit necnon omnia pro viribus praestat, quae officium ei commissum exigit.
12. Regentem in regimine seminarii maioris Subregens adiuvat, in seminario minore proprius Inspector educationi puerorum praeest. Et Subregens et Inspector doctrina ac morum
4
integritate enitentes munus demandatum pro viribus explere student. Praefecti contuberniorum ex ipsis alumnis idonei eliguntur; et hi munere suo naviter atque prospere perfunguntur.
13. Directoris spiritualis munus usquenunc regens ipse pro clericis, Inspector pro pueris explent, qui tamen confessiones minime excipiunt, cui officio duo confessarii extra domum degentes, unus religiosus, alter saecularis, deputati sunt. Puerorum confessiones partim subregens audit.
In Seminario novo directoris spiritualis munus patri societatis Iesu deferetur, qui et confessarius ordinarius pro omnibus alumnis erit.
14. Alumni clerici instituuntur in Lyceo, schola nempe philosophico-theologica, cuius rector et professores a civili gubernio de assensu Ordinarii nominari solent. Numerus professorum disciplinis par esse videtur; omnes extra s<S>eminarium2 vivunt neque se immiscent internae s<S>eminarii3 disciplinae; omnes etiam morum doctrinaeque integritate ad magisterium bene exercendum apti esse videntur.
Pueri gymnasium publicum frequentant.
15. Praefectus studiorum pro clericis rector Lycei est, pro pueris rector gymnasii.
Ordo studiorum pro clericis omnino cum Ordinarii consensu constitutus est et rector Lycei quoad studia dirigenda mentem rationemque Ordinarii sequitur necnon munere suo prudenter diligenterque fungitur.
16. Patrimonium s<S>eminarii4 administratur a presbytero specialiter ab Ordinario deputato, qui de receptis et expensis
5
ad amussim quotannis calculos subducere debet.
Cura, ut normae hygienicae serventur, ut cibus sit sanus, sufficiens et convenienter praeparatus, regenti tradita est. Ut aedificia sarta et tecta custodiantur, ad officium architecti proprie constituti pertinet.
17. -----
18. Pro disciplina Archiepiscopus consilio duorum canonicorum utitur; pro re oeconomica duo de capitulo archidioeceseos duoque de clero deputati sunt, quorum consilium Archiepiscopus in omnibus alicuius momenti causis requirit.
19. Numerus alumnorum clericorum 53 ante bellum erat, nunc vero 28 tantum numerantur est ex his quidem 21 servitio militari adstringuntur. Numerus ante bellum existens Archidioeceseos necessitatibus par erat. Ad sacros ordines certo non aspirantes minime admittuntur.
Alumni externi non adsunt neque qui extra archidioecesim instituuntur. Item clerici alterius dioecesis in seminarium Bambergense non sunt recepti.
Numerus alumnorum puerorum regulariter 76 est.
20. Seminarii servitio addictae sunt 6 moniales regulares III. Ordinis S. Francisci (a Congregatione Dillingana), quae partem s<S>eminarii5 inhabitant prorsus separatam. In earum adminiculum 5 famuli et 3 famulae adhibentur.
Famuli famulaeque nonnisi piae indolis selinguntur. Quotidie missam audiunt in ecclesia parochiali proxime sita, nisi necessitas aliqua urgeat. Diebus dominicis omnes religiose missam
6
et sacrum sermonem ibidem audire debent. Sacram confessionem et Eucharistiam saltem saepius in anno, plures singulis mensibus, immo hebdomadis accipiunt.
IV.  - De Pietate et Disciplina.
21. Quod ad pietatem spectat, praeter missam quotidianam clerici dimidiam quotidie horam tum meditationi, ad quam tironibus methodus et puncta per aliquot hebdomadas proponuntur, tum lectioni spirituali tribuunt. Singulis hebdomadis clerici peccata confitentur et sacram Eucharistiam sumunt, quam tamen fere omnes et paene quotidie propria sponte sumunt. Exercitia spiritualia initio anni scholastici ab omnibus iuxta methodum S. Ignatii per 3 integros dies, introductione et fine solemniore non inclusis, peraguntur cum fruge bona.
Alumni pueri praeter missam quotidianam per horae quadrantem piam lectionem quotidie exercent, singulis mensibus sacramenta confessionis et Eucharistiae sumere tenentur, plerique vero pluries in hebdomade, aliqui fere quotidie propria sponte sanctam communionem sumunt. Pueri aetate superiores non quidem singulis annis, tamen unoquoque biennio exercitia spiritualia per 3 dies peragunt. Omnes alumni specialem devotionem mense Maio in honorem B. M. V., mense Iunio in honorem SS. Cordis Iesu etc. exercent.
22. Semel in hebdomade pro omnibus de rebus spiritualibus habetur instructio cum pia exhortatione. Institutio propria ad tradenda maioribus principia vitae asceticae et mysticae non habetur, utpote lectione et instructione supradicta satis, ut videtur, provisa. Doctrina vero christiana alumnis pueris in gymnasio publico prolixe accurateque explicatur.
7
23. Seminarium clericorum statuta habet propria anno 1877 ad ultimam formam redacta. Seminarium item puerorum propria habet statuta anno 1882 exarata.
Statuta in utroque s<S>eminario6 rite servantur, item horarium, quod in statutis utriusque s<S>eminarii7 continetur.
24. Alumni erga Superiores debita reverentia et obedientia simul et fiducia se gerunt, hilarem gravitatem prae se ferunt, mutuum amorem inter se exercent. Plus studio honestatis et pietatis suasioni busque Superiorum quam metu poenarum in officio continentur.
25. De verae et christianae urbanitatis legibus et de valetudinis servandae procurandaeque rationibus saepius monentur et docentur.
26. Reiecti vel dimissi ab aliis s<S>eminariis8 vel ab institutis religiosis nunquam admittuntur.
27. Perturbationes aut scandala in s<S>eminario9 nec inde a multis annis obvenerunt nec sunt. Ad alumnorum correctionem et expulsionem omnia, quae a S. Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus praescripta sunt, rite servantur.
28. Seminarium puerorum et clericorum, licet eodem aedificio concludantur, tamen separata existunt nec conversatio inter pueros et clericos haberi potest. Utrique cum disciplina suae aetati congruente instituuntur.
29. Alumni tempore vacationis ad parentes reversi a parochis observantur et, si opus fuerit, monentur. Statutum est in archidoecesi [sic] ut alumni pueri post vacationem in seminarium redeuntes parochorum de agendi ratione testimonium scriptum et clausum directori suo exhibeant. Ad clericos quod attinet, priusquam in s<S>eminarium10 maius
8
ingrediantur, testimonium de bonis moribus a parocho conscriptum proponere debent, et licet statutum ulterius in archidioecesi non existat, tamen parochi sua sponte, si quid forte indecorum vel sacrae vocationi haud consentaneum ab clericis commissum fuerit, ad regentem s<S>eminarii11 deferunt.
30. Si qui cum Ordinarii venia vel eius mandato civiles studiorum universitates frequentant, ephorus pro ipsis constituitur, ne pervertantur et a fide vel ab ecclesiasticae vitae institutis deflectant.
31. Clerici nonnisi in casu belli servitium militare obire debent.
V.  - De Studiis.
32. Studia humaniora in gymnasio publico per novennium peraguntur. Praeter linguam latinam, graecam, germanicam et lingua gallica traditur. Lingua vero anglica, italica et hebraica iis tantum, quibus lubet, docetur. Traditur deinde doctrina christiana, mathematica, mechanica, physica, chimica, astronomia, historia naturalis, geographia, historia, cantus et musica instrumentalis, ars depingendi. Studium linguae latinae prae ceteris colitur. Profectus alumnorum laudari queunt, cum isti inter condiscipulos emineant.
33. Philosophiae studium hucusque anno uno absolvitur, idque idiomate germanico. Pro textu inservit dictatum professoris et unum alterumve compendium. Traditur autem philosophia iuxta mentem Doctoris Angelici, sed etiam opera philosophorum catholicorum praesentis aetatis v. gr. Bäumker, Hertling, Hagemann, Gutberlet, Lehmen S. I., Stöckl spectantur.
9
In lectionibus theses a S. Congregatione propositae tamquam normae directivae tenentur; in posterum hae theses etiam in exercitationibus seminaristicis tractabuntur.
Praeterea edisseruntur historia, physica, mathematica, astronomia, ars educandi et docendi. Item linguarum studium continuatur ad singulorum a<r>bitrium12; lingua vero hebraica ab omnibus alumnis edisci debet.
Disceptationes scholasticae de re philosophica propriae non instituuntur, quia tempus deest; colloquia tamen quaedam habentur.
Alumnorum profectus laudabiles sunt, uti examina semestralia probant; optandum tamen est, ut cursus philosophicus in duos annos protrahatur ad philosophiae disciplinas uberius subtiliusque pertractandas, quod erecto demum novo s<S>eminario13 possibile erit.
34. S. Theologiae studium hucusque 3 annis absolvitur, idiomate germanico, methodo autem inter theologiam positivam et scholasticam mediam tenente viam. Pro textibus dictata professorum, medullam doctrinae continentia, alumnis inserviunt. Doctrina prolixior tum ex lectione professorum tum ex aliquo compendio ab ipsis promitur.
Theologia ad placita S. Thomae Aquinatis traditur, Summa autem Theologica praesertim propter studiorum temporis angustias prae manibus fere non habetur nec explicatur; scientifica enim theologia primis duobus annis fere absolvi debet, cum tertius annus praesertim disciplinis practicis ad animarum curam statim post ingressum in vineam Domini necessariis deputetur.
10
Disciplinae theologicae hae traduntur: Apologetica, Encyclopaedia, ut dicunt, et methodologia theologica, dogmatica, introductio in utrumque Testamentum cum hermeneutica et archaeologia biblica, exegesis selectorum utriusque Testamenti librorum, theologia moralis, et pastoralis, ius canonicum, historia ecclesiastica, homiletica, catechetica, paedagogica, quod restat, liturgica, ius ecclesiastico-civile, ius matrimonii ecclesiastico-civile, ius Bavaricum scholae trivialis ("Volksschulrecht"), pauperum, praebendarum et fundationum ecclesiarum.
Disceptationes proprii nominis de sacra doctrina non instituuntur, habentur autem exercitationes, ut dicitur, seminaristicae, quae vel discussiones aut colloquia formae solutioris sunt, vel quibus alumnis methodus traditur proprio Marte de rebus theologicis scribendi.
Proficiunt vero alumni in disciplinis theologicis satis bene.
35. In sacris caeremoniis, in cantu liturgico alumni clerici practice instituuntur, item in omnibus, quae sacerdos scire debet, inprimis quae respiciunt sacramentorum administrationem, Evangelii explicationem et Catechismi traditionem, visitationem infirmorum et rectam dig<n>amque14 agendi rationem.
36. Alumni prohibentur de lectione librorum non solum aperte noxiorum, sed etiam eorum, qui studiis periculum afferre possunt.
37. Praeter examina semestralia fine anni theologici secundi discrimen generale de universa theologia scientifica seu theoretica habetur praesente Ordinario, professoribus et regente seminarii. Praemia nequaquam dantur.
11
Seminarium seu potius Lyceum facultate conferendi gradus academicos non gaudet. Provisum tamen est ab Ordinario, ut clerici melioris spei post susceptum sacrum presbyteratus ordinem in aliqua studiorum universitate sive Pontificia sive civili, facultate theologica et catholica instructa, ad gradus academicos obtinendos instituantur.
38. Adsunt aulae cum apparatu ad studium historiae naturalis idoneo et cum permultis et novissimis instrumentis ad studium physices opportunis.
39. Alumnis clericis praestat bibliotheca seminarii libris tum ex philosophia tum ex theologia aliisque disciplinis large dotata. Praeterea amplissima bibliotheca regia et bibliotheca Lycei uti possunt, ut magna eis sit copia auctores tum veteres tum recentiores magis probatos legendi.
VI. -De sacris Ordinationibus.
40. Quoad promotionem alumnorum ad sacros ordines haec dicenda sunt:
Nemo in s<S>eminarium15 clericorum admittitur, qui indolis sufficientis tum intellectus tum animi non sit neque signa futurae probitatis et scientiae ad munus sacerdotale requisitae dederit. Testimonia morum a parochis aliisque fidis personis conscripta, item testimonia de studiis humanioribus in gymnasio alioque publico imperii Germanici vel illi aequivalente absolutis accurate tum a regente s<S>eminarii16 tum ab Ordinario exquiruntur et probantur, ut rite constet, quinam pietate, scientia, honestate vitae aliisque requisitis sacra ordinatione digni sint. Alumni autem in s<S>eminarium17 recepti a regente quoad requisita supradicta religiose observantur.
12
Si qui minus apti et digni apparuerint vel non satis profecerint, de iis regens Ordinario relationem facit, qui, quod iustum videtur, ordinat. De cetero quae a S. Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus de conferendis sacris ordinibus praescripta sunt, ad<a>mussim18 observantur.
41. Anno primo theologico circa festum Nativitatis Domini tonsura et quatuor ordines minores confere<u>ntur19.
Fine anni secundi theologici, interstitio necessario rite servato, subdiaconatus et diaconatus, fine vero tertii anni theologici presbyteratus ordo confertur. Nisi numerus ordinandorum valde exiguus est, prima tonsura et sacri ordines in ecclesia cathedrali conferuntur, secus in sacello privato Ordinarii. Exercitia spiritualia secundum methodum S. Ignatii ante primam tonsuram et ordines minores per 2, ante ordines maiores per 3 dies habentur. Interstitia servantur, suscepti ordinis munia alumni in ecclesia cathedrali obeunt.
VII. -De visitatione Seminarii.
42. Ordinarius cura paterna permotus saepius per annum s<S>eminarium20 visitat, ut ipse cognoscat, quomodo praepositi officium suum impleant et quaenam sit alumnorum pietas et quinam in studiis profectus. Idem data saepe occasione alumnos audit et cum eis colloquitur, ut intelligat, quo spiritu ducantur, quibus opportunitatibus quibusque habilitatibus sive corporis sive animi ornati sint, neque intermittit, eos adhortari ad virtutum omnium inprimis
13
earum, quae sacerdotibus maxime necessarie sunt, exercitium.
+ Jacobus, Archieppus
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
3Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
4Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
5Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
6Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
7Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
8Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
9Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
10Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
11Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
12Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
13Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
14Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
15Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
16Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
17Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
18Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
19Hds. vermutlich vom Verfasser korrigiert.
20Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Hauck, Jacobus von, [Kein Betreff], Bamberg vom 13. Juli 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6554, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6554. Letzter Zugriff am: 04.10.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.