Dokument-Nr. 6557

Henle, Antonius von: Responsiones ad quaestiones de Seminariis a S. C. de Seminariis et de Stud. Univers. 16 Jul. 1916 propositas. Regensburg, vor dem 14. November 1919

I. De Seminariis constitutione et aedibus.
Dioecesi Ratisbonensi proprium est Seminarium distinctum in majus et minus, in plura aedificia divisum. Seminarium majus in ipsa urbe Ratisbona constitutum est versus a. 1600; Seminarium minus est tripartitum et quidem Mettenae a. 1844 erectum, Ratisbonae a. 1882 Straubingae a. 1885.
Seminarium est pro alumnis tantumodo [sic] dioecesis Ratisbonensis, non aliarum dioecesium.
Seminarii fabricae sunt satis novae, disciplinae et valetudins tuendae legibus respondentes, a vicinorum introspectu aliisque servitutibus liberae atque hortis et atriis ad spatiandum instructae. Seminarium majus potest capere alumnos 190, Seminarium minus Mettense 190, Ratisbonense 190, Straubingense 140.
Aedificia sunt in bona conditione. Seminarium majus, olim monasterium S. Benedicti Scotorum, partim est vetus aedificium at firmissimum, majore ex parte est novum a. 1872 erectum. Seminarium minus Mettenae est tractus monasterii S. Benedicti adhuc vigentis, Ratisbonae olim Parthenon imperiale nobilium virginum est aedificium firmum et sufficiens; Straubingae est ab a. 1906/7 a fundamentis novum et amplum.
2
Apud unumquodque Seminarium est hortus valde amplus, ita ut propria rusticationis domus non sit necessaria, praecipue cum alumni agant ferias autumnales apud parentes, ubi quoad custodiam, pietatem et sanitatem in bona conditione versantur.
II. De reditibus, expensis et oneribus
a) Seminarium majus
1.) Reditus certi 69.400 M
2.) Reditus incerti 4.600 M
3.) Ex missis pro populo etc. ______
4.) Tuitio fit hypothecis
5.) Reditus superflui convertuntur in sortem.
b) Seminaria minora
1.) Reditus certi 202.602 M
2.) Reditus incerti 145.150 M
3.) ut supra
4.) ut supra
5.) ut supra
<347.770>2
Pensio annua 300 M
Plurimis (2/3) pueris in seminariis minoribus remittitur ex parte sive ex integro.
In seminario majore pauci alumni solvunt pensionem integram; 130 alumnis remittitur pensio ex parte, aliquis totaliter.
Expensae in seminario majore 46.500 M
Expensae in seminariis minoribus 257.200 M
<303.000>3
Ex emptione horti 38.000 M
Satisfit ex fructibus ejus.
Tenetur oneribus paucis missarum et reditibus a benefactoribus sibi reservatis in numero modico.
Rite observantur obligationes fundationum.
3
Tempore pacis introitus paulo superat exitum, tempore belli ingressus seminariorum minorum non attingunt exitum.
III. De Personis
a) Rector Seminarii majoris Joannes Baptista Höcht, olim Collegii Germanici in Urbe alumnus, Philosophiae et s. Theologiae Doctor, annum agens aetatis 48um, antea fuit sacerdos auxiliaris alicujus parochi, deinde capellanus episcopi Ignatii praedecessoris mei, postea per 4 annos ejusdem Seminarii majoris Subregens. Utique prudentia, doctrina, integritate vitae omnino eminet, ita ut alumnis saluberrimum exhibeat exemplum, quo ipsi ad disciplinas ediscendas et ad virtutes excolendas accendantur. Paternam habet curam alumnorum, praesertim eorum, qui nunc bello intersunt, continuo per epistolas eos consolans, erigens, in vocatione confirmans. Domi omnes saepius audit, hortatur, opportune corrigit. Optimo successu studet demandatum sibi officium fortiter et suaviter explere.
b.) Rectores trium Seminariorum minorum sunt unus monachus ex ordine S. Benedicti annorum 54 et duo sacerdotes saeculares, quorum unus est a. 50 et alter a. 37. Qui omnes officium suum maxima et paterna sollicitudine exercent dantes bonum exemplum, alumnos audientes, hortantes et corrigentes.
In seminario majore Vice-Rector morum integritate et doctrina praestat. In seminariis minoribus adsunt praefecti ex ordine sacerdotum assumpti aequis virtutibus pollentes.
In seminario majore adest Magister pietatis, Pater spiritualis a Soc. Jesu, in seminario degens, nullo alio officio implicatus, doctrina et pietate ornatus, quotidie puncta meditationis exponens et ex parte audiens alumnorum confessiones. Praeter ipsum duo Confessarii ordinarii ex ordine Carmel. Discalc. sunt deputati pietate praestantes. In seminariis minoribus est piorum Confessariorum copia.
4
Magistri sive professores in gymnasio regali et illi in lyceo regali i. e. in schola theologiae ac philosophiae omnes non ab episcopo sed a gubernio sunt instituti et degunt extra Seminarium. Professores philosophiae ac theologiae sunt sacerdotes pii, docti, diligentes; Theologia vero pastoralis traditur pro quarto anno theologiae a Rectore et Vice-Rectore ipsius Seminarii majoris.
Praefectus studiorum in sensu quaestionis propositae non adest, quia integrum scholasticum negotium est in manu gubernii, non Ordinarii. Inde tamen non occurrunt difficultates.
Oeconomus patrimonium Seminarii tamquam bonus paterfamilias administrat dependenter ab Episcopo et a Rectore, est expertus et sollicitus in munere suo.
Seminarium non regitur a Congregatione religiosa.
Deputati pro disciplina et pro re oeconomica a praedecessoribus meis non fuerunt introducti quia sibi persuasum habebant, praescriptum s. Concilii Tridentini non obligare, cum Seminarium dotatum sit a solis Episcopis absque cleri cooperatione.
Seminarii majoris alumni interni ad sacros ordines adspirantes sunt 187, lege civili coacti fere omnes nunc in bello militantes solis 13 exceptis; tempore pacis numerus 180 est sufficiens. Seminarii minoris in 3 aedificiis sunt alumni 478, inter quos non admittuntur nisi statum clericalem aspirantes. Alumni externi non adsunt.
Extra dioecesim instituntur 3 alumni, unus in Collegio Germanico in Urbe, duo in Collegio Canisiano Oeniponti, tamen isti tres nunc in bello militiam praestant; clerici alterius dioecesis non sunt recepti in seminarium Ratisbonense.
In seminario majore famuli sunt duo, in pietate et ordine servati cura Superiorum, ancillae quattuor cura Superiorissae monalium. - In Seminariis minoribus similiter.
Moniales e Congregatione pauperum filiarum S. Francisci e domo matrice Mallersdorf habitantes in separata parte Seminarii curam, culinae et purgationes domus agunt. Idem valet in Seminario majori et tribus minoribus.
5
IV. De pietate et disciplina.
21. Pietas in seminario majore cura Patris spiritualis excolitur, sacramentorum frequentia est maxima et quotidiana; spiritualia exercitia quotannis ab omnibus aguntur per tres dies, tempore pacis per quinque dies, in Seminariis minoribus per tres dies, secundum methodum S. Ignatii.
22. Semel in hebdomada habetur instructio ascetica.
23. Adsunt statuta Seminario propria et quidem novissima editio, rite servata; item adest et valet horarium.
24. Alumni bene segerunt; paterne adiguntur ad officia implenda.
25. Saepius monentur quoad urbanitatis leges, praecepta hygienica, munditiem et modestiam.
26. Reiecti vel dimissi aliunde non admittuntur in Seminarium Ratisbonense.
27. Perturbationes non obvenerunt, scandala rarissime et in singulis casibus statim finita sunt per ejectionem. In qua re servantur praescripta.
28. Seminarium majus et minora sunt prorsus separata.
29. Quoad tempus vacationum autumnalium ex speciali praescripto Ordinarii alumni referunt testimonium parochi de pietate, moribus et honestate servatis.
6
30. Ad frequentationem universitatis civilis non admittuntur nisi perpauci sacerdotes amplissimum doctoris Ss. Theologiae aut Philosophiae aut aliquod magisterium in scholis superioribus publicis adipiscentes cum speciali venia Ordinarii ejusque praecepta servantes.
31. Clerici liberi sunt a servitio militari excepto tempore belli; verum etiam in bello qui sunt in ordinibus sacris constituti non vocantur ad arma sed tantum ad aegrotorum vel vulneratorum militum curam.
V. De studiis.
32. Novem annis perficiuntur studia humaniora, in quibus (traduntur 4) traduntur doctrina christiana, lingua germanica, latina, graeca, gallica, mathesis et physica, historia profana.
33. Studium philosophiae absolvitur idiomate germanico et textibus auctorum Stöckl, Hagermann, Lehmen, praecipue vero textu ipsius professoris consono principiis S. Thomae Aquin. Theses philosophicae a S. Congreg. de Seminariis decreto 7. martii 1916 propositae hucusque non sunt nobis notificatae, quoniam Acta Apostol. Sedis tempore belli non perveniunt ad nos. Aliae disciplinae, quae in anno philosophico tractantur sunt: physica, chimica, anthropologia, zoologia, mineralogia, historia profana, historia actis ecclesiasticae etc.
7
34. S. Theologia absolvitur annis quator (tribus in lyceo regali, ultimo in Seminario) idiomate germanico, methodo positiva, textibus auctorum sequentium: Theol. dogm. Egger episcop. Brixin., theol. moral. textu scripto professoris (alumni utuntur Noldin), exegesis, jus canonicum, hist. eccl. scriptis professorum et juxta probatos auctores. Summa S. Thomae non habetur prae manibus et non explicatur nec fiunt disceptationes scholasticae. Alumni in studio bene proficiunt.
35. In Seminario clerici instituuntur in sacris caeremoniis, in cantu liturgico et in iis quae respiciunt Sacramentorum administrationem, Evangelii explanationem, Catechismi traditionem, infirmorum visitationem, in univera [sic] theologia pastorali.
36. Alumni prohibentur a lectione librorum et diariorum a studiis distrahentium.
37. Examina finalia regulariter fiunt et sine ulla dispensatione. Examen synodale fit sub praesidio et directione Episcopi. Lyceum non gaudet facultate conferendi gradus accademicos. Clerici majoris spei post susceptum Presbyteratrus ordinem in universitate Monacensi ulterius instituuntur, ut gradus obtineant academicos.
38. Aulae et instrumenta sunt in aedifico [sic] Lycei.
39. Adsunt amplissimae bibliothecae tum in Seminario tum in Lyceo.
8
VI.  De sacris Ordinationibus.
40. In promotione alumnorum ad ordines omnino servantur praescripta S. Conc. Trid. et Summorum Pontificum.
41. Tonsura et ordines conferuntur annis a novo Cod. jur. can. praescriptis, sive in sacello episcopali sive in Ecclesia publica Seminarii sive in Cathedrali. Exercitia spiritualia praemittuntur tribus diebus, methodo S. Ignatii.
Interstitia servantur in quantum possibile est. Clerici obeunt suscepti ordinis munia.
VII.  De visitatione Seminarii.
42. Ordinarius Seminarium visitat et certis temporibus et datis occasionibus et quidem examinans, paternis colloquiis et piis exhortationibus alumnorum animos impellens, singulos ante ordines majores audiens; sedulo vigilat, ut praepositi officium suum rite impleant.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Empfänger eingefügt.
3Hds. vermutlich vom Empfänger eingefügt.
4Hds. vom Verfasser gestrichen.
Empfohlene Zitierweise
Henle, Antonius von, Responsiones ad quaestiones de Seminariis a S.C. de Seminariis et de Stud. Univers. 16Jul. 1916 propositas, Regensburg vom vor dem 14. November 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6557, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6557. Letzter Zugriff am: 27.01.2023.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 20.01.2020.