Dokument-Nr. 6558

Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes): Relatio de Seminario dioecesis Eystettensis2
<Eichstätt>3. Eichstätt, 05. Juni 1917

I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Dioecesis habet Seminarium proprium in civitate episcopali. Erectum est ab Eminentissimo Domino Carolo Augusto de Reisach, tunc Episcopo Eystettensi, cum consensu regis Ludovici I. anno 1838. Seminarium in majus et minus distinctum est. Duo haec Seminaria sunt in eisdem aedibus; sed Seminarium majus a Seminario minori separatum est habetque ordinem omnino proprium.
2. In Seminarium majus aliquoties alumni aliarum dioecesium recipiuntur cum consensu Ordinarii proprii. Existit etiam fundatio, ut unus alumnus ex archidioecesi Milwaukiensi in America gratis recipiatur; haec fundatio facta est a Reverendissimo Archiepiscopo Michaele Heiss ex Eystettensi dioecesi orto.
3. Fabrica Seminarii est vetus, olim erectum a Patribus Societatis Jesu. Seminarium majus capere potest alumnos nonaginta, Seminarium minus capit centum. Disciplinae et valetudinis tuendae legibus optime correspondet. Fabrica amplo horto est circumdata, habet pulchrum atrium et libera est ab introspectu sicuti etiam a servitutibus. Ex horto Seminarii patet exitus ad campum liberum et silva magna tam vicina est, ut quinque minutis peti possit.
4. Domus rusticationis adest pro Seminarii minoris alumnio, quorum indolis et voluntas aspirandi ad statum clericalem a periculis protegendae sunt. Dimidiam partem feriarum autumnalium in domo rusticationis, castello pulchro et bene sito, morantur. Ut etiam pro clericis i. e. alumnis Seminarii majoris domus comparetur, sperari nunc non potest, praesertim propter difficultates ex bello orituras.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
5. Reditus Seminarii partim ex fundationibus, bonis immo-
2
bilibus et pensionibus, partim ex legatis piis, oblationibus et eleemosynis ex pia unione in honorem Si  Willibaldi, Patroni dioecesis, profluunt. E fundationibus fluunt quotannis circa 60.000 M, ex bonis immobilibus 15.000 M, ex legatis piis et donationibus 20-30.000 M, ex dicta unione pia 10.000 M, ex aerario publico 20.000 M. Tuitioni bonorum et fundationum optime est provisum: collocata sunt in hypothecis certis vel syngraphis publicis et bene firmata. Quidquid superest a redibus [sic], convertitur in augmentum sortis.
6. Pensio ab alumnis solvenda fixata est ad 440 M, sed pauci sunt, qui totam pensionem solvunt; plerumque pars major vel minor remittitur secundum conditionem parentum; pauperes gratis recipiuntur.
7. Expensae annuae pro praepositis et magistris sunt 30.000 M, pro famulis 3.600 M, pro alimentis omnium in Seminario digentium 63.000 M, in tributa publica 600-700 M, pro aedificiis 2-3.000 M, pro vestimentis alumnorum in Seminario minori 6-7.000 M, ad illuminandum et calefaciendum 10.000 M.
8. Aere alieno Seminarium non gravatur.
9. Seminarium ex fundationibus et legatis piis oneribus Missarum tenetur, ita ut quotannis 1.060 M ad persolvenda haec onera erogentur, quae rito et statuto tempore persolvuntur.
10. Conspectus anni 1915/16 erat ita: introitus 130.610 M, exitus 119.920 M.
III. De Personis.
11. Rector Seminarii est Dr  Carolus Kiefer, annorum quinquaginta, Canonicus Ecclesiae Cathedralis. Post promotionem ad presbyteratum per aliquot tempus erat occupatus in cura animarum deinde assistens Rectoris Seminarii, tunc magister Philosophiae,
3
denique magister Theologiae moralis et pastoralis et Rector Seminarii. Anno 1906 a Capitulo Ecclesiae Cathedralis fuit electus Canonicus. Eminet scientia et integritate vitae, ita ut alumnis exemplum saluberrimum exhibeat, quo ad studium et ad virtutes excolendas accenda<n>tur4. Curam alumnorum habet paternam eosque instruit, hortatur et corrigit congregatos quaque hebdomada, saepius in anno etiam separatim, ita ut omnes simul et singuli seorsum de vocatione, ratione vivendi, pietate et progressu spirituali instituantur. Officium demandatum et fortiter et suaviter explet secundum probatam consuetudinem per multa decennia in Seminario introductam.
12. Rectorem seu Regentem Seminarii sacerdos, assistens dictus, in regimine adjuvat, qui disciplinae servandae invigilat. Pro Seminario minori ex clero dioecesis cum industria electus est sacerdos ut Subregens, prudentia et integritate vitae prestans, qui ad intentionem Regentis alumnos Seminarii minoris educat et ad pietatem instruit et Regentem de omnibus certiorem reddit, quae in regimine obviunt. Subregentem adjuvant duo clerici, aut ad Subdiaconatum aut ad Minores promoti, et officii praefectorum contuberniorum funguntur.
13. Quia Seminarium dioecesis Eystettensis ab erectione usque adhuc habita est familia spiritualis, Rector Seminarii quo ad clericos etiam munus Directoris spiritualis semper obiit et etiam nunc obit, sicut Subregens idem munus obit in Seminario minori. Uterque colloquia cum singulis suo tempore habet et singuli privatim et sponte adeant Superiorem, ut in difficultatibus, anxietatibus et tentationibus adjuventur. Munere Confessariorum funguntur plures sacerdotes. Canonicus quidam Ecclesiae Cathedralis specialiter electus, magister Dogmaticae in Seminario degens, capellanus Seminarii, Patresque Cappucini. Modus hic providendi directioni alumnorum
4
a tempore fundationis Seminarii existit et probatus habetur, sicut relator ipse olim alumnus Seminarii expertus est et nunc ut Episcopus per undecim annos probare potest. Episcopus ipse Seminarium suum visitat saepissime et colloquia cum alumnis habet, eos monet, instruit et ad pietatem accendere conatur, praesertim tempore feriarum autumnalium in castello rusticationis, ubi cum alumnio Seminarii minoris convivere solet.
14. Magistrorum numerus pro studiis philosophicis et theologicis idem est ut in universitatibus publicis ideoque Lyceum episcopale Eystettense jure publicitatis gaudet. At tres tantum magistri in Seminario convivunt, qui disciplinae internae prorsus non se immiscent. Idoneitate et diligentia, pietate et morum integritate omnes commendantur et alumnis exemplo praelucent.
15. Regens Seminarii ipso jure est Rector studiorum philosophico-theologicorum et ab episcopo ex toto clero specialiter eligitur et in suo officio qua Regens et Rector studiorum instituitur. Praesens Rector munere suo prudenter fungitur et quoad omnia Episcopum instruit ejusque consensum exposcet.
16. Administratur patrimonium Seminarii tamquam bonus paterfamilias dependenter ab Episcopo administrat; diligenter notat accepta et impensa, asservat documenta et tabulas accepti et expensi et totam rationem acceptorum et impensorum cum documentis Episcopo et Capitulo Cathedrali ex ordinatione SSmi  Domini Pii Papae X. praesentat, ut omnia accurate inspiciantur et approbentur, priusquam in archivo asserventur. Hygienae et aedificio reparando bene consultum est, alumnis cibi sani et sufficientes praeparantur.
18. Officio Deputatorum pro re oeconomica Canonici Ecclesiae Cathedralis funguntur juxta voluntatem et approbationem
5
SSmi  Domini Pii Papae X. in audientia anno 1906 habita, et Episcopus eorum consilium et consensum juxta juris normas requirit. Quoad disciplinam Episcopus ipse officium suum tamquam Pater Seminarii implet, saepissime cum praepositis de hac colloquium habet et eorum relationes audit, sicut et ipse Seminarium saepissime adit et in museis alumnorum inopinato praesens est. Si quis alumnorum, praesertim juniorum officio non satisfacit quoad ordinem servandum et virtutes acquirendas vel malum exemplum praebet, cito dimittitur, ne alii detrimentum capiant.
19. Anno 1917<6>5/17 in Seminario majori 70 alumni inscripti sunt; at propter bellum funestissimum 60 alumni ad arma vocati sunt et ex his novem mortui. Seminarium minus habet 100 alumnos, ex quibus 32 ad exercitum conscripti sunt et duo mortui. Numerus alumnorum par est dioecesis necessitatibus. Nemo admittitur, qui ad sacros ordines non aspirat, et si quis est, cuius indoles et animus spem vocationis ad sacerdotium non amplius praebet, e Seminario dimittitur, si non, quod plerumque evenit, sponte egreditur.
Alumni externi non habentur, nisi aliquoties ad tempus malae valetudinis causa, qui, quam primum fieri potest, denuo ingredi debent.
Nullus alumnus extra dioecesim instituitur. Hoc anno ex dioecesi Spirensi unus alumnus receptus est; alter e dioecesi Herbipolensi cum consensu suorum Ordinariorum, et duo fratres O. S. B. ex Abbatia Schyrensi in Seminario studiis vacant. Ex Bulgaria venerunt 6 sacerdotes, qui hoc anno ad studia incumbunt.
20. Famuli sunt decem, qui ab Regente cum industria eliguntur et officiis suis satisfaciunt et pietate se commendant.
Servitio culinae et pistrini sicut et linteis purificandis et adaptan-
6
dis sorores O. S. Fr. ex Congregatione Mallersdorf addictae sunt, qui domum a Seminarii aedificio separatam, ipsis solummodo perviam inhabitant.
IV. De pietate et disciplina.
21. Pietas in Seminario omni studio excolitur et adhortationibus accenditur. Quotidie alumni recitant orationes matutinas et vespertinas in oratorio, assistunt sacrificio Missae et visitant SS. Sacramentum; diebus dominicis et festivis insuper Missae solemni et post meridiem aliae s. functioni assistunt. Communio frequens et quotidiana magis ac magis promovetur, sed alumni minime coguntur, ita ut alii per duo vel tres dies, alii per quatuor vel quinque, aliquot quotidie ad S. Synaxim accedant. Spiritualia exercitia quotannis per tres dies integros peraguntur. Alumni Seminarii majoris haec exercitia faciunt initio anni scholastici, Seminarii minoris alumni in s. hebdomada exercitiis vacant.
22. Alumni omnes et maioris et minoris Seminarii semelsaltem in hebdomada de rebus spiritualibus instruuntur cum pia adhortatione. Maiores instruuntur in vita ascetica, juniores in pietate aetati suo conveniente. Alumni Seminarii minoris frequentantes gymnasium publicum insuper per duas horas in hebdomada in doctrina christiana instituuntur a sacerdote ad hoc officium specialiter constituto.
23. Statuta in Seminario adsunt, facta anno 1838 a fundatore Episcopo Carolo Augusto de Reisach, et rite servantur. Horarium cuique Seminario proprio pro quotidianis occupationibus habetur, quod et stricte urgetur, sonitu campanulae indicatur et adamussim servatur.
7
24. Quia Seminarium spiritualis familia est ad certum finem adunata sub Episcopo, cuius vicegerens est Regens, alumni Superioribus reverentiam et obedientiam exhibent et inter seipsos dilectione conjuncti sunt. Educatio ad statum sacerdotalem magis paterna auctoritate et spiritu amoris regitur quam spiritu timoris et metu personarum.
25. Alumni, praesertim Seminarii minoris de verae et christianae urbanitatis legibus a Subregente erudiuntur. Adiguntur etiam ad vestium et corporis munditiam et quamdam in conversatione comitatem, eo magis quia etiam alumni Seminarii minoris vestibus clericalibus sunt induti, idque diebus dominicis et festivis talari; has vestes a Seminario accipiunt gratis.
26. In Seminarium solummodo dioecesani recipiuntur, exceptis pueris, qui ab Ordinario proprio missi sunt; ideoque reiecti vel dimissi ab aliis Seminariis vel ab Institutis religiosis excluduntur.
27. Perturbationes aut scandala non obvenerunt. Minus apti et de quibus non amplius est spes, se peti statum sacerdotalem, mox dimittuntur. Plerumque multo plures adimissionem petunt quam recipi possunt, ideoque magis digni et intellectu et pietate praestantes eliguntur.
28. Etsi Seminarium Eystettense est unum, alumni Seminarii majoris ab alumnis Seminarii minoris separati vivunt. Et in Seminario minori alumni inferiorum classium non communicant cum alumnis classium superiorum, quibus cubicula diurna nocturnaque propria addicta sunt.
29. Tempore, quo alumni ad suos revertuntur, parochi de eis curam agunt et praescriptum est, ut parocho se sistant et feriis finitis a parocho de vita et honestate in feriis exhibita testimonium petunt, quod clausum Superiori Seminarii tradendum est.
8
30. Civiles studiorum universitates frequentare Episcopus iis tantum sacerdotibus permittit, qui se pietate et vitae honestate commendant et ad gradus academicus aspirant. Tempore studiorum in universitate plerumque in domibus religiosis habitant et nullo commercio utuntur, quod periculum perversionis praebere possit.
31. Clerici solummodo tempore belli servitium militare obire coguntur. Tempore pacis primo petunt, ut vocatio ad servitium militare tempore studiorum retardetur, deinde promoventur ad s. Ordines et tunc non amplius vocantur ex lege pro hiis facta, qui in sacris sunt constituti, ad arma, sed tempore belli forsan ad servitium in hospitalibus.
V. De Studiis.
32. Studia humaniora alumni Seminarii in publico gymnasio perficiunt cum discipulis externis gymnasii. Omnes simul et in ordine a Seminario egrediuntur, ut aulam gymnasii in altera parte viae sitam petant et alumni cuiusque classis schola finita in ordine redire debent. Episcopus a palatio suo, si vult, videre potest alumnos adeuntes ad gymnasium indeque redeuntes ad Seminarium.
In studiis humanioribus traduntur lingua propria nationis, latina, graeca et gallica ex officio, hebraica, italica et anglia ad libitum; praeterea mathematica et physica, historia, geographia et ars delineandi. Alumni Seminarii ordinarie inter optimos discipulos sunt, sicut testimonia ter in anno a magistris accepta testantur; qui in classe sua non proficit et ad classem superiorem non admittitur, e Seminario egredi debet.
33. Studium Philosophiae in lingua vernacula traditur et
9
duobus annis absolvitur, ita tamen ut clerici anno secundo etiam Dogmaticam, historiam ecclesiasticam et Apologiam frequentant. Magister breve scriptum dictat juxta principia Si  Thomae et optimos auctores illudque accurate explicat. Theses 24 philosophicae a S. Congregatione propositae veluti normae directivae habentur Aliae disciplinae, quae tractantur sunt Chemia, Mineralogia, Geologia, Botanica, Anthropologia, historia naturalis, profana et artium, atque Physica. Alumni diligenter student, et quoque semestri examen subire debent de disciplinis traditis. In quantum potest, Episcopus assistit examinibus eique notae singulae in examine acceptae exhibentur.
34. Studium Theologiae absolvitur tribus annis, ita ut alumni per quinque annos studiis philosophico-theologicis incumbant. Magister Dogmaticae dictat scriptum illudque modo scholastico explicat. Alii magistri textus auctorum probatorum sequuntur et in libera oratione e pulpito de thesi proposita loquuntur; aliquot magistri ipsi sunt auctores librorum, qui in manibus sunt alumnorum. In Theologia traduntur praeterea: Theologia moralis et pastoralis, Ius canonicum, Exegesis veteris et novi Testamenti, Historia ecclesiastica, Liturgia et Patrologia, Apologia et Homiletica. Omnes alumni frequentare debent disciplinas traditas et quoque semestri examen subeunt, in quo qualificantur. Episcopus examinibus assistere solet, quantum potest, eique singulae notae alumnorum in examine acceptae a Rectore traduuntur. Qui in aliqua disciplina non profecit, examen iterum subire cogitur post aliquot tempus.
35. In sacris caeremoniis alumni optime instituuntur. Alumni Seminarii minoris in Missis in Ecclesia Seminarii cele-
10
bratis ministrant, alumni Seminarii majoris in Missis solemnibus, etiam in Ecclesia Cathedrali. In Dominibus et diebus festivis omnes alumni, postquam mane in Missa privata s. Communionem acceperunt, assistunt hora nona Missae solemni aut in Ecclesia propria aut in Ecclesia Cathedrali; in Ecclesia propria etiam cantum liturgicum exequuntur. Ad functiones pontificales in Ecclesia Cathedrali omnes alumni totius Seminarii superpelliceo induti assistunt, ministrant et in Vesperis simul cum Canonicis cantant. Assistunt etiam omnes s. officiis in Triduo sacro majoris hebdomatae et cantum liturgicum persolvunt.
Praeterea clerici in Ordinibus majoribus in iis, quae Sacramentorum administrationem, Catechismi traditionem etc. respiciunt, practice instituuntur. Ultimo anno studiorum saepius scolas elementares frequentant, ut Catechismi traditionem a sacerdotibus peritis audiant et deinde ipsi experimentum faciant, idemque ut methodum tradendi alias disciplinas cognoscant. Quoad Verbum divinum praedicandum a proprio magistro instituuntur et in Diaconatus Ordine constituti aliquoties in Ecclesia Seminarii e pulpito coram populo praedicant.
36. Lectio diariorum alumni Seminarii majoris solummodo tempore recreationis permittitur; Regens unam et alteram bonam ephemeridem ad manus eorum tradit, ut ea nova cognoscant, quae homines eruditos effugere non debent. A lectione librorum noxiorum et qui studiis distrahere possunt prohibentur.
37. Praeter examina semestralia clerici ante susceptionem Subdiaconatus Ordinis examen synodale de disci-
11
plinis principalibus Theologiae, praesente Episcopo, subire debent. Alterum examen in Curia praesente Episcopo subeant ii, qui ad Presbyteratum promovendi sunt, ut approbationem pro cura animarum accipiant.
Facultate gradus academicos conferendi Seminarium non gaudet. Ordinati ad Sacerdotium omnes primum ad curam animarum sub directione parochi exercendum admittuntur. Sacerdotes maiorem spem praebentes ad studia ultiora mittuntur sive ad universitatem in regno Bavariae sive Romam in Institutum Teutonicum ab Anima, ut gradus academicos acquirant et deinde, si opus est, magistri in philosophica vel theologica disciplina constitui possint.
38. Aulae ad studium historiae naturalis et physicis apparatu necessario et instrumentis opportunis bene instructae sunt et omnes alumni ad hoc studium obligantur.
39. Adest pretiosa bibliotheca cum 80.000 libris ex universa Theologia et Philosophia et aliis disciplinis; probatissimi auctores veteres et recentes in ea habuntur. Praeterea etiam bibliotheca regia in eadem domo ad Seminarium pertinente ad usum magistrorum et alumnorum adest. Custodia utriusque bibliothecae sacerdoti commissa est, qui promptissime cuique praesto est.
VI. De sacris Ordinationibus.
40.41. Anno primo philosophico alumni initiantur prima Tonsura, anno sequenti ad Ordines minores promoventur, plerumque tempore Nativitatis Domini. Praeter scrutinium, quod Regens Seminarii tempore opportuno cum singulis habet, etiam Episcopus unumquemque ad se vocat, ut de vocatione,
12
pietate, integritate vitae, de fervore spiritus in exercitiis quotidianis etc. inquirat et moraliter certus fiat, promovendos dignos esse et spem afferre, quod ministerio Ecclesiae semper mancipaturi sunt. Ad s. Subdiaconatus Ordinem non promoventur nisi per duos annos integros studiis theologicis vacaverint et pietate et integritate vitae in Seminario dignos se probaverint. Ante eorum ordinationem habetur examen synodale et scrutinium et a Regente et ab Episcopo. Examen synodale in Curia instituitur coram quibusdam Canonicis Ecclesiae Cathedralis et pluribus magistris Lycei episcopalis, praesente Episcopo, et simili modo examen pro approbatione Curae habetur ante Presbyteratum. Ante ordinationem ad Subdiaconatum promovendus quisque in sua parochia in Missa solemni Dominicae coram populo promulgatur, ut, si quis habeat aliquid contra promovendum, parocho annuntiat, qui de effectu publicationis testimonium ad Regentem Seminarii mittere debet; hoc testimonio misso et inspecto admittitur, qui etiam a populo approbatur. Altera denuntiatio coram populo parochiali fit ante promotionem ad Presbyteratum. Interstitia servantur; sed ad s. Diaconatus Ordinem promoventur plerumque cum dispensatione ab interstitiis; Diaconi vero plus quam 12 menses suscepti ordinis munia obeunt. Ordinationibus praemittuntur exercitia spiritualia secundum methodum Si  Ignatii, ante Diaconatum et Presbyteratum per tres dies integros; ante alios ordines per duos dies. Ordinatio ad Presbyteratum habetur in Ecclesia Cathedrali et more solemni. Ad alios Ordines et ad Tonsuram alumni promoventur in Ecclesia publica Seminarii. In casu singulari ordinatio fit aut in Sacello Seminarii aut palatii Episcopi.
13
VII. De Visitatione Seminarii.
42. Seminarium dioecesis Eystettensis prae aliis Seminariis regni prorsus singulare est, quia Lyceum, in quo studia Philosophiae et Theologiae perficiuntur, intime cum Seminario conjunctum est et Regens Seminarii ipso jure est etiam Rector Lycei et studiorum et Lyceum jurisdictioni Episcopi plenissime est subiectum. Episcopus libere nominat magistros Philosophiae et Theologiae, etsi electi personae gratae esse debent etiam regi, qui illos approbat, eodem modo, uti solummodo personis regi gratis secundum Concordatum parochiae liberae collationis conferri debent. Ex hac Constitutione Seminarii et Lycei episcopalis a temporis erectionis usque adhuc sollicite servata Seminarium Eystettense cum suo Lyceo habetur ut "margarita dioecesis", pro qua Episcopus et Clerus ab anno 1838 libentissime donationes et legata pia obtulerunt et plurimi sacerdotes ex decenniis Seminarium ex testamento heredem fecerunt.
Quia Episcopus Patrem Seminarii se habet, illud saepe invisat et sollicite curat, ut et Praepositi et alumni officio suo satisfaciant. Et studiorum et recreationis tempore in Seminario apparere solet, ut omnes et singulos alumnos cognoscat et sciat, quo spiritu ducantur, quinam sit in eorum studiis profectus. Adhortat eos in genere et monet singulos privatim, ut in humilitate et obedientia, in puritate vitae et in caritate erga Deum et condiscipulos proficiant. Alumni in majoribus Ordinibus alternatim Episcopo in Missa quotidiana in Sacello Palatii assistunt ideoque post Missam occasio se praebet, ut illos paterno modo et pro cuiusvis indole et necessitate adhortetur.
+ Leo, O. S. B.
Epps Eystettens.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2"Eystettensis" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, eingefügt; der Betreff befindet sich vorab, auf einer gesonderten Seite.
3Hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, eingefügt.
4Hds. vom Verfasser eingefügt.
5Hds. vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes), Relatio de Seminario dioecesis Eystettensis<Eichstätt>, Eichstätt vom 05. Juni 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6558, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6558. Letzter Zugriff am: 27.01.2023.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.