Dokument-Nr. 6561
Nörber, Thomas an Heilige Kongregation für die Seminare und die Studieneinrichtungen
Freiburg im Breisgau, 25. November 1917

Eminentissime Princeps!
Cum sacra Congregatio de Seminariis et Studiorum Universitatibus nobis quasdam quaestiones, quae ad mentes atque animos clericorum in spem Ecclesiae confirmandos spectant, proposuerit, quae sequuntur, qua decet, oboedientia expono.
I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Archidioecesis Friburgensis in Germania habet seminarium majus in duas partes divisum et quinque seminaria minora, in diversis regionibus erecta.
Seminarii maioris una pars in "St. Peter", vico 18 km ab urbe Friburgum distante praebet clericis ultimi anni ante sacerdotium institutionem practicam, ascecticam [sic] et scientificam pro cura animarum. Haec sola domus in omnibus ad normas S. Conc. Tridentini instructa est, cum in ipsa alumni simul et aluntur et ad vitam religiosam educantur et in scientia theologica imbuuntur. Altera pars seminarii maioris Friburgi in ipsa urbe sita est, in qua alumni sacrae theologiae in Universitate vacantes per tres annos cohabitant ut in eo ad vitam religiosam
2
et statui clericali conformem adducantur simulque in comparanda scientifica eruditione adiuventur et in sensu ecclesiastico confirmentur et custodiantur. Ut autem S. Concilii Tridentini normis, quantum apud nos fieri potest, satis fiat, in hoc seminario, quod <"C>convictus2 theologorum<">3 vocatur, Repetitores sacrae scientiae constituti sunt, qui repetitionibus cum alumnis habitis eorum studiis invigilant, et curant ut alumni doctrinam theologicam et philosophicam ad mentem Ecclesiae et secundum Apostolicae Sedis praescripta imbuant.
E quinque Seminariis minoribus unum apud sedem archiepiscopalem Friburgi in urbe ipsa erectum est, secundum in oppido Constantiae exstinctae Constantiensis dioecesis antiqua sede, tertium Episcopii ad Tuberam, quartum Rastattii, quintum Sigmaringae pro illa archidioecesis parte constitutum, quae ad regnum Borussorum pertinet. Quae Seminaria minora quoque omnia eo a normis a S. Concilio Tridentino praescriptis digrediuntur, quod scientifica institutio ab alumnis non in ipsis sed in gymnasiis publicis acquiritur. Placeat videre, quae de hoc n. 30 habentur.
Ecclesiae utilitati inservit etiam seminarium privatum a decano F. Xaverio Lender S. S. olim praelato domestico propriis sumptibus in Sasbach erectum et nunc a societate privata cum consensu Episcopi administratum, quod tamen superiores classes non continet nec iure gaudet de studiis in ipso factis publica
3
auctoritate testimonia reddere.
Archidioecesis Friburgensis ineunte saeculo XIX ex ruinis "saecularisationum" noviter erecta est. Bulla erectionis Pii VII de 16. Augusti 1821 postulabat quidem, ut Seminarium erigeretur, his verbis: "Cumque ad praescriptum Sacri Concilii Tridentini pro cleri educatione ac institutione Seminarium puerorum Ecclesiasticorum ab Episcopo libere regendum et administrandum existere debeat quamprimum poterit, congrue erigendum mandamus."
Bulla Leonis XII de die 11. Aprilis 1827 ad Dominici gregis custodiam hoc iterum confirmabat.
Cum autem media ad perficiendum postulata primis archidioecesis nostrae temporibus fere omnia deficerent, id tantum assequi potuit, ut Friburgi seminarium pro candidatis proxime ad sacros ordines promovendis erigeretur, quod 1823 aedificari coeptum et 18 Novembris 1827 alumnis apertum est.
Decennio elapso aedificium abbatiae benedictinae ad St. Petrum a gubernio Ecclesiae traditum et seminarium Friburgense illuc translatum est. Quo facto in praedicto Friburgi sito aedificio convictus theologorum instituebatur a gubernio administrandus, in quo juvenes studiis theologicis in universitate publica vacantes cohabitarent. Anno demum 1857 conventione inter Apostolicam Sedem et gubernium facta contigit, ut Archiepiscopus Hermannus de Vicari convictum theologicum supra de-
4
scripta forma sua auctoritate regendum et administrandum instituere posset, quod deinceps brevi intervallo posito usque adhuc perseverat.
Anno 1850 apud sedem archiepiscopalem Friburgi convictus puerorum erigebatur. Seminarii sive convictus primi istius erectionem sequebatur erectio convictus puerorum Sancti Fidelis Sigmaringae 1856, convictus St. Conradi episcopi Constantiae 1864, convictus Episcopii ad Tuberam 1871, tandem illius, qui Rastattii habetur et anno 1898 apertus est.
2. Seminaria meae archidioecesis solummodo pro alumnis archidioecesis ipsius condita sunt neque ulla nobiscum participat aliena dioecesis.
Ordinarius ipse illis praesidet.
3. Aedificiorum sive fabricarum maiorum seminariorum illud, quod antea abbatiae benedictinae ad St. Petrum inserviebat, anno 1750 aedificari coepit et adhuc in bono statu tenetur; illud quod convictum Theologiae alumnorum complectitur, anno 1823 exstructum est.
Aedificia vero, in quibus tanquam seminariis minoribus pueri ad humanitatem et mores clericales primo informantur, omnia novae dici possunt, cum haec omnia spatio triginta abhinc annorum (fabrica seminarii Friburgensis anno 1885, fabrica seminarii Episcopii ad Tuberam anno 1891, fabrica seminarii Rastattensis anno 1897) exstructa fuerint, Seminarium Constantiense anno
5
1901 prorsus renovatum sit. Seminarium Sigmaringae conditum quidem est, in domo paterna Sti. Fidelis sed ante viginti fere annos funditus restauratum et innovatum.
Seminarium maius ad St. Petrum in Silva nigra prope Friburgum sexaginta alumnis commodum vivendi et habitandi spatium praebet praeter conclavia, in quibus praepositi et magistri Seminarii habitant et quae communibus vitae consuetudinibus reservantur ut auditoria, refectoria, bibliotheca e. a.
Unusquisque alumnus proprium in eo conclave vel cubiculum inhabitat. Aedificium convictus Theologici centum octoginta adolescentes, qui catervatim in musaeis studiis vacant et in communibus dormitoriis decumbunt, capere potest praeter spatia ad vitam communem necessaria et illa, in quibus praepositi habitant.
In consiliis nostris est, ut hanc domum amplificemus, quod opus nisi bellum intercessisset, iam agressi essemus.
Seminarium minus Friburgi conditum fere ducentis alumnis capiendis sufficit, seminarium Constantiense centum, seminarium Rastattense centum viginti, seminarium Episcopii ad Tuberam centum viginti, seminarium in Sigmaringa existens septuaginta discipulos recipere potest. Disciplinae et valetudinis tuendae legibus omnes domus optime respondent, quod etiam a civilibus de sanitate publica curam habentibus magistratibus confirmatur.
A vicinorum introspectu aliisque servitutibus liberae sunt
6
fabricae, hortisque atque atriis ad spatiandum aptis satis instructae.
4. Rusticationis domus non habentur, neque necessariae esse vicentur, cum praeter convictum theologicum et aedificium minoris Seminarii Friburgi existentes omnes hae domus vel fabricae in oppidis minoribus sitae sint, ut ipsas iam rusticationes esse dicere debeam.
Insuper alumni ferias autumnales domi apud parentes suos transigunt.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
5. Seminaria nostra neque maiora neque minora proprias facultates reditusque ex eis profluentes possident, cum illa secundum leges nostras iure personae moralis instrui non possint.
Existunt autem duae fundationes ecclesiasticae, ad facultates archidioecesis ab Episcopo libere administrandas pertinentes, e quorum reditibus seminaria praedicta, quantum sufficiunt, sustentantur. Hae sunt fundatio Archiepiscopi Hermanni (Erzbischof Hermann-Stiftung) et fundatio seminarii archiepiscopalis (Erzbischöflicher Seminarfond). Prima ab archiepiscopo Hermanno, clero et aliis benefactoribus adiuvantibus condebatur et variis deinceps aliis dotibus augebatur. Altera facultates complectitur, quas primis archidioecesis temporibus auctoritate civili ex aliis fundationibus ecclesiasticis segregabantur ut ipso seminario erigendo et sustentando insumerentur, et deinceps variis benefactorum donis paulatim adaucta est.
7
Quae fundationes iure personae moralis instructae sunt, ut secundum leges apud nos valentes proprietates vel facultates possidere et aquirere possint. Quare et ipsae coram lege civili possessores seminariorum nostrorum habentur. Fundatio Archiepiscopi Hermanni possessor omnium seminariorum minorum, fundatio seminarii archiepiscopalis possessor seminariorum maiorum est.
Ex reditibus istarum fundationem expensae pro Seminariis faciendae solvuntur. Non eidem permanent diversis annis.
Nuperrime praeteritis annis Fundatio Archiepiscopi Hermanni sequentes percipiebat fructus ad seminariorum minorum sustentationem insumendos:
Ex bonis immobilibus circiter 12.000 marcas
Ex pecuniis in sortem conversis 58.000 marcas
Ex titulis debiti publici 14.211 marcas
Accedunt restitutiones eorum qui post accepta instituti beneficia a studio theologiae vel a servitio ecclesiastico recedebant in summa 18.000 m.
Pro seminario vel puerorum convictu Sigmaringae existente nihil ex reditibus Fundationis Archiepiscopi Hermanni insumitur, cum haec Fundatio solummodo pro alumnis ad territorium Magni Ducatus Badensis pertinentibus destinata sit. Ad solvendas istius in regno Borussorum conditi Seminarii praesto sunt aliae Fundationes, quae annis nuperrime elapsis ex bonis
immobilibus 60 marcas
ex aere in sortem converso 8.000 marcas
8
annuatim proferunt, ad quae ex eleemosynis 2.500 marcas
et ex restitutione stipendiorum ad promovenda
tudia collatorum
200 marcas.
Fundatio seminarii archiepiscopalis sequentes fructus annis proxime praeteritis percipiebat, quae ad sustendandum seminarium maius inserviunt.
Ex bonis immobilibus 55 marcas
ex pecunia fenori data sive ex aere in sortem converso 4.000 marcas
ex titulis debiti publici 51.000 marcas
ex eleemosynis et oblationibus et ex stipendiis
missarum, quae pro populo applicandae erant vel
quae apostolico indulto pro secunda in eadem die
missa celebranda percepta erant,
58.000 marcas.

Tuitoni bonorum fundationum, quae in conservationem seminariorum impendenda sunt, hoc modo consulitur, ut omnia accepta et expensa Ordinariatui Archiepiscopali annuntianda sint eiusque iussu fieri debeant, syngraphae omnes in thesauro Ordinariatus Archiepiscopalis custodiantur et domus aliaque bona immobilia ut possessio fundationum praedictarum in tabulis publicis inscribantur et praepositi singulorum seminariorum bis in anno de conditione domuum eorum curae commissarum referre debeant et insuper annuatim ratio villicationis reddenda sit et computatio expensarum et acceptorum a rationario accurate examinetur.
9
Accepta e reditibus, quae non statim pro expensis eroganda sunt, sine mora apud mensas argentarias foenori dantur, usque ad tempus quo impensae faciendae sunt. Si quae accepta e reditibus omnino supersunt, in sortem convertuntur.
6. Ab alumnis pro victu pensio 400 M, in Sigmaringa 375 M requiritur. Sed solummodo pauci totam pensionem solvunt, plurimis ex parte, non paucis ex integro remittitur. Pensiones alumnorum Seminariorum minorum annis proxime praeteritis circiter summam 94.000 M attingebant. Cui adnumeranda est summa pensionum ab alumnis Sigmaringae conditi Seminarii solutarum, quae circiter 30.000 M attingit.
Alumni hi ad solutionem pensionis stipendiis sublevantur, quae omnia in unum collecta ad
ascendunt.
4.000 marcas
Pensiones alumnorum duarum domorum Seminarii maioris iisdem temporibus circiter
valebant.
51.000 marcas
7. Praepositi et magistri in seminariis degentes praeter victum et domicilia accipiunt honoraria, quorum summa pro 17
praepositis vario gradu munerum fungentibus anno praeterito fuit.
17.400 marcae
Honoraria praepositorum infimi gradus a 400 marcis
incipiunt et apud praepositos supremi gradus
attingunt.
3.200 marcas
10
Praeter filias charitatis, a quibus res oeconomicae seminariorum practice gubernantur, servitia domestica pauci servi et ancillae sub praeprositorum et praedictarum religiosarum directione praestant.
In seminario maiore ad St. Petrum haec officia praestantur a quinque filiabus caritatis ex ordine Sancti Vincentii a Paula; adiutae a sex ancillis, et a 4 servis.
In domo convictus theologici Friburgi erecti regulariter octo filiae caritatis ex congregatione Sancti Vincentii a Paula domus curam habent. In quarum subsidium sex ancillae, et duo servi adsunt.
In domo Seminarii minoris Friburgi sunt octo filiae caritatis ex congregatione Sancti Vincentii a Paula, adiutae a sex ancillis, et ab uno servo.
In Seminario puerorum minore Constantiae siti sunt octo filiae caritatis de Sancta Cruce, quae ab uno servo adiuvantur.
In Seminario Rastattensi puerorum minore, octo filiae caritatis e congregatione Sancti Vincentii a Paula domus curam oeconomicam gerunt, quae a quinque ancillis, et uno famulo, adjuventur. Cura oeconomica Seminarii minoris Episcopii ad Tuberam demum a sex filiis caritatis ad congregationem Sancti Vincentii a Paula pertinentibus geritur adiutis a sex ancillis unoque famulo. Pro singulis sororibus ad superiores 120 M annuatim retribuenda sunt, ancillae accipiunt pro anno 200-250 marcas, servi pro anno 240-350 marcas.
11
Expensae seminariorum maiorum in alimenta omnium in eo degentium circiter 108.000 M valent; seminariorum minorum 190.000 M.
In tributa publica seu vectigalia circiter 2.500 M + 1.511 M solvuntur.
In conservationem aedificiorum ullae expensae statutae non sunt sed pro necessitatibus exsurgentibus singulatim decernuntur, ita ut e. g. anno 1916 in conservationem aedificiorum seminarii minoris 10.863 M in conservationem seminarii maioris 6.188 M erogatae sint.
8. Aere alieno Seminaria non gravantur, nisi quod quaedam fundationes existunt, quarum reditus fundatoribus vel aliis ab ipsis designatis personis ad tempus vitae reservantur et fideliter iisdem pro singulis annis solvuntur.
9. Oneribus Missarum Seminaria tenentur, cum pro fundatoribus tales ex mandato Archiepiscopi iniunctae sint, aliaeque pro anniversariis conventione cum Archiepiscopo habita fundatae sint. Sunt etiam aliae orationes pro fundatoribus certis temporibus faciendae. Quae omnia rite observantur sub custodia Archiepiscopi, qui ter in anno de omnibus in Seminario gestis praepositi accuratae referre debent.
Quae pro celebratione missarum solvenda sunt, a praedictis fundationibus Archiepiscopi Hermanni et seminarii archiepiscopalis dantur, quibus oblatae a fundatoribus pecuniae attributae sunt.
10. Universa introitus et exitus ratio inde colligitur,
12
quod 1914 seminariorum maiorum fundi introitus 160.853.18 M
eiusdem exitus autem 113.895.41 M
fuit, seminariorum autem minorum pro omnibus supra numeratis aedificiis et institutis introitus
in eodem anno 220.860.78 M
exitus autem 227.001.25 M
expletur.
Seminarii in Sigmaringa conditi introitus universus
erat 41.000l M
exitus universus 30.000 M.
III. De personis.
11. Rector Seminarii maioris practici ad St. Petrum in Silva nigra prope Friburgum est Dr. theol. Josephus Ries, natus in Boxberg 9. XII. 1867. Postquam variis locis curae animarum vacavit, tanquam repetitor in seminarium vocatus et plures annos hoc munere optime functus 1912 seminarii Rector ab Archiepiscopo electus est.
Prudentia, doctrina, integritate vitae omnino eminet et alumnis saluberrimum exhibet exemplum. Vere paternam alumnorum curam habet, eosque, quoties quisque rationabiliter desiderat, separatim audit; si necesse est, eos adhortatur et opportune corrigit. Ad demandatum sibi opus adimplendum, qua par est studio et religione operam navat, qui pluribus scientificis in lucem editis operibus de vita spirituali et de officio concionatoris recte implendo de sacerdotibus patriae nostrae optime
13
meritus est.
Rector alterius partis Seminarii maioris, quam convictum theologicum vocamus quaeque Friburgi est, Dr. Theol. Jacobus Bilz est natus 4. III. 1872 in Frankfurt. Qui post susceptum sacerdotii ordinem aliquos annos in curam animarum incumbebat deinde Romam missus eruditioni theologicae scientiae capellanus hospitii Teutonorum de Anima vacavit. Postea repetitor in convictu theologico Friburgi constitutus lauream doctoratus theologiae in universitate Friburgensi meruit et anno 1906 Director convicti nominatus est. Omnia ad munus explendum in eo adsunt requisita. Qua scientifica eruditione polleat, inde colligi potest quod facultas theologica eum professoris Universitatis titulo auctum sibi inter magistros theologiae adnumeravit.
Cuisque Seminarii minoris proprius est Rector sacerdos scientia et virtute clericali eminens.
Friburgi: ex anno 1889 Dr. Theol. Leonardus Schanzenbach, professor gymnasii et consiliarius ecclesiasticus ad honorem, natus 12.X.1858.
Constantiae: Matthaeus Lang, natus 6.III.1880, Rector ab anno 1909,
Rastattii: Adolphus Gassner, natus 9.XI.1873, Rector ab anno 1909,
Episcopii ad Tuberam: Aemilianus Stumpf, natus 25.II.1869, Rector ab anno 1901,
14
Sigmaringae: Carolus Fredericus Waldner, natus 4.III.1874,
Rector ab anno 1907.
Quos rectores in regimine seminarii in seminario maiore ad St. Petrum Vice-Regens Dr. Nikolaus Gihr celeberrimus inter germanos scriptor theologicus cum repetitore et duce spirituali, adiuvat; in convictu theologico Friburgensi tres adiuvant repetitores cum duce spirituali; in seminariis minoribus diversis in locis existentibus unus, in Friburgensi duo, Rectoris adiutores assistunt praefecti studiorum.
Vicerector vel subregens Dr. Nicolaus Gihr, prudentia doctrina ac morum integritate optime praestat ut munus ex multis annis commissum rite obire possit.
Ad munus repetitoris vel praefecti studiorum exercendum regulariter iuniores eliguntur sacerdotes, qui eruditione scientifica prae aliis eminent, vel aliis ad id munus desideratis dotibus animi gaudent. Postquam aliquos annos haec officia impleverunt, ad curam animarum exercendam revertuntur, nisi forte ad officium rectoris provehi potuerunt. Studiorum praefecti in seminariis minoribus solummodo super alumnos invigilant ut studia sua rite perficiant. Praefecti contuberniorum ex ipsis alumnis assumpti sunt.
13. Magister pietatis in utroque seminario maiore adest et in seminario degit aliis officiis non implicatur, nisi quod in convictu theologico repetitionum se participem facit instituendarum et in seminario ad St. Petrum liturgicam et asceticam
15
scientiam tradit. Uterque Director spiritualis ea, qua par est prudentia, doctrina et pietate ornatur, et officio suo magna religione et bono effectu satisfacit.
Adsunt pro omnibus partibus Seminarii maioris et minorum confessarii ordinarii et extraordinarii ad id munus exercendum bonis dotibus praediti omnibus.
14. In Seminario ad St. Petrum in Silva nigra, numerus magistrorum sufficiens adest ad disciplinas tradendas. In seminario convivunt. Se etiam immiscent disciplinae seminarii internae. De eorum pietate, morum integritate doctrinaeque solididate locus dubitandi non relinquitur et discipulis suis verbo, exemplo et autoritate vere praelucent.
In Universitate a Gubernio cum consensu Archiepiscopi constituti octo professores ordinarii quattuor professores extraordinarii duoque doctores, qui privatim muneri docendi vacant, S. Theologiae tradendae operam navant. Omnes isti professores emissa prius professione fidei Tridentinae missionem canonicam ab Archiepiscopo adepti sunt eaque omnino digni aestimandi sunt.
In gymnasiis ius magistros profanarum disciplinarum nominandi ad Magnum Ducem nostrum secundum leges pertinet. Solummodo magistri institutionis religiosae cum consensu Archiepiscopi ad munus suum vocantur vel etiam ab ipso praesentantur. Qui omnes missione canonica Archiepiscopi aucti sunt.
15. In seminario maiore perfecte Tridentino ad St. Petrum
16
ipse Regens s. Rector munus Praefecti studiorum exercet. In convictu theologico director studiis alumnorum invigilat singulosque in electione praelectionum academicarum dirigit et habendi repetitiones ex exercitia curam gerit. Cum autem maxima ex parte institutio scientifica in Universitatis facultate theologica vel in gymnasiis publicis procedat, scholasticum negotium ad directores scholarum illarum pertinet, in universitate ad decanum facultatis theologicae. Qui tamen decanus cum professoribus theologiae magisterium secundum rationes gerit, quae ipsis ab Archiepiscopo praescriptae sunt.
16. Fundationes seminariis inservientes ab oeconomo laico sub cura summa ipsius Archiepiscopi administratur. Rectores fabricarum res domesticas dispensant et de statu oeconomico singulis mensibus in scripto rationem reddunt. Expensa omnia sive ordinaria sive extraordinaria adnotantur et huiusmodi documenta in archivio ordinariatus cum tabulis recepti et expensi aliisque regestis negotiorum gestionem respicientibus asservantur. Quantum ad normas hygienicas pertinet medicus seminarii adest, qui rectoribus quae necessaria sive utilia sint, proponat. Rectoribus etiam mandatum est, ut cibis sanis et convenienter in alumnorum nutritionem praeparandis provideant. Bis in anno aedificia seminariorum omnia a Rectoribus et rerum peritis inspiciuntur, et si quae damna aut defectus deteguntur, statim reparationibus faciendis consulitur.
17. Seminaria nostra congregationi religiosae nulli commis-
17
sa sunt.
18. Causae omnes ad rem oeconomicam vel disciplinam seminarii pertinentes ab ordinario, habito consilio cum ordinariatus consiliariis, gubernantur. E quibus aliqui speciali modo deputati sunt, ut rebus seminariorum provideant gestaque in eis inspiciant et de iis ad ordinariatum referant.
19. Cum his belli temporibus adolescentes omnes sub arma vocentur, in seminario maiore paucissimi alumni in praesens inveniuntur. In Seminario ad St. Petrum solummodo sex alumni ad ordines maiores praeparantur, in convictu theologico 11 studiis vacant.
Maior est numerus alumnorum seminariorum minorum, in quibis discipuli classium inferiorum aequali ac aliis temporibus numero adsunt, cum superiorum classium non pauci ad arma vocati sint.
Seminarium minus Friburgense habebat 174 alumnos,
Constantiense 100
Rastattense 147
Episcopii ad Tuberam 100
Sigmaringense 70
Praeteritis annis in seminario ad St. Petrum circiter 50-60 alumni praesentes erant, in convictu Theologorum Friburgense circiter 180.
Qui ad sacros ordines certe non adspirant in seminarium minus regulariter non recipiuntur. In seminarium maius tales
18
recipiendi causa omnino non adest.
Sunt quidam externi discipuli gymnasii, qui studium sacrae theologiae intendunt, et plerumque apud parentes degunt aut valetudinis causa ab introitu in seminarium ad tempus arcentur.
Sacrae theologiae ipsi vacantes alumni in praesens omnes in seminarium ingressi sunt, neque praeteritis annis quisquam ad sacros ordines promovebatur, nisi notabile tempus i. e. duorum vel trium annorum in seminario degisset. Si quibus theologiae alumnis extra convictum theologicum ut apud parentes habitarent, permissum fuit, tamen repetitionibus ex exhortationibus in seminario habitis et servitiis religiosis interesse semper tenebantur. Praepositi convictus etiam de iis curam gerunt.
Praesenti tempore alumni sacrae theologiae extra dioecesim non instituuntur. Temporibus elapsis quidam alumni in seminariis aliarum dioecesium ut Eichstaettensis in Bavaria vel Oenipontanae in seminario a patribus societatis Jesu directo vel in collegio Germanico in urbe Roma instituti sint. Qui omnes aliquot tempus etiam in proprio Archidioecesis seminario studiis vacabant. Alia ut ingrediantur seminaria ea de causa permissum fuit, quod ibi in quibusdam disciplinis, quibus eorum ingenium optime congruum et aptum esse videbatur, a clarioribus magistris profundiore utrique institutione erudiri poterant.
20. De numero famulorum et ancillarum iam supra II, 7 relatum est.
19
Seliguntur a praepositis singularum domorum, qui de bonis eorum moribus testimonia requirunt. Deinde eorum conductio ab ordinariatu archiepiscopali confirmatur.
Rectores de eorum servitio et vitae ratione vigilant. Omnes famuli et ancillae ad implenda religiosa sua officia tenentur eisque spatium ad opera pietatis et religionis implenda conceditur.
Sorores quae rebus familiaribus seminarii administrandis addictae sunt, ad congregationem filiarum caritatis S. Vincentii de Paulo pertinent excepta una domo quae habet sorores de S. Cruce ex Hegne-Jugenbohl.
Habitant in partibus seminarii ab eis, in quibus alumni degunt bene separatis quamvis in aedificio non prorsus a seminario separato, quod sine magna iactura temporis et sine notabili damno administrationis fieri non potest.
Animadvertere liceat, toto decursu temporis, quo sorores servitium suum in seminariis praestiterunt, neque scandalum ullum neque perturbationem ullam ex illarum in seminariis praesentia orta esse neque ullius commercii illiciti aut periculosi illarum cum alumnis aut aliis in aedibus degentibus personis vestigium esse repertum. Occupatae sunt in praeparandis cibis, cura linteaminum et munditie interna domuum servanda. Magno cum seminarii emolumento haec servitia sororibus praedictis committebantur, cum maiore quam conducti famuli vel ancillae religione et diligentia officia implent, bona semina-
20
rii omni probitate et honestate custodiunt et optima fide in debitum usum convertunt.
IV. De Pietate et Disciplina.
21. Ad pietatem in seminariis colendam, omnes alumni ad preces matutinas et vespertinas communiter adducuntur, quotidie sacro missae sacrificio assistunt. Ante prandium et coenam similiterque post ea benedictio mensae vel gratiarum actio dicitur. Omnes alumni ad visitationem Sanctissimi quottidie faciendam admonentur. Aetate provectiores, imprimis alumni seminarii maioris quottidie meditationem matutinam instituunt, ad quam vespere praeparationem accipiunt. Inter prandium et coenam lectio habetur, partim ex Scriptura sacra, partim ex libris ad aedificationem discipulorum aptis. Ad Communionem sacram omnes pluries in hebdomade, multi immo plurimi quottidie accedunt. Mense Maii quottidie devotio Mariana celebratur, cui omnes alumni assistunt. Circa festum Sancti Aloysii iuventutis patroni devotio sex dominicarum in venerationem Sancti Aloysii a pluribus exercetur. Alternis annis ab alumnis seminarii minoris provectioribus et quotannis ab omnibus alumnis seminariorum maiorum separatim exercitia spiritualia per tres aut quinque dies peraguntur. Quae exercitia ab alumnis cum magna devotione agi solent, directoresque eorum fructus magna in suis relationibus commendatione laudant.
22. Instructio hebdomandaria de rebus spiritualibus cum pia exhortatione habetur. Maioribus traduntur principia vitae asce-
21
ticae et mysticae. Iunioribus doctrina christiana explicatur methodo et 4 catechetica, cum omnes assistant.
23. Seminarium propria statuta habet anno 1889 composita, quae rite observantur. Pro quottidianis alumnorum occupationibus adest horarium, quod adamussim servandum alumnis omnibus a rectoribus et praefectis mandatur. Si qui hoc horarium neglexerint, statim admonentur aut secundum gravitatem violationis puniuntur vel, utpote cum pluries ordinem transgressi fuerint, dimittuntur.
24. Alumni obligantur, ut erga superiores ea, qua par est reverentia se gerant, nulla specie adolationis vel servilis ingenii admixta sed aperto animo et filiali fiducia. Cuique fas est, ut ius suum etiam coram superioribus honesto modo defendat.
Erga seipsos ea se gerere debent aestimatione et observantia, quam vita christiana et dignitas sacerdotalis exigunt. Quem modum gerendi in servando ordine, vestitu, munditia, moderantia aliisque similibus sequantur oportet.
Erga socios christiana caritate, humanitate, urbanitate et aperta mente se gerere iussi sunt, et particularis amicitiae sensibus ut abstineant neque quidquam minus honesti intra eorum societatem immisceri patiantur graviter admomentur cauteque induuntur.
Ad officia sua implenda maxime amore Dei et scientiae et religione et stimulo honoris adiguntur. Timor et minae non
22
omnino desunt, quamquam ultimum ad bona facienda impulsum locum obtinent.
25. Alumni propriis ad hoc destinatis horis de verae et christianae urbanitatis legibus erudiuntur, cum suadeantur ut quandam in conversando comitatem cum modestia et gravitate coniunctam iugiter teneant, et unus alterum <de>5 defectibus huiusmodi amico animo admoneat. Quantum ad praecepta hygienica praepositi prudenter invigilant, ne discipuli negligant, quae ad munditiem corporis et vestium secundum mores regionis et urbanitatis leges observanda sint.
26. Reiecti vel ab aliis seminariis aut institutis religiosis dimissi in seminarium non admittuntur.
27. Perturbationes notabiles vel scandala praeterito tempore in seminariis nostris non obvenerunt neque adhuc in eis habentur. Quae a S. Concilio Tridentino et a summis Pontificibus ad correctionem et de expulsione inutilium praescripta sunt, servantur.
28. In seminariis minoribus ubi iuniores alumni cum aetate maioribus simul convivere debent, debitae cautelae adhibentur, ne maiores cum iunioribus commercia habeant sed omnes cum disciplina suae aetatis propria instituantur.
29. Parochis severe mandatum est, ut de alumnis, qui tempore vacationis ad suos revertuntur, naviter curam agant. Praescriptum iis est, ut Ordinarium per Rectorem de alumnorum vacantium ratione agendi scripto testimonio certiorem reddant. Re-
23
quiritur a parochis aut eorum vicem gerentibus, ut exponant, quo studio alumnus sacris interfuerit, num tabernas loci illicite frequentaverit aut aliquid minus honeste egerit. Alumnis autem mandatur, ut quottidie sacro missae sacrificio assistant, sacramenta confessionis et s. communionis saepe et digne suscipiant, aliaque opera pietatis exercentes a mundanis et illicitis studiis abstineant.
30. Cum civili lege apud nos sancitum sit, ut alumni seminariorum publica gymnasia frequentent et in eis in humanitatis disciplinis instituantur, Ordinarius omnem curam, quam potest adhibet, ut a perversionis contagione fideliter custodiantur neque a fide et ab ecclesiasticae vitae institutis deflectant. Rectores seminariorum minorum diligenter provident, ut alumni, cum quottidiana institutio gymnasii finita fuerit, statim ad seminarium revertantur et secundum horarii ordinem tempus peragant. Cavetur provide, ne quae falsae aut fidei catholicae adversantes sententiae ab alumnis percipiantur neve a condiscipulis vitae christianae et clericalis damnum patiantur.
E necessitate nobis imposita, ut alumni seminariorum minorum gymnasia publica civitatis frequentent, alia emergunt emolumenta, quae iure magni aestimantur. Etenim in gymnasiis in quibus alumni nostri intersunt, boni mores et vita christiana inter discipulos melius exercentur et catholicae fidei maior respectus habetur, auctoritas sacerdotum nostrorum coram publico magis ponderatur, cum eisdem ac ceteri magistratus publi-
24
ci scholis eruditi fuerint.
In convictu6 theologico Friburgi degentes praelectiones theologicas et philosophicas in Universitate litterarum frequentant. Rectores convictus alumnos custodiunt vel custodiendos curant, ut debitis praelectionibus intersint neque ad alia studia et praelectiones declinent horasque a praelectionibus liberas in convictu secundum horarii constitutionem degant. Si quis alumnus cum Ordinarii licentia vel eius mandato praelectionibus profanarum interest disciplinarum provide cavetur, ne hoc in damnum theologicae eruditionis vel clericalis vitae cedat. Quae ratio multa nostris sacerdotii alumnis et ecclesiae emolumenta affert, cum illi quottidiana exercitatione magnopere in fide servanda atque ad aliena a fide respuenda confirmentur, vitae autem clericalis consuetudo nocumenta non patiatur, cum in convictu theologico omnia, quae praeter praelectiones in seminario praestari valeant, nostris alumnis omni cura et diligentia ad aedificationem vitae sacerdotalis rectae fidei et scientiae et animi ecclesiastici provideantur.
31. Tempore pacis clerici nostri militare servitium obire ab anno 1890 usque adhuc ex privilegio a gubernio concesso non cogebantur. Tempore autem huius belli omnes alumni, qui sano corpore gaudebant, et ad ordinem Subdiaconatus nondum promoti erant, ad arma vocati sunt, promoti autem ad sacros ordines servitium militare plerumque ita obire debebant, ut aegrotis et vulneratis militibus inservirent aut alia in re militari ad-
25
ministranda praestarent sine armis servitio. Istorum cum ad studia reverterint, severum examen instituetur, utrum a stipendiis dimissi sine aliorum periculo in seminarium suscipi et ad ordines sacros promoveri possint.
32. Humaniora studia novem annis in gymnasiis publicis absolventur.
Praeter linguam latinam et graecam et germanicam et lingua francogallorum et lingua hebraica traditur. In pluribus gymnasiis etiam facultas linguae anglicae vel italianae ediscendae datur. Cum eruditione in linguis coniungitur institutio mathematica, physica, scientiae naturalis, geographiae et historiae. In supremis duobus classibus accedit prima institutio de elementis philosophiae.
Cum in gymnasiis traditio linguae latinae inter alias disciplinas longe emineat, in eius institutionem maior pars temporis consumitur. Tyrones ergo imprimis ediscunt linguam latinam eo profectu, ut scriptores veteres latinos legere possint et etiam ad legendam Sacram Scripturam et ad legendos Sanctos Patres praeparati appareant.
Si de methodo, qua studia perficiuntur humaniora, quaeritur, eam hisce describere possumus. Discipuli primum regulas grammaticales linguarum ediscunt, easque quottidiana exercitatione adhibere docentur cum ex lingua vernacula in linguam ediscendam et vice versa sententias vel textus breviores transferant. Debita grammaticae notitia imbuti ad scriptores lingua-
26
rum ipsos legendos aggrediuntur, primumque scriptores de historia tractantes, deinde poetas legunt, a quibus etiam ad philosophicos scriptores temporis antiqui ascendunt. Similiter in disciplina mathematica et physica et scientia naturali cum instructione theoretica exercitatio coniungitur. In historia et geographia tradenda magister primo partem materiae, quam eo die tractare debet, totam viva voce proponit, deinde capita praecipua effert et dilucidat, postea a discipulis interrogationibus, quae cognoverint, exquirit, tandem illos materiam in libro legere et ediscere iubet.
In institutione religiosa pueri inferiorum classium modo catechetico instruuntur, ut praecipua capita biblicae historiae bene cognoscant et doctrinam christianam de articulis fidei, de divinis mandatis, de sacramentis, de oratione, de virtutibus et de gratia divina modo synthetico rite et large e catechismo ediscant. Accedit instructio liturgica de sancto missae sacrificio et de anno ecclesiastico. Magister religiosae institutionis, qui semper sacerdos est, etiam de vita religiosa discipulorum curat eosque adhortatione et custodia ad exercenda pietatis erga Deum officia inducit. Discipuli superiorum classium ad cognoscendam historiam ecclesiasticam provehuntur. Doctrina de fide et moribus libro synthetico adhibito ipsis apta eorum aetati forma denuo declaratur et apologetica demonstratione confirmatur. Sacrae Scripturae quaedam capita leguntur et brevi expositione exegetica dilucidantur. Quo sensus
27
sacrae liturgiae magis inclinetur, etiam quidam hymni et preces lingua latina discipulorum memoriae traduntur, postquam ipsis verba et sententiae eorum explicata sunt.
33/34. Studium philosophiae et theologiae quattuor annis absolvitur, e quibus primus annus et dimidium secundi anni praecipue studiis philosophicis impenduntur. Alumni adeunt praelectiones philosophicas in Universitate publica a professore laico, sed sincere catholico habitas de logica, metaphysica, psychologia et historia philosophiae, qui professor philosophiam tradit iuxta systema peripatetico-scholasticum lingua vernacula. Ordinarius de cetero huic professori utpote a statu instituto de materia tractanda et methodo sequendo normam accurate praescribere vix potest; propterea ab Ordinario provisum est, ut, quae in praelectionibus academicis Universitatis desiderantur, in convictu suo theologico iuxta methodum et principia S. Thomae et ad normam theseon XXIV a S. Congregatione praescriptarum alumnis philosophiae tradantur, sequendo compendium philosophiae a P. Alphonso Lehmen S. J. (Lehrbuch der Philosophie auf aristotelisch-scholastischer Grundlage) exaratum) [sic].
Studium theologiae dogmaticae absolvitur tribus annis sequendo auctores Josephum Pohle (Lehrbuch der Dogmatik in 7 Büchern) et Nicolaum Gihr (Sakramentenlehre), qui ambo studia sua in Universitate Pontificia Gregoriana et Collegio Germanico absolverunt et libros iuxta principia scholastica ediderunt.
28
In praelectionibus academicis alumni in doctrinam summae theologicae S. Thomae Aquinatis intelligendam introducuntur et partes selectae huius summae explicantur.
E ceteris disciplinis theologicis imprimis tractatur theologia moralis, quae duobus annis persolvitur (auctoribus H. Noldin S. J., Quaestiones Morales vel Francisco M. Schindler, Lehrbuch der Moraltheologie); praeterea theologia fundamentalis sive apologetica (auctore Schill-Schraubinger, Theologische Principienlehre), historia ecclesiastica cum patrologia (auctore Al. Knöpfler, Lehrbuch der Kirchengeschichte), introductio in S. Scripturam (auctore Kaulen-Hoberg, Einleitung in die hl. Schrift des Alten und Neuen Testamentes vel. Phil. F. S. Gutjahr, Einleitung zu den heiligen Schriften des Neuen Testamentes), exegesis veteris et Novi Testamenti, theologia pastoralis, ascetica et ius canonicum.
Cum praelectiones academicae lingua vernacula habeantur, disceptationes in forma scholastica fieri non possunt, quarum defectui interrogatoriis a repetitoribus institutis suppletur.
Studiis philosophicis et theologicis omnes alumni sedulo incumbunt et examina profectu laudabili plerumque superaverunt.
Iam tertio abhinc anno statutum fuit, ut quatriennium cursu unius anni augeatur, ut praeprimis studium philisophiae [sic] scholasticae impensius excolatur, quod autem iniuria temporum usque adhuc fieri non potuit.
35. Per triennium, quod alumni in convictu theologico degunt,
29
omnes, etiam antequam ad ordines minores promoveantur, in sacris ceremoniis et in cantu liturgico erudiuntur iisque cum practica exercitatione etiam institutio theoretica de cantu liturgico et de ecclesiasticis normis ad eum pertinentibus traditur.
In seminario practico7 autem sequitur non modo scientifica institutio de ceremoniis in sacrae missae sacrificio et in sacramentis administrandis ceremoniis omnibus observandis, sed etiam practica exercitatio ad ceremonias et actus liturgicos rite obeundos. Antequam ad sacrum presbyteratus ordinem promoveantur, examine de practica institutione liturgica candidati probantur. De modo audiendi confessiones alumni peculiari cura et instructione illustrantur.
Quod evangelii explicationem et catechismi traditionem attinet in decursu studiorum alumni tenentur, ut doctrina de explicatione S. Scripturae et de catechesis methodo imbuti exercitationes homileticas de explicanda coram populo et tradenda christiana catechismi doctrina coram infantibus scriptas componant, quas magistris ad correctionem proponere debent. Semel in hebdomada alumni convictus theologici congregantur, ut coram praepositis sermones sive ab ipsis sive a probatis auctoribus concinnatos secundum regulas rhetoricas pronuntient, et si quid minus apte in pronuntiando egerint de defectibus certiores facti corrigi possint. Ultimo anno interesse etiam debent alumni catechesi, quam catecheta coram infantibus habet,
30
ut eius agendi rationem cognoscant et secundum ea quae viderunt ipsi se etiam coram praepositis exerceant. Quomodo in visitatione infirmorum se gerere debeant, ut recte et digne munus adimpleant et a periculis sese muniant, caute et sufficienter, docetur. Neque provida instructio deest de modo conversationis cum populo, cum parochianis, cum magistratibus, coram hospitibus et convenientibus, cum pauperibus et eleemosynam rogantibus deque omnibus aliis, quae sacerdotem ab initio suscepti ministerii scire decet.
36. Ne alumni a studiis distrahantur aut praemature animo litigioso inficiantur, praepositi seminariorum invigilant, ne libri vel diaria ad studia minus proficua in manus epheborum perveniant. Cum tamen fieri non possit, ut alumni de rebus quae patriam movent vel totius mundi admirationem excitant, omnino in inscitia et torpore permaneant, Rectores nonnullas ephemerides bene scriptas admittunt.
37. Studia humanistica in gymnasiis publicis, quae alumni seminariorum minorum frequentant, in fine ultimi anni examine a deputato gubernii instituto concluduntur. Archiepiscopus pro sua parte quotannis institutionem religiosam per commissarios ad hoc munus specialiter demandatos examinare facit, qui de observatis scripta relatione Archiepiscopum certiorem faciunt. In inferioribus annis praestantiores in gymnasiis discipuli librorum praemiis donantur vel etiam publica laude distinguuntur.
Alumni convictus theologici pro singulis, quibus interesse
31
debent scientificis philosophiae et theologiae disciplinis semestralia examina coram magistris subire debent. Post triennium elapsum examen solemne, quod concursus pro seminario (practico) vocatur, cum alumnis coram examinatoribus ab Episcopo specialiter deputatis habetur.
Antequam alumni ad presbyteratum provehuntur, versus quarti studiorum anni finem ultimum cum eis examen instituitur, quo scientiis hoc anno ipsis traditis satis se imbutos probent.
Facultas theologica, cuius professores etiam magistri theologiae pro alumnis nostris sunt, jure gaudet conferendi gradus academicos. Est etiam provisum, ut maioris spei clerici post susceptum Presbyteratus ordinem Romae in pontificiis studiorum Universitatibus sive etiam alibi sicut in facultate theologica Monasterii in Guestphalia vel in universitate Oenipontana instituantur, ut gradus obtineant academicos. Rarissime contigit, ut alumnus, qui ob defectum aetatis ad presbyteratum adhuc promoveri nequit, ante susceptum sacerdotii ordinem ad studia ampliora in alienam studiorum universitatem mittatur.
Praeter seminarium maius in nostra urbe collegium quoddam existit, quod "collegium sapientiae" nominatur. In ipso sacerdotes diversarum dioecesium, qui amplioribus studiis in universitate vacare volunt, recipiuntur, et ibi sub rectore ab Archiepiscopo approbato secundum status clericalis decentiam vitam communem agunt.
32
38. Aulae cum apparatu necessario ad studium historiae naturalis et cum instrumentis opportunis ad studium physices non quidem in seminariis nostris sed in gymnasiis publicis et in universitate abundanter adsunt.
39. In seminariis minoribus bibliothecae eorum finibus aptae non desunt.
Convictus theologicus bibliothecam propriam et bibliothecam capituli metropolitani in aedibus suis habet, quae 27.000 volumina complectuntur. Seminarium practicum apud St. Petrum in Silva nigra bibliothecam egregiam 19.354 voluminum possidet. Magistris et alumnis insuper bibiothecae gymnasiorum publicorum et universitatis patent, ita ut libri tam pro magistris quam pro alumnis sufficientes sive ex theologia sive ex philosophia sive ex aliis disciplinis non deficiant et probatissimi auctores tum veteres tum novi omnes ab ipsis prae manibus haberi possint.
VI. De sacris Ordinationibus.
40/41. Alumni sacrae theologiae ineunte tertio anno studii theologici praeviis exercitiis brevioribus in ecclesia convictus ad tonsuram admittuntur. Circa festum Nativitatis D N J Ch eius anni ibidem exercitiis spiritualibus trium dierum praemissis ad ordines minores promoveri solent. Post annum elapsum qui in seminarium practicum recipiebantur, mense februario vel martio ad ordinem S. Subdiaconatus et Diaconatus in ecclesia seminarii provehuntur, qui ordines diebus sibi sequentibus conferri solent.
33
Circa calendas iulii ordo sacerdotalis alumnis dignis inventis confertur in ipsa seminarii ecclesia, postquam iterum exercitia spiritualia trium dierum praemissa sunt.
Praedictis apparet etiam interstitia inter ordines servari. Suscepti ordinis munia alumni obeunt cum in ipso convictu theologico altari inserviant et in seminario ad St. Petrum praedicatoris officio fungantur et in missa solemni diaconi et subdiaconi ministeria persolvant.
De ordinandorum dignitate testimonium Rectorum aliorumque seminarii vel convictus praepositorum requiritur de pietate vitaeque alumnorum integritate aliisque pro ordinibus digne recipiendis necessariis conditionibus.
Rector iam ante diem ordinationis bis in anno de alumnis ad Archiepiscopum referre debet et quaecunque signa apparuerint, quae contra vocationem sacerdotalem militent vel dignitati conversationis noceant, Ordinario nuntiat. Requiritur etiam a parochis propriis alumnorum et ab Rectoribus seminariorum minorum testimonium de eorum idoneitate et dignitate. De scientia ab alumnis ad sacerdotium promovendis aquisita examinibus constare debet, quae supra Nº 37 descripta sunt.
Quae a Sacro Concilio Tridentino et a summis Pontificibus de promotione ad sacros ordines praescripta sunt, omnia adamussim observantur.
VII. De visitatione Seminarii.
42. Cum ordo Seminariorum bene dispositus sit, cum ad
34
munus praepositorum sacerdotes omnino probati eligantur, qui munere suo sub custodia Ordinarii et inspectione canonici ad hoc specialiter deputati diligentissime funguntur, satis esse videtur ut Ordinarius datis tantum occasionibus personaliter seminaria adeat.
+ Thomas Nörber
Archiepps Friburgen.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt; "Convictus" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
3Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
4Masch. gestrichen.
5Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
6"convictu" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
7"practico" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Nörber, Thomas an Heilige Kongregation für die Seminare und die Studieneinrichtungen vom 25. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6561, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6561. Letzter Zugriff am: 27.01.2023.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 25.02.2019.