Dokument-Nr. 6568
Berning, Hermann WilhelmSeling, Konrad Balthasar: Responsa ad quaestiones de Seminariis a S. C. de Seminariis et de studiorum Universitatibus propositas die 16. mensis Julii anno 1916. Osnabrück, 21. Juni 1917
1. Dioecesis Osnabrugensis proprium habet seminarium clericorum. Juxta Bullam Leonis XII "Impensa Romanorum Pontificum" diei 26. Martii 1824 a Reverendissimo Eppo Paulo Melchers, primo episcopo dioecesis Osnabrugensis anno 1858 noviter erectae, die 18. Maji 1859 constitutum tunc primos alumnos suscepit. Unum est nec in plura aedificia divisum, Seminarium maius et quidem practicum.
2. -
3. Seminarii fabrica constat ex fundationibus, sumptibus dioeceseos et gubernii Seminarium 24 alumnos capere potest. Respondet undique legibus disciplinae et valetudinis tuendae; a vicinorum introspectu aliisque servitutibus libera, atque hortis et atriis ad spatiandum instructa est.
4. Rustificationis domus non adest neque eadem opus est.
II. De reditibus, expensis et oneribus
5. Reditibus Seminarii certi sunt: | M. 15.600 |
Reditibus Seminarii incerti sunt: | M. 15.600 |
M. 25.622 |
2
quae omnes accurate observantur, satis providetur. Ex
reditibus annuis anno elapso nihil superest.6. Pensionem 240 marcarum singuli alumni quotannis pro victu et institutione persolvunt. Alumnis egenis pensionis solutio differtur ad quinquennium aut remittitur.
7. Expensae fiunt sequentes:
Honorarium praepositi, magistrorum ... | 4.000 marcarum |
Salarium Sororum domus curam habentium ... | 550 marcarum |
Salarium servi domestici ... | 400 marcarum |
4.950 marcarum | |
Pro alimentis omnium in Seminario degentium ... | 6.950 marcarum |
Tributa et vectigalia publica ... | 200 marcarum |
In conservationem aedificii etc. ... | 4.800 marcarum |
In gratificationem Oeconomi ... | 700 marcarum |
12.650 marcarum | |
Ad pias causas ... | 948,45 marcarum |
Summa Summarum | 18.548,45 marcarum |
M. 80.000 cum foenore 4 % et amortisatione 1 % ... M 4.000.
Quod aes alienum susceptum est ex sumptibus Vicariatus generalis. Episcopi pro fundo in usum Seminarii ex mandato Episcopi dioecesani empto.
9. Seminarium tenetur oneribus Missarum ... M 18.
3
Rite observatur, quod a Fundatoribus praescriptum est. Aliae
obligationes piae vel alterius generis desunt.
10. Universa ratio introitus anni 1915/16 ... | M. 26.172 |
Universa ratio exitus ... | M. 26.172 |
11. Pro tempore rector seminarii, natus anno 1853, sacerdotio initiatus anno 1878, anno 1898 a Reverendissimo Eppo Bernardo Höting vocatus est, postquam per decem annos in erudienda iuventute et cura animarum in munere sacellani necnon per decem annos in munere parochiali laboravit.
Rector vir prudens, doctrina et vitae integritate eminens est, ita ut alumnis saluberrimum exhibeat exemplum. Vere paternam alumnorum curam habet et eos saepe separatim audit et hortatur.
12. Rectori in regimine adiutores non adsunt, sicuti praefecti contuberniorum assumendi causa sufficiens abest.
13. Magister pietatis vulgo director spiritualis, qui in seminario degit, deest.
Confessarii ordinarii sive extraordinarii, qui pietate et doctrina praestantes spiritualibus tironum necessitatibus succurrant, sufficienter deputati sunt.
14. Magistrorum numerus tradendis disciplinis par est, extra seminarium degunt nec se immiscent disciplinae internae seminarii, omnes pietate morum doctrinaeque integritate, idoneitate, diligentia, agendi ratione commendantur, ita ut disci-
4
pulis suis verbo et exemplo praeluceant.15. Praefectus studiorum deest. Rector, cui incumbit hoc negotium, munere suo in omnibus fungitur de assensu Ordinarii.
16. Oeconomus patrimonium seminarii tamquam bonus pater familias administrat dependenter ab episcopo et a rectore: diligens est in adnotandis expensis sive ordinariis sive extraordinariis, ac in peculiari archivo asservat documenta, notulas, tabulas recepti et expensi, aliaque regesta negotiorum gestionem respicientia; curat etiam, ut normae hygienicae apprime serventur, ut aedificium opportume [sic] reparetur, ut cibus sit sanus, sufficiens et convenienter preparatus.
17. -
18. Deputati pro disciplina et pro re oeconomica a Sancto Concilio Tridentino praescripti adsunt, et Ordinarius eorum consilium iuxta iuris normam requirit.
19. In praesens tres seminarii alumni interni sunt, quorum numerus non par est dioeceseos necessitatibus. Nemo inter eos admittitur, qui ad sacros ordines certo non aspirat. Alumni externi desunt.
Alumni pro cursu practico numquam extra dioecesim instituuntur nec vicissim clerici alter
20. Moniales congregationis Sti. Francisci ex domo matrice: "St. Georgsstift" in Thuine Dioecesis Osnabrugensis servitio domestico praesunt, quarum agendi ratio laudabilis, et inhabi-
5
tant partem seminarii a
seminario ipso prorsus separatam.Monialibus adsunt servus domesticus pro negotiis externis, vir pietate et, in omnibus laudabilis, aetate provectus necnon duae ancillae modestae in adiutorium sororum in laboribus domesticis.
IV. De pietate et disciplina
21. Pietas in seminario excolitur sacramentorum frequentia, communione quotidiana, spiritualibus exercitiis, quae ab omnibus per triduum vel per quinque dies diligenter et optimo cum profectu peraguntur.
22. Quotidie de rebus spiritualibus instructio habetur cum pia exhortatione, et principia vitae asceticae et mysticae traduntur in methodo usitata.
23. Seminarium habet propria statuta et quidem salutaria a Reverendissimis Episcopis saepe revisa et temporis necessitatibus accomodata. Adest etiam horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus, quod adamussim servatur.
24. Alumni erga superiores, erga seipsos, erga socios se gerunt sicut decet ad sacros ordines aspirantes, qui ad officia sua implenda magis amore et suasionibus quam timore adiguntur.
25. Aliquoties alumni erudiuntur de verae et christianae urbanitatis legibus et suadentur, ut praecepta hygienica et quamdam in conversando comitatem cum modestia et gravitate coniunctam iugi
6
26. Firma stat regula
non admittendi in seminarium rejectos vel dimissos ab aliis seminariis vel ab institutis
religiosis.27. Perturbationes aut scandala praeterito tempore favente Dei gratia in seminario non obvenerunt nec adhuc habentur.
28. -
29. Si alumni tempore vacationis ad suos revertuntur, parochi naviter de iis curam agunt et Ordinarium et rectorem certiores reddunt de eorumdem agendi ratione.
30. Alumnis seminarii licentia civiles studiorum universitates frequentandi numquam conceditur.
31. Clerici servitium militare obire non coguntur nisi tempore belli.
V. De studiis
32. Studia humaniora in seminario non perficiuntur, quia est seminarium maius et quidem practicum.
33. Studium philosophicae absolvitur extra dioecesim Osnabrugensem in lyceis vel facultatibus theologicis ab Ecclesia approbatis.
34. In iisdem lyceis vel facultatibus theologicis studium sanctae theologiae per tres vel quatuor annos absolvitur interjectis post singulos annos examinibus. Finito tertio anno studiorum examen pro introitu in seminarium subeundum est.
Generatim alumnorum profectus sufficiens censetur.
7
35. Clerici in sacris
caeremoniis, in cantu liturgico et in iis practice instituuntur, quae respiciunt
sacramentorum administrationem (praesertim modum audiendi confessiones), evangelii
explicationem et catechismi traditionem, visitationem infirmorum, rectam et dignam agendi
rationem et omnia alia, quae sacerdotem scire decet, ab initio suscepti ministerii.36. Alumni prohibentur a lectione librorum ac diariorum, quae quamvis in se non noxia, eos tamen a studiis suis distrahere possunt.
37. Non pertinet ad seminarium nostrum maius et practicum; attamen provisum est, ut nonnulli clerici post susceptum s. presbyteratus ordinem in aliqua pontificia studiorum universitate sive Romae sive alibi instituantur, ut gradus obtineant academicos.
38. -
39. Bibliotheca adest libris instructa sufficientibus tam pro magistris quam pro alumnis sive ex theologia sive ex philosophia sive ex aliis disciplinis ex auctoribus tum veteribus tum recentioribus magis probatis.
VI. De sacris ordinationibus
40. Regulae omnes in promotione alumnorum ad ordines, quae a Sancto Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus hac de re praescriptae sunt, adamussim observantur scil. testimonia parochorum et praeceptorum de vita, moribus et vocatione,
8
examina ante singulorum ordinum susceptionem
etc.41. I
VII. De visitatione Seminarii
42. Ordinari
+ Wilhelmus,
Eppus. Osnabrugen.
Dr. Seling,
a secretis
1↑Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2↑Hds. vom
Verfasser gestrichen.
3↑Hds. vom Verfasser
gestrichen.
4↑Hds. vom Verfasser gestrichen
und eingefügt.
5↑Hds. vom Verfasser, gestrichen und
eingefügt.